|
Quare in Matthaeo pater Joseph Jacob scribitur, et in
Luca Heli, ut aut duos patres habere imperite descriptus sit, aut
certe qui vere pater ejus sit, nesciatur (Matth. I, 16; Luc.
III, 23)?
Non est ambiguum patrem Joseph Jacob fuisse. Ordo enim a David per
Salomonem tramitem suum tenens, recto cursu pervenit ad Jacob, cujus
filius est Joseph: Heli autem filius Mathat, a David per Nathan
filium ejusdem David, ordinem tenet, usque ad tempus quo Salvator
advenit. Unde singuli Evangelistae a David singulorum fratrum
generationum ordinem prosecuti, quasi furcam fecerunt, ut Matthaeus a
David per Salomonem descenderet ad Joseph; Lucas vero ab Heli,
qui tempore fuit Salvatoris, ascendit per traducem Nathan filii
David, et utriusque, id est, Heli et Joseph junxit tribum,
ostendens unius generis esse utrumque; ut cum Heli sociat Joseph,
non diserepare eos in generatione, sed fratres ostendat: ac per hoc
non solum ipsius Joseph filium esse Salvatorem, sed et Heli. Ipsa
enim ratione, qua ipsius Joseph filius dicitur Salvator, ipsa est et
Heli filius, et caeterorum omnium, qui de eadem tribu sunt. Hinc
est quod dicit Apostolus, Quorum patres, et ex quibus Christus
secundum carnem (Rom. IX, 5). Divino etenim nutu permotus
Lucas est, ut ab Heli per traducem Nathan ascenderet ad David, et
per Tharam patrem ejus ascenderet ad Sem filium Noe, et adhuc super
diluvium perveniret ad Seth filium Adae, qui redditus est pro Abel:
et eadem ratione faceret filium Adae Salvatorem, qua dicebatur filius
esse Joseph et Heli. Super Adam autem transcendens, assignaret
ante omnem carnem Christum Filium Dei esse. Illud quod quibusdam
videtur, quia Heli acceperat uxorem Jacob, quomodo Lex mandavit,
ut si quis mortuus fuisset sine filiis, acciperet frater aut propinquus
uxorem ejus, et resuscitaret semen fratris sui (Deut. XXV,
5); et ita factum, ut Heli generaret Joseph Jacob, cujus uxorem
acceperat, et per hoc jungi generationem, ut non immerito Joseph
patrem habere Heli dicatur: hoc nec probabile est, nec ad ullam rem
proficit. Illud autem quod supra dictum est, et per generationem
jungit duos fratres filios unius, et Christum ostendit Filium Dei
esse ante omnem generationem. Evangelista enim cum referret, dicens,
Et ipse Jesus erat incipiens fere annorum triginta, filius sicut
putabatur Joseph, qui fuit Heli, id est Jesus filius aestimabatur
Joseph: et non solum Joseph erat filius, sed et Heli. Non quia
Joseph filium dicit Heli, sed eodem genere, quo Joseph vocabatur
filius esse Jesus, ita erat etiam filius Heli, propter quod fratrum
filii erant Joseph et Heli, id est Salomonis et Nathan filiorum
David, ut per David ascendens ad Abraham et Noe et Seth, et ad
ipsum Adam, et super Adam, doceat esse Christum Filium Dei. Cum
enim dicit, Qui fuit filius Seth, qui fuit filius Adae, qui fuit
Filius Dei; Christum utique ita dicit Adae filium, sicut dicebatur
filius Joseph. Ait enim Maria ad eum, Fili, quid fecisti nobis
sic? Etenim ego et pater tuus moesti et tristes quaerebamus te
(Luc. II, 48). Super Adam autem junxit Christum Patri
Deo, ut qui horum, id est ab Adam usque ad Joseph et Heli filius
dicebatur, ante istos omnes Dei verus Filius intelligeretur, ad
confusionem Photini, qui Christum nonnisi ex Maria, nec ante fuisse
contendit. Quorum enim non erat, filius dicebatur; et Dei, cujus
Filius verus erat, negabatur. Si enim, quod improbabile est, et ad
nullam rem proficit, Joseph Heli filius dicatur, secundum quod supra
diximus, non dixisse videbitur de Christo, quia fuit Filius Dei,
sed de Adam. Per ordinem enim singulorum filiorum patres
subjiciendo, venit ad Enos, cujus patrem dicit Seth, patrem autem
Seth dicit Adam, Adae vero patrem dicit Deum: et nescio quae
utilitas sit sic asseverare. Si autem per ordinem, sicut diximus,
singuli patres Christi dicantur, sicut et filius dicebatur Joseph,
quia dictum est, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum
carnem; ipso ordine legitur filius esse Seth, et filius Adae. Et
super hos omnes assignatur Filius Dei, ut ante ipsos dicatur esse,
quorum filius nuncupatur.
|
|