|
Quaerendum si Pascha transitus interpretetur, sicut
Graecis videtur.
Apostolus falli non potuit, qui ait, Pascha nostrum immolatus est
Christus (I Cor. V, 7). Quod non suum utique, sed Legis est
verbum, dicente Moyse, Et erit cum dicent vobis filii vestri, Quae
est deservitio haec? Et dicetis, Immolatio haec Pascha Domini est
(Exod. XII, 26, 27). Quid amplius est necessarium ad
testimonium? Lex loquitur; Apostolus probat: hoc superest, ut
contradictor abjiciatur ut pervicax. Manifestum est enim transitum
post Pascha fuisse. De sanguine enim immolati agni super postes ostii
et super limen posuerunt, ut transiens nocte angelus non percuteret
domum, in qua signum sanguinis esset. Sanguis igitur salutem
praestitit, non transitus: quia ut transitus non noceret, obstitit
sanguis.
|
|