QUAESTIO LV

Quid causae fuit ut illo tempore cru cifigis se permitteret Dominus, quo octavo calenda aprilis Pascha acturi erant Judaei?

Omnia propriis locis et temporibus egit Salvator. Ut enim omnia se voluntate Patris recte condidisse doceret, tunc voluit passione sua mundum redimere et reformare, quando eum et creaverat; id est in aequinoctio, unde mundus initium coepit, et dies super noctem increscere. In regno itaque agens Romano, nonnisi octavo calendas aprilis pati debuit, quando aequinoctium habent Romani. Tunc enim utique primum haec pars mundi illuminata est, et ex eo dies coepit crementum accipere. Ideoque et passione Salvatoris tunc a tenebris ad lucem perducta est. Nulla itaque vituperatio auctoris poterit videri, quando lapsam creaturam tunc reformavit quando et fecerat. Nec enim reprehendi poterit rei lapsae initium creationis, cum ad id redeat instauratio Eadem enim die voluit esse renovationis gaudium, quo fuerat et dedicationis.