QUAESTIO LII

Si de Spiritu sancto natus est Christus, id est effectu ejus ex Maria caro factus, cur dictum est, Sapientia, quae utique Christus est, aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1)?

Quaestio ista gemina ratione potest intelligi. Primum enim domus Christi Ecclesia est, quam aedificavit sibi sanguine suo. Deinde etiam potest et corpus ejus dici domus ipsius, sicut dicitur et templum ejus, Si enim propter habitationem dicitur templum Dei, non absurde dicetur et domus, sicut legimus in Lege. Sed si effectu Spiritus sancti factum est corpus, et domum posse dici arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeritur. Factum Filii, factum Patris est, quia utriusque una virtus est. Simili modo etiam factum Spiritus sancti, factum Filii Dei est, propter naturae et voluntatis unitatem. Sive enim Pater faciat, sive Filius, sive Spiritus sanctus, Trinitas est quae operatur: et quidquid Tres fecerint, Dei unius est operatio.

Factum Filii, factum Patris est; quia una virtus Patris et Filii est. Sic factum Spiritus sancti, factum Christi est; quia de ipsius accepit. Secundum personam ergo effectu Spiritus sancti Christus caro factus est, id est homo natus: secundum divinitatem autem Christus operatus est in Virgine, ut fieret caro. Quia Spiritus sancti et Christi una divinitas est; ac per hoc opus Spiritus sancti, opus Christi est.