|
Si omnia ratione facta sunt, quid est ut octavo
calendas januarias Salvator natus esse dicatur?
Nemo sic poterit hebetari, ut neget omnia facere Deum cum ratione.
Ideo ergo Christus descendens de sacris sedibus ad salutem mundo
tribuendam, ut etiam mundum ipsum, et tempora a se instituta doceret;
tunc nasci homo voluit, ad diminutionem humani generis augmentandam in
Deum, quando ex magna diminutione lux quae dies est, crementum
incipit accipere: ut tempus nativitatis ejus ratione congruat doctrinae
divinae, quae ex umbra mortis homines coepit multiplicare ad vitam.
|
|