QUAESTIO XCIV

Quaerendum est, si Judas Scariotes proditor Domini, ante passionem Salvatoris laqueo vitam finivit.

Tradito Salvatore, et illucescente parasceve, omnes principes sacerdotum et Scribae et seniores convenerunt in domum Caiphae pontificis, quo perducendum sciebant esse Jesum, ut audirent eum. Hoc Matthaeus et Marcus evangelistae testantur, et nullum ex his ante perfectum impium opus a domo praesidis abscessisse, quippe cum omnis instantia eorum et devotio ad agendum Pascha mors esset Salvatoris. Occupatis ergo eis ad necem Domini a mane usque ad horam nonam, quo modo Judas eis retulisse pretium sanguinis, quod acceperat, ante crucem Domini probatur, et dixisse illis in templo, Peccavi, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 1-5)? cum constet utique omnes principes et seniores ante passionem Domini non fuisse in templo. Quippe cum etiam in cruce posito insultarent ei (Ibid., 41). Non enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint multa, quae cum ante facta probentur, novissima ordinantur: et iterum, quando locus admittit, ut quod post factum est, anteponatur. Nam manifestum utique est quinquagesimum psalmum anteriorem esse quam tertium. Sic ergo aliquando evenit, ut anticipentur quae posteriora sunt. Unde et Maria cum post resurrectionem fratris sui Lazari, ante sex dies Paschae in coena unguento pedes Domini unxisse probetur, propter significationem ejus anticipatum est ab evangelista, dicente inter caetera, Maria autem erat, inquit, quae unxit Dominum unguento (Joan. XI, 2). Hoc refert antequam Lazarus moreretur: quod nisi postea factum inveniremus, nesciremus quo tempore factum esset. Sed ne forte post nonam horam factum sit, ut videns impius et crudelissimus Judas occisum Salvatorem, et ob hoc velum templi scissum, terram tremuisse, saxa fissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit, non nescius justum se tradidisse, in cujus passione sic indignatus sit judex Deus. Sed et post horam nonam occupati erant, sicut aestimo, seniores et principes sacerdotum. Vespere enim eadem die Pascha acturi erant; sabbato autem nummos portare non licebat secundum Legem: ac per hoc improbabile est apud me, quo die, imo quo tempore laqueo vitam finierit Judas Scariotes.