|
Si ex semine David Christus Filius Dei factus est
secundum carnem, hoc est, natus jam Filius Dei est in utroque, quia
sanctus natus est; quomodo ergo postquam baptizatus est, dictum ei a
Domino Deo est, Tu es filius meus, ego hodie genui te (Psal.
II, 7)?
Christus Dei Filius ex aeterno est secundum spiritum sanctitatis:
juxta carnem vero ex semine David natus est Filius Dei, ut in
utroque non factus Dei Filius habeatur, sed natus. Illud autem quod
in baptismo audit, mysterii, non sua causa est. Nam hoc omnibus
audit qui baptizantur. Ipse autem demonstratur tantummodo, ut ex hoc
appareat in homine virtutibus Deus: caeteri vero firmantur, quia ex
hoc incipiunt esse filii Dei, cum sanctum accipiunt Spiritum.
Qamvis enim sanctum natum sit corpus Domini, non tamen sacramento
regenerationis firmatus fuerat homo Christus esse Filius Dei, nisi
Spiritum sanctum accepisset, juxta decretum renascibilitatis donum.
Nam et Judaei filii Dei dicti sunt in devotione, non in sacramento
quod nunc operatur, ut accepta remissione peccatorum superveniente
sancto Spiritu, dicantur filii Dei. Salvator ergo et natus est
secundum carnem Filius Dei, et post in mysterio firmatus. Nec enim
poterat quod de sancto Spiritu natum est, non de Deo nasci; sed ut
propositum mysterii impleretur, superveniente Spiritu non diminutum
est, sed auctum.
Christus Filius Dei secundum spiritum ex aeterno est, juxta carnem
autem Dei Filius ex semine David est ex nativitate. Non per
baptismum factus, quia de Spiritu sancto natus purificatum corpus
habuit. In baptismo autem ideo audit, Filius meus es tu, ego hodie
genui te, ut ostenderet per mysterium Baptismatis filios Dei fieri.
Denique Spiritu descendente et manente in se, audit haec verba; quia
ante acceptum Spiritum sanctum non sunt filii Dei. Audit ergo non
sibi, sed nobis, ut in illo disceremus quomodo filii Dei esse
possemus. Non enim sibi baptizatus est, sed nobis; quomodo alio loco
ipse Dominus ait, Non propter me venit haec vox, sed propter vos,
ut credatis (Joan. XII, 30): ita et hoc factum est, ut forma
nobis fieret.
|
|