|
Unde orta sit observatio Pentecostes, vel qua ratione?
Non est ambiguum cuncta religionis nostrae veteri testimonio roborari,
et Legis veteris praerogativa signari. Omnia enim praeterita Legis
veteris, in figura fidei nostrae futurae gesta et designata noscuntur,
ut verum nos tenere non ambigeremus, quando ea quae nunc et audimus et
credimus, ante saecula praedestinata videmus, non solum vocibus,
verum etiam signorum virtutibus commendata. Sed nunc illud est, si
eodem modo ut designata sunt, a nobis intelligantur, ut dies
Pentecostes, unde et qua ratione tractus sit congrue dignoscamus.
Scripturae enim dominicae sensus suos sollicitis et devotis aperiunt,
negligentibus claudunt. Nec enim par erat, ut res quae meritis ac
dignis reservatae sunt, passim ab omnibus viderentur. Pentecostes
ergo, qui quinquagesimus a Pascha computatur dies, hanc habet
rationem, ut sicut post hebdomadam dominicus dies primus est, in quo
adimpletum est Paschae mysterium in redemptionem salutis humanae; quia
semper post curricula dierum septem, ad primum reverti necesse est, ut
ostendatur aetatem mundi septenario numero consummari, et ad requiem
pervenire: ita et post hebdomadas septem, primus dies est
Pentecostes. Denique nunquam alio die quam die dominico Pentecostes
est, ut totum quod ad salutem humanam proficit, dominico die et
inchoatum et adimpletum noscatur. Dominico enim die factus est
mundus, et post lapsum rursus dominico die reformatus; cujus
reformationis figura data est primum in circumcisione, in qua futurae
fidei signum fuit. Post hebdomadam enim, qui octavus est, primus est
in mysterio. Haec est enim dies, quam fecit Dominus. Unum eum diem
fecit, ex quo caeteri curricula sortirentur. Ac per hoc ipso die
resurrexit quem fecit, et secundum numerum supra dictae rationis, ipso
die et in monte Sina Legem dedit per famulum suum Moysen: ut sicut
agnus figura passionis Domini fuit in sacramento Paschae; ita et
legislatio, evangelicae praedicationis: quia eodem die, id est
Pentecoste, Lex data est, quo et Spiritus sanctus decidit in
discipulos, ut auctoritatem caperent, ac scirent evangelicum jus
praedicare. Quod factum duplici testimonio confirmatur, quia et
praedestinatum ostenditur, et manifesta Spiritus sancti infusione
divinum et supercoeleste probatur ad legi nostrae testimonium
perhibendum. Cum enim incognitis sibi imperiti diversis linguis
magnalia Dei loquuntur, divinitus se inspiratos ostendunt. Filiis
ergo Israel tertio die mensis tertii data est Lex per Moysen, sicut
in libro Exodi continetur (Exod. XIX, 16), qui dies a quarta
decima mensis primi, quo die factum est Pascha in Aegypto (Id.
XII, 18), quinquagesimus est, hoc est Pentecoste. Unde
factum est, ut ad legem fidei praedicandam in Pentecoste Spiritus
sanctus descenderet in Apostolos (Act. II, 1-4), ut gesta
veterum, futurorum imagines haberentur, ad securitatem fidei nostrae:
quia falsum videri non potest quod ab initio praedicatum est. Ideo
remissionis et reformationis tempus in quinquagesimo psalmo
describitur, ut eadem providentia quinquagesimi diei, quae et primi
est, sciretur. Hinc factum est ut et manna primo die, qui est
dominicus, e coelo daretur populo Judaeorum, quod ita esse sex dierum
continuatio probat, quibus collegerunt, et septimo die, id est
sabbato quieverunt (Exod. XVI, 22, 23). Manna autem typus
est escae spiritualis, quae resurrectione Domini veritas facta est in
Eucharistiae mysterio. Omnia itaque gesta sunt, ut ad causam primae
resurrectionis incolumia revertantur, et non glorietur satanas, sed
hebescat, qui hominem falsa spe dejecit, ne in hoc maneret quod factum
est per Christum Dominum. Nunc superest ut probemus, si ita
intelligenda sunt quae diximus, ut supra memoravimus. Mensis primus
quo Pascha quarta decima die celebratum est in Aegypto, haec dies
quarta feria fuit. Unde et Lex quarta feria data est. Quod hinc
datur intelligi, quia quinto decimo die mensis secundi profectionis
filiorum Israel sabbatum videtur fuisse: idcirco non in die grex illis
missus est coturnicum, sed vespere. Mane autem manna pluit de coelo
(Exod. XVI, 13, 14), id est die dominico, qui primus post
hebdomadam in repetitione invenitur. Denique sex diebus continuis
manna collegerunt, septimo autem die, qui est sabbatum, quieverunt.
Ab hoc ergo die usque ad tertii mensis diem tertium quo Lex data est,
quaere et invenies quartam feriam fuisse quando Lex data est. Sunt
enim a quinto decimo die mensis secundi, quando sabbatum fuit, usque
ad tertii mensis tertium diem quo Lex data est, dies decem et novem.
Tene ergo hos decem et novem, et redi super quintum decimum diem
secundi mensis, quo sabbatum fuit, qui a primo computatur quartus
decimus; et perveni usque ad diem primum secundi mensis, et habebis
alios quatuordecim; quos superjunge ad decem et novem supra memoratos,
et invenies primum diem mensis secundi sabbatum fuisse. Superadde
adhuc ad caput primi mensis dies septem et decem, quia primi mensis
tredecim dies retrahendi sunt, qui ante Pascha fuerunt: quarta decima
enim die primi mensis Pascha factum est. Retractis ergo tredecim, et
additis septem et decem, invenies quarta decima mensis primi quartam
feriam fuisse. Et ne legendi fastidium patiaris, aut quaestionis
singula membra curiose inspicere, do compendium, ut et de numero
dierum quot a Pascha usque ad datam Legem sunt, certus sis, et ab
ipso facilius discas, quota feria factum est Pascha. Tertio die post
secundum mensem Lex data est. Sunt ergo menses duo et dies tres.
Retrahe ergo de his tredecim dies qui ante Pascha fuerunt, et reliqui
erunt dies quinquaginta. Quoniam autem quarta feria data est Lex,
hinc facile videtur. Manna prima feria datum est, quia continuis sex
diebus collegerunt, quae prima feria sexto decimo die fuit mensis
secundi. Ab hac itaque prima feria usque ad octavum decimum diem, quo
Lex data est, quartam feriam invenies. A feria vero quarta, sive
ante sive retro computes in quinquagesimum diem, quarta feria est:
idcirco quia quarta feria Pascha egerunt in Aegypto Judaei, et
quarta feria Legem acceperunt: quinta autem feria profecti sunt de
Aegypto. Igitur dedicatio Legis est Pentecoste.
|
|