|
Qua ratione responderi possit Arii impie tati
simpliciter ex Lege?
Si rationi fides commodetur, ipsa nominum ratio Patris et Filii
ostendet unitatem. Si quaeris, quomodo? Non enim verus Dei Filius
diceretur, nisi exstitisset de substantia Dei Patris. Nec enim
pateretur veritas et justitia Dei verum dicere Filium, si de ipso non
esset. Non est enim verus Dei Filius, si de ipso non est. Sed
Scriptura dicit, Verus est: ergo de ipso est. Qui enim negat de
Deo natum Christum, Scripturae calumniam facit, quae ideo illum
dicit verum Dei Filium, ut significet de Deo hunc natum. Si enim
non est de Deo, et verus Filius Dei dicitur, fallax est
Scriptura. Quod si Scriptura non fallit; qui Christum non fatetur
exstitisse de Deo, et Scripturam evacuat, et Christum negat verum
Filium Dei. Non enim voluntas verum Filium facit, sed nativitas.
Sed potentiae, inquiunt, Dei hoc subest, ut falsa faciat vera.
Imo potentia Dei haec est, unde et omni laude dignus est, quia verum
apud illum verum est, et falsum falsum est. Nam istud mendacis est,
ut falsum dicat verum; quod Deo non competit. Nam omnia quidem
potest Deus, sed non facit nisi quod conveniat veritati ejus ac
justitiae. Manifestum igitur est idcirco verum dici Filium Dei
Christum, ut proprius, id est, de substantia ejus natus
intelligatur. Unde inquit Apostolus: Qui proprio Filio suo non
pepercit (Rom. VIII, 32); et in alia Epistola: Qui cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem Deo
(Philipp. II, 6). Si ergo non rapinam arbitratus est, dicens
se parem Deo, verum se Filium Dei demonstravit. Deo enim par esse
non poterat, nisi esset de ipso. Pares enim hi sunt, qui aut ambo
veri sunt, aut ambo falsi. Nec enim parilitatem recipit coeptum et
aeternum, aut unitatem. Unum enim se esse dicendo Christus cum
Patre, parem se Deo facit. Non solum enim, inquit, solvebat
sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo
(Joan. V, 18), hoc est, parem. Nonne manifestum est
aequalitatem hanc de proprietate nativitatis descendere? Proprium enim
se, id est verum dicens Dei Filium, aequalem se faciebat Deo.
Hinc est unde dicit, Qui videt me, videt et Patrem meum (Id.
XIV, 9). Per illud enim quod consubstantivi sunt, qui unum
videt, ambos videt. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic
dedit et Filio habere vitam in semetipso (Id. V, 26); hoc
est, aequalem sibi genuit Filium Pater; et omnia quae Patris sunt,
Filii sunt; et quae sunt Filii, Patris sunt (Id. XVII,
10): et nemo potest quidquam rapere de manu Patris, neque de manu
Filii (Id. X, 29). Et subjecit, Ego et Pater unum sumus
(Ibid. 30); et, Verba quae, inquit, loquor vobis, a meipso
non loquor: Pater autem manens in me, ipse loquitur; et opera quae
facio, ipse facit. Credite mihi, quod ego in Patre, et Pater in
me est; alioquin vel propter opera ipsa credite (Id. XIV,
10-12). Quia enim generatio a semetipso non est, sed ab eo qui
genuit, idcirco quidquid facit, factum dicit Patris: ut per haec
omnia illud firmetur, quia ideo verus dicitur Filius Dei Christus,
ut de ipso natus credatur, ne et substantia ejus extra unius Dei
naturam existimaretur. Humilitas ergo ejus maxima exaltatio est. Cum
enim videtur se subjicere dicens, Verba quae loquor vobis, a meipso
non loquor: Pater enim manens in me, ipse loquitur; et opera quae
ego facio, ipse facit: probat se originem a Deo habere, et Virtutem
ejus se esse ostendit, dum non quod est, a semetipso esse dicit, sed
ab ipso. Per hoc enim commendatur Christus, non inclinatur. Qui
enim a se loquitur, verus Filius non est. Vides ergo quia Ariani
inde male intelligunt Christum, unde bene intelligendus est; et inde
illum improbant et falsum dicunt, unde verus Dei esse Filius
approbatur: nam clarificandum se a Patre postulat, et clarificare se
Patrem quem petit, promittit; et ubi se humiliare videtur, exaltat.
Pater enim cum testimonium dat Filio suo, laudem suam testatur;
Filius vero cum praedicat Patrem, gloriam suam manifestat.
Magnificentia enim et nobilitas Patris, generositas est veri Filii.
Ideo quidquid Patris dicitur esse, est et Filii sine dubio; et quod
Filii dicitur esse, est et Patris. Nam qui Spiritus dicitur Dei,
idem Spiritus dicitur et Christi. Ecclesia dicitur Dei, dicitur et
Christi. Adoratur Deus, adoratur et Christus. Servitur Deo,
servitur et Christo. Sancti dicuntur sacerdotes Dei, dicuntur et
sacerdotes Christi. Templum civitatis sanctae dicitur Dei,
similiter et Christi. Lumine Dei illustrari dicitur civitas
sancta, eodem modo et Christi. Sedes Dei est, nec non et
Christi. Judex Deus est, est et Christus: quia Isaias propheta
in throno majestatis Christum videt sedentem Dominum sabaoth (Isai.
VI, 1), quod Ariani non negant. De Deo Patre legitur, quod
Rex regum sit et Dominus dominorum (I Tim. VI, 15), eadem
et de Christo Filio Dei vero (Apoc. XVII, 14; XIX,
16). Sic ubique divinitate exaequantur Pater et Filius, ut unius
Dei modum non egrediatur numerus personarum. Inter Patrem autem et
Filium nihil interest, nisi hoc solum, quia Pater ingenitus est,
Filius vero genitus: id est, Pater a nullo est, Filius autem de
Patre; quod quidem sublime est in Filio. Hinc enim addiscitur
nobilitatis ejus aeternitas, et quia verus Filius est veri Patris.
Unde est enim illud quod legitur in Genesi dicente Deo, Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26)?
Itaque si imago eorum et similitudo una est, quomodo non unum sunt et
natura? In spiritualibus enim ubi utique non sunt figurae, simile non
erit aliquid nisi per substantiam, ut ubi duorum imago una est,
quomodo non eorum una erit substantia? Idcirco enim imaginem eorum et
similitudinem unam esse legimus, ut eorum unum nihil differre ab altero
crederemus, hoc est, verum Dei Filium esse Christum, quia non est
dispar a generante nativitas. Denique Judaei intelligentes, quia
proprium sibi Patrem dicebat Deum, dicunt ad Pilatum, Nos Legem
habemus, et secundum Legem debet mori, quia Filium Dei se fecit
(Joan. XIX, 7). Judaei intellexerunt, et Christiani se
dicunt non intelligere? qui non credebant, intelligebant; et qui se
dicunt credere, faciunt ne intelligant? Vel hoc saltem admitterent,
quod propheta Isaias, ut Christum non a semetipso quidem, sed de
Deo Deum esse significaret, inter caetera ait: Post te sequentur
alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam
in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et
nesciebamus; Deus Israel salvator (Isai. XLV, 14, 15).
Quantum ad bonam mentem pertinet, haec manifesta sunt. His enim et
Pater in Filio esse probatur; et Filius Deus ejusdem substantiae
cujus Pater est, significatur. In quo enim Deus est, et praeter
ipsum Deus non est, et ipse Deus est; quid aliud poterit esse dici,
quam hoc quod est Pater Deus, et nec differre in aliquo? Hoc est
enim duos esse unum. In ipso enim Deus est, quia quamvis Deus sit,
non tamen ex se Deus est. Est enim a Patre, quia Filius est.
Praeter ipsum autem non est Deus, quia unicus Patris Filius est.
Ipse autem est Deus, quia una atque eadem substantia Dei et Christi
est. Nihil igitur ambiguitatis relinquitur, ut Patris et Filii una
esse credatur substantia. Verus enim Filius et veri Patris est.
Tale enim etiam illud Jeremiae prophetae est: dicit enim inter alia:
Hic Deus noster, et non aestimabitur alter ad eum. Hic adinvenit
omnem viam scientiae; et dedit eam Jacob puero suo, et Israel
dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et inter homines
versatus est (Baruch III, 36-38). Numquid de degenere
potest dici, ad quem alius non potest aestimari; aut aliud Deus quam
Pater est, poterit dici, ut Deo proficiat ad injuriam Patris? Si
enim aestimari ad eum alter Deus non potest, et absque Deo Patre
est; videte an debeat dici id quod sequitur: periculosum est enim.
Major enim Patre dicetur. Putantes enim se Deo Patri deferre, si
ab eo Filium segregent, derogant ei; ut quem minorem volunt facere,
impia obcaecati mente, praeponant eum illi cujus auctoritati
inclinandum hunc putant. Scriptura autem ut nihil Filium a Patre
differre doceret (differret autem si non esset verus), alium nullum
dicit aestimandum ad eum; quia nulla alia substantia poterit similis
reperiri substantiae Dei, quae est et Christi. Aliter siquidem
Christum de Deo esse docere non poterat, quam ut nullum diceret alium
aestimandum ad eum. Sciens enim Deo Patri nullo modo dici posse
subjectum Filium ejus, ut hinc parem esse ostenderet, Non
aestimabitur, inquit, alter ad eum: quia Patri Deo, quoniam Deus
est, aequalis est; verus enim ejus Filius est. Igitur propheta
ait, Hic est Deus noster; hoc est, Deus Israel. Si hic est,
ipse est Deus unus. De isto enim dicit Scriptura, Audi Israel,
Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4): et certe non
est hic Pater, sed est Filius ejus. Vides ergo non praejudicare uni
Deo personam Filii, si et ipse unus Deus dicatur: quippe cum hoc
Scriptura testetur. Unde hoc, nisi quia unum sunt Pater et
Filius, quia non personis significatur unitas, sed natura: aut non
substantia duo sunt, sed unum; nec duo divinitate, sed unus Deus:
ut sive loquatur Pater sive loquatur Filius, unus Deus locutus
dicatur? Nam si ipse Dominus inter caetera de mare et femina, Jam
non sunt, inquit, duo, sed una caro (Marc. X, 8); quanto
magis Pater et Filius non duo dii sunt, sed una substantia? Ut
autem duo dicantur Pater et Filius, causa est nativitatis: ne autem
iterum duo dii sint, causa est unitas divinitatis. Qua tamen
hebetudine Christum creatum, id est factum praedicant, cum legatur
nihil Deum sine Christo fecisse (Joan. I, 3)? Si ergo sine
illo nihil factum est, non erit ipse factura. Si enim factura est,
factum est aliquid sine ipso. Sed absit; quia nihil sine illo.
Natus enim de Deo non esse coepit, sed semper exstitit. Nativitas
enim nihil est aliud quam exitio: exitio autem manifestatio est.
Itaque non factus, sed editus est. Ut enim Christus de essentia
Dei exiisse vel processisse significaretur, exitio ejus nativitas
appellata est: ut quia non dispar est a genitore nativitas,
consubstantivus esse Deo Christus non ambigeretur; et mens illa quae
ait, Erat quando non erat, damnaretur. Quia non potest aliquando
non fuisse, qui ut apud Deum semper fuisse significaretur, de Deo
legitur processisse. Nemo enim de Deo processit ubi non fuit.
Solent quippe Ariani sic interpretari de Filio Dei dicentes, Ideo
verus Dei Filius Christus dicitur, quia sic illum fecit ut verus
sit. Quasi sit aliquid falsum quod faciat Deus. Et illa omnia quae
supra diximus de unitate Patris et Filii, quid erunt, cum sic
roborata sint et firmata? Si hic aliter sentiendum putatur, multa
poterunt divinis solidata oraculis unius convelli degeneris testimonio?
Amputandum est tamen, ne sibi vel de eo ipso blandiatur iniquitas.
Igitur sic, inquit, illum fecit ut verus sit, ut voluntas cesserit
pro nativitate, et factura pro generatione. Tantum enim dandum est,
inquiunt, potentiae Dei, ut possit facere quae non sunt, tanquam
quae sunt. Quoniam ergo hac astutiae calliditate nituntur contra
Filium Dei, ex iis ipsis de quibus praesumunt, quia in reliquis sunt
convicti, respondendum est eis, ut in tota summa convicti appareant
Propositio enim haec quantum ad sensum pertinet, nullius momenti est:
quantum autem ad verba, caliginem facit ne cito appareat. Sic est
enim ac si Aegyptius positus in obscuro; quia causa mala bono sensu
defendi non potest. Ad impietatem ergo defendendam sacrilegis verbis
utuntur. Si itaque haec est potentia Dei, ut verum faceret Christum
esse Filium sibi, cum de se ipso non esset natus; ergo talem illum
fecit qualis ipse est, ut hoc praestiterit factura, quod datura erat
generatio. Si ergo nihil interesse dicitis inter Deum et Christum,
poterit forte dubitari, quianon hoc malitiose a vobis asseritur, ut
quod in voce dicitur, hoc sit et in sensu: ut quia verus dicitur
Filius, verus sentiatur, per id quod unius substantiae est cum
Patre, licet non per generationem, sed per facturam: quia totum
potest Deus, sicut dicitis, ut factum sic sit quasi infectum. Si
autem rationis lineam sequentes, non posse dicitis, quod initio
continetur, aequale esse et consubstantivum cum eo quod aeternum est,
revelatis dolum malitiae vestrae: quia ut sensum verbi eludatis, falsa
voce Christum verum esse Filium Dei dicitis, negantes ei quia
aequalis est Deo Patri. Non enim verus est si inaequalis. Numquid
poterit verus dici Filius, si non verus dicatur et Pater? Si enim
verus est Filius, erit verus et Pater: quam veritatem aequalitas
probat. Quod si dispares sunt, neuter eorum verus est. Sed quoniam
Scripturarum testimonium irritum fieri non potest, quo Christus verus
Dei Filius approbatur, de Deo Patre natus credendus est: quia ut
veritas haec firmaretur, et par Deo et aequalis legitur. At tu qui
potentiam Dei inaestimabilem praedicas, ais, Deus generare non
potest, quia simplex natura est: per quod etiam ipsi Deo Patri
contumeliam facis. Mendacem enim istum dicis, ut Filium quem ille
suum et verum asserit, deneges; et tuam hypocrisim delegas, quia
falso potentem Deum praedicas. Si enim potentiam Dei in id quod
verum ex falso factum asseris, praedicas, ut quod verum est illudas,
quanto magis hoc amplecti deberes, si bonae mentis esses, per quod
verum quod dicitur, verum probatur, et testimonium quod Deus Pater
de Filio suo dedit, verum firmaretur? Nam Dominus ait, Apud Deum
autem, inquit, omnia possibilia (Matth. XIX, 26): ut
quidquid hominibus impossibile videtur, Deo possibile sit. Nam si
ratio carnis respicitur, nec Virgo peperit, nec Jonas in ventre ceti
vixit (Jonae II, 1), nec mortui resurgent, nec Deus Filium
genuit, quia simplex natura non potest generare, quia nihil sine
commixtione generatur in hoc mundo. Haec omnia aut simul credenda
sunt, aut simul refellenda. Si enim ratio mundi tenenda est, in his
omnibus debet auctoritatem habere. Quod si aliqua ratio spiritualium
est, carnalis dicendus est, qui mundi ratione infectus, negat aliter
quid fieri quam novit. Aliud iterum assolent sua tergiversatione
proponere. Aiunt enim, Utrum voluntate Pater genuit Filium, an
non? ut cum audiunt, utique quod voluntate, statim ut inimici Dei
Filii respondeant, Ergo voluntas ante Filium est; ut ex hoc non
aeternus appareat, cum non utique per nativitatem initium acceperit,
sed exstiterit. Et tamen si hoc putant, non solum ante Filium erit
voluntas, sed et ante Patrem; quia causa generationis Pater et
Filius est. Infidelitas carnales sensus sequitur in omnibus. Sic
enim inducit causam Dei quasi hominis, ut ante deliberaverit et
excogitaverit ut generaret, quasi infirmitati subjectus; cum in Deo
neque generatio sine voluntate fuerit, neque voluntas sine
generatione. Ipsa enim voluntas, generatio est. Nam utique commune
dictum est, Fecit Deus, fecit homo: sed aliter facit Deus, aliter
facit homo: ita et in caeteris causis. Sic enim de Deo dicendum
est, ut dignum est ei. Solent etiam ipsi de Deo Patre aliam facere
quaestionem, dicentes, Accessit illi ut generaret, aut ejus naturae
est, ut semper generet? Quod ideo afferunt, ut et Deum mendacem
asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non
verum, sed adoptivum faciant. Si enim generavit, inquiunt, semper
debet generare; ut quia non semper generat, nec Christum genuisse
credatur: quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. Quae
irreverentia, quae indisciplinatio est, legem Deo ponere, ut si
genuit, aut multos genuerit, aut unum generare non potuerit? nec ipsi
Domino credentes, qui se unicum Dei Filium protestatus est.
Post haec quae supra ostensa sunt aequalia Patri et Filio, videamus
an in his concordant quae de Spiritu sancto scripta sunt, ut Trinitas
quam in salutari professione retinemus, non recipiat discrepantiam
naturae, quomodo non habet fidei diversitatem. Quanquam enim salus
sine aliquo ex his non sit, una eorum videtur tamen potestas, quae in
se credentibus dat salutem. Quoniam ad testimonium Filii verba
Patris protulimus; nunc ad testimonium Spiritus sancti, verbis
utamur Filii, quibus non differre a se Spiritum sanctum protestatur:
ut cum Filio Pater, et Filius Spiritui sancto testis est, unius
esse naturae Trinitas intelligatur. Dicit ergo inter caetera
Dominus: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut
vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16,
17). Cum alium Paracletum mittendum dicit, se utique Paracletum
probat. Nam et legitur in Epistola Joannis; dicit enim: Habemus
advocatum apud Patrem Jesum Christum, qui exorat pro peccatis
nostris (I Joan. II, 1). Et iterum dicit Dominus, Ego sum
veritas (Joan. XIV, 6). Ecce aperta unitas Spiritus sancti
et Filii Dei. Quae enim de se loquitur Filius, eadem loquitur et
de Spiritu sancto. Nunc subjicienda sunt, quae in hujusmodi sensum
ordinat Scriptura. Legitur in Isaia, quod Dominum sabaoth viderit
in throno majestatis sedentem (Isai. VI, 1), quem Joannes
evangelista Christum esse intellexit, dicens inter alia, Haec dixit
Isaias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo (Joan.
XII, 41). Hunc Apostolus sanctum dicit esse Spiritum. Ait
enim in novissima parte Actuum Apostolorum, Bene locutus est
Spiritus sanctus ad patres vestros dicens, Aure audietis, et non
intelligetis, etc., (Act. XXVIII, 25, 26). Haec
verba a Domino sabaoth dicta sunt. Hic est unus Deus, qui sive
Pater intelligatur, sive Filius, sive Spiritus sanctus, non est
contrarium, quia una eorum divinitas et una potestas est. Nam si in
unius praefecti praetorio programmate, etiam caeteri praefecti jubere
dicuntur, propter auctoritatem unius potestatis; quanto magis in unius
Dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur
tres locuti? Est enim eorum natura et voluntas una. Solent iterum
praejudicare Spiritui sancto, quod ideo degener intelligatur, quia in
ordine tertius ponitur; cum tanta simplicitas sit in Scripturis
divinis, ut aliquando invenias tertium primum positum. Ut enim causa
se tulerit, sic et ponuntur. Nullius enim injuria est, quia una
eorum divinitas est. Denique legimus in Isaia dicente Domino, Ego
sum primus, et ego in aeternum: et manus mea fundavit terram, et
dextera mea solidavit coelum. Et in subjectis, Ego locutus sum, ego
vocavi, ego adduxi eum, et prosperum iter ejus feci. Accedite ad
me, et audite haec: Non in occulto ab initio locutus sum: cum
fierent, illic eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus
(Isai. XLVIII, 12, 13, 15, 16). Quem vis esse
qui fundavit terram? Ipse enim dicit se missum esse. Numquid
Patrem? Absit. Filius ergo est qui se missum dicit a Deo et
Spiritu sancto. Ecce paria sunt inter Filium et Spiritum sanctum.
Sicut enim a Patre et Filio missus legitur Spiritus sanctus; ita et
a Deo et Spiritu sancto missus est Christus. Hoc enim solius
Patris peculiare est, ne missus dicatur. Accipe dicta Apostoli,
qui alio ordine complectitur Trinitatem: dicit enim inter caetera in
Epistola ad Thessalonicenses secunda, Dominus dirigat corda vestra
in charitate Dei et in patientia Christi (II Thess. III,
5). Quem putas dicit Dominum, nisi Spiritum sanctum? Et quid
mirum? cum quem in throno majestatis sedentem Isaias viderit, hic
ipsum dicat Spiritum sanctum Dominum sabaoth, sicut supra
ostendimus. Et Joannes apostolus Deum intelligi in Spiritu sancto
significat, inter caetera dicens, In hoc cognovimus quia Deus in
nobis manet, de Spiritu sancto quem dedit nobis (I Joan, IV,
13). Si ergo per Spiritum suum ipse in nobis manet, non ambigitur
de Deo esse Spiritum sanctum. Et nec dubium est, quia quod de Deo
est, Deus est. Hinc est unde Apostolus dicit, Nemo scit quae sunt
in Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Quomodo
potest scire quae in Deo sunt, nisi sit ejusdem divinitatis?
Inferior enim natura non potest scire quid sit in potiore: quanto
magis creatura quid in Conditore suo esset, scire non poterat? Et ad
Corinthios in Epistola prima, praeterito ordine qui in traditione
fidei est, a Spiritu sancto incipit gratiarum et mysteriorum memorare
operationes: et subjungit Dominum Jesum; et tertium ponit Deum,
quem et in Spiritu sancto et in Domino dicit operari (Id. XII,
4-6): sicut ait et Dominus. Pater manens in me, ipse operatur
(Joan. XIV, 10). Per id enim quod de Deo patre est et
Spiritus sanctus et Christus, operatio eorum opus est Dei. Denique
Spiritum sanctum idem dicit et Dominum, et Dominum idem dicit et
Deum, propter unitatem naturae. Cum ergo hoc loco idem Deum qui est
et Dominus, dicat operari omnia in omnibus, inferius sic concludit
dicens, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens
unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Quid tam apertum,
tres unius esse operationis? quia operante uno, operari dicuntur
tres; quare, nisi quia unius sunt divinitatis? Nam non est ambiguum
donum gratiarum proprie Spiritum sanctum operari. Sed ut Deum et
Dominum et Spiritum sanctum unum esse propter naturae indifferentiam
doceret, opus Spiritus sancti trium esse opus ostendit. Et ut
manifestaret quia solius, quantum ad personam pertinet, Spiritus
sancti opus est, Haec autem omnia, inquit, operatur unus atque idem
Spiritus, dividens unicuique prout vult. Ideo prout vult, quia
voluntas ejus, voluntas est Dei. Non enim dicit, prout vult Deus,
sed prout vult Spiritus. Creatura enim cogit se, ut Dei faciat
voluntatem; Spiritus autem sanctus naturaliter hoc vult. Ut autem
aperte luceat quia omnia Spiritus sanctus operatur, dicit Dominus
inter caetera, Si enim ego in digito Dei ejicio daemonia, etc.,
(Luc. XI, 20). Digitum Dei appellat Spiritum sanctum, ut
probet illum de Deo esse. Denique Judaeos qui eum in Beelzebub
principe daemoniorum ejicere daemonia dicebant, in Spiritum sanctum
blasphemasse testatus est. Moyses quoque quia per Spiritum sanctum
signa faciebat, confitentur magi dicentes, Digitus Dei est hic
(Exod. VIII, 19). Nam in Actibus Apostolorum legimus,
Deservientibus autem eis et jejunantibus Domino, dixit Spiritus
sanctus, Segregate mihi Barnabam et Saulum ad opus, ad quod vocavi
eos (Act. XIII, 2). Ecce servitur Domino, et hoc Spiritus
sanctus sibi vindicat. Unde manifeste apparet hunc esse Dominum sicut
et Deum Patrem. Et Saulum Christus de coelo vocavit, et misit
praedicare (Id. IX, 4): et hoc simili modo sibi vindicat
Spiritus sanctus, dicendo, ad opus ad quod vocavi eos: nam nemo
ignorat episcopos Salvatorem Ecclesiis instituisse. Ipse enim
priusquam in coelos ascenderet, imponens manum Apostolis ordinavit eos
episcopos. Hoc Apostolus Spiritui sancto deputat, cum dicit:
Attendite vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit
episcopos regere Ecclesiam Domini Jesu (Id. XX, 28). Et
inter caetera dicit Petrus ad Ananiam: Anania, cur replevit satanas
cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto? Et infra, Non es enim,
inquit, hominibus, sed Deo mentitus (Id. V, 3, 4). Apertum
est Spiritum sanctum dictum Deum, cui mentitus Ananias, Deo
mentitus dicitur. Quod si Spiritum sanctum minime voluisset Deum
intelligere, dixisset, Non es mentitus hominibus, sed Spiritui
sancto; ut neque Deum hunc, neque hominem significaret. Et quid
mirum? Apostolus enim aliquando templum Dei hominem appellat (II
Cor. VI, 16), aliquando vero templum Spiritus sancti (I
Cor. VI, 19), propterea quia unum sunt natura. Si enim Deus
minime intelligeretur Spiritus sanctus, qua audacia diceret infra,
Templum Dei sanctum est, quod estis vos (Id. III, 17)?
Quoniam unus Deus in omnibus Scripturis praedicatur; mysterium autem
ejus in Trinitate adoratur. Idcirco sic ait Scriptura, ut sub unius
Dei professione, ea quae de ipso sunt, id est, Filius et Spiritus
sanctus ejus, in eodem honore intelligantur, in quo ipse Deus est.
Quia ideo sacramentum revelatum est Dei, ut gloria ejus in Trinitate
significaretur. Quamobrem non plena auctoritate Deus vocatur quod de
Deo est, ne alterum absque eo qui unus est, facere credatur. Sed
intellectum dat, ut credamus ea ratione in Trinitate creaturae salutem
consistere, quia una est eorum divinitas. Neque enim possent simul
jungi et in ordine poni Creator et creaturae, Dominus et servi,
aeternitas et quae sub initio sunt: quippe cum sine uno eorum salus
nulli sit. Ad injuriam enim vocatur omne quod Deus est, sive
Filius, sive Spiritus sanctus, si extra unius Dei honorem deputetur
et gloriam. Scripturae igitur ostendunt Christum Deum, ostendunt
Spiritum sanctum Deum, ut videntes sciant quid sit, quid ostenditur.
Tale est si quis gemmam ostendat, non clamans quia gemma est,
numquid quia ille non clamat, non erit gemma quae videtur? Ita et
Scripturae ostendunt per ea quae supra tractata sunt quid credere
debeamus, intra unius Dei fidem sensum nostrum concludentes, mysterio
Trinitatis.
Si rationi fides accommodetur, etc., Manifestum igitur est idcirco
verum dici Filium Dei Christum, ut proprius, id est de substantia
ejus natus intelligatur. Unde et Apostolus, Qui proprio, inquit,
Filio suo non pepercit. Nam Patrem et Filium unius esse
substantiae, ipsa nominum ratio docet. Ut enim mysterium, quod ratio
humana propter suam infirmitatem non capit, possit sciri, nomina
sacris rebus aptata sunt congrue, ut per haec veritas Patris et Filii
possit aliquatenus intelligi. Nihil enim sic Christum Dominum de
Deo esse Deum facit adverti, quam nomen hoc quod dicitur Filius
Dei. Et quia malignitas etiam ipsis nominibus perfidiam suam infert,
ut aliter quam ratio ipsa se habet nominis ipsius, causam
interpretetur, addidit, verus Filius: ut obstrueret os pravum, et
mente perversum. Denique nemo in haeresim ruit, nisi a nominum
ratione discedens: simplices vero permanentes in ratione nominum,
catholicae fidei adhaeserunt. Ipsa enim simplicitas non aliter hoc
advertit imperturbata, quam traditum est. Accedente autem
tergiversatione, dum re bene et simpliciter posita commovent
quaestiones, non contenti credere quod sonant verba, indignum putantes
si non sibi addant aut demant, de traditione praecipitantur.
Sollicitos enim se faciunt, ne Deus aliter debeat credi, quam
tradidit. Ratio autem nominum Patris et Filii inducit ad veritatem
unitatis eorum. Nec enim potest discrepare ab altero, quorum imago
una sacris Scripturis refertur, quod etiam ipse Filius firmat, cum
dicit, Qui me videt, videt et Patrem. Si ergo unum ex iis qui
videt, ambos videt, sine dubio Pater et Filius unam habent
imaginem; quae non esset una nisi consubstantivi essent Pater et
Filius: quod quidem non est ambiguum circa notitiam humanam. De vero
enim Filio quid aliud poterit judicari, quam ut unitas eorum ipsa
nominum proprietate nascentis et generantis firmetur? Quis enim aliud
generet quam ipse est? Si enim Filius tantum diceretur, et non
adjiceretur ad intellectum quia verus est, testante illud apostolo
Joanne, qui ait, Sumus in vero filio Jesu Christo, qui est verus
Deus, et vita aeterna; et apostolo Paulo similiter praedicante:
Qui proprio, inquit, filio suo non pepercit: posset de nudo nomine
Filii dubitari. Nam cum addat verum hunc esse Filium Dei; qui ab
hac voce et sensu recedunt, ipsi sibi proprie inimici sunt.
Confingunt enim sibi, et persuasione quadam opinionis perversae aliud
debere credi asserunt, quam ratio fidei continet, quasi plus deut Deo
quam ipse de se voluit credi. Si enim adjectum non fuisset, vero,
posset dubitari. Diceretur enim similis esse Patri, propter hoc quod
ait, Qui me videt, videt et Patrem: ut sicut lac et gypsum,
quantum ad colorem pertinet, simile est: quantum ad naturam, longe
dissimile: sic et id quod dictum est, Qui me videt, videt et
Patrem, possit videri. Sed quia veri Filii Dei verba sunt, non
debet aliud ad intellectum admitti, quam ut ideo hoc videatur dixisse,
quia unum sunt natura Pater et Filius, hoc est in nullo discrepare
alterum ab altero. Nam si Salvator de viro et muliere, propterea
quod una amborum substantia est, ait, Jam enim non sunt duo, sed una
caro: quanto magis Pater et Filius non sunt duo dicendi juxta
substantiam; ne aut scissa vel divisa, aut certe dispar ac dissimilis
eorum substantia dignoscatur? Denique Paulus apostolus unitatem
substantiae eorum firmans dicit, Qui non rapinam arbitratus est esse
se parem Deo. Parilitas ergo haec unde erit, nisi de unitate
substantiae? Hinc ambo unius sunt imaginis. Sic ergo ut Apostolus
ait, Non rapinam arbitratus est esse se parem Deo, verum se Dei
Filium demonstravit. Deo enim par esse non poterat, nisi esset de
ipso. Pares enim ii sunt qui aut ambo veri sunt, aut ambo falsi.
Nec enim parilitatem recipit, coeptum et aeternum, aut unitatem.
Unum enim se esse dicendo Christus cum Patre, parem se Deo fecit.
Non solum enim, inquit, solvebat sabbatum, sed et Patrem proprium
Deum sibi dicebat, aequalem se faciens Deo, hoc est Patri. Nonne
manifestum est aequalitatem hanc de proprietate nativitatis descendere?
Proprium enim se, id est verum dicens Dei Filium, aequalem se
faciebat Deo: hoc est unde dicit, Qui me videt, videt et Patrem:
per id quod consubstantivi sunt, qui unum videt, ambos videt. Sicut
enim habet Pater vitam in semetipso, ita et dedit Filio habere
vitam: hoc est, aequalem, etc.,.
|
|