QUAESTIONES EX UTROQUE MIXTIM.


QUAESTIO XCVIII

De Evangelio Joannis

Audistis quae contestetur sacrosanctum Evangelium, dicente Domino ad Judaeos, Vos de patre diabolo nati estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo. Cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est, sicut et pater ejus (Joan. VIII, 44). Nemo fidelium dubitet diabolum apostasiae suae auctorem non habere. Ipse enim totius erroris est princeps: qui videns a Deo factum se non mediocris potentiae, ausus est praesumere divinitatem; ut quia caeteros vidit inferiores, seipsum praeferret ut deum. Denique nomina quibus appellatur diabolus et satanas, ab actu ejus composita sunt, non ex natura. Omne enim malum opere probatur, ut non substantia in crimine sit, sed voluntas concepta ex causis. Dum enim se vidit potiorem caeteris, inflatus est ad exercendam dominationem. Quomodo ergo patrem habere dicitur, qui auctor sceleris ejus habeatur? Aut unde probatur ab initio homicida fuisse? Sed Scriptura illum qui ejus fuerit imitator, nomine ejus appellat; ut quia ab opere nomen accepit, omnis qui malum opus fecerit, non immerito diabolus nominetur. Salvator ergo hoc loco Cain diabolum appellavit, quia operum ejus aemulus, dum invidit fratri, homicidium perpetravit, exemplum relinquens crudelitatis parricidii. Sicut et diabolus dum invidit homini facto ad imaginem Dei, malignitatem operis sui cumulavit, typum praebens erroris. Hinc itaque exstitit etiam mendax Cain, dicente sibi Deo, Ubi est Abel frater tuus? Qui patris sui imbutus malitia, in mendacium prorumpens, Nescio, inquit (Gen. IV, 9); ut cui vitam extorserat, ubi esset nescire se simularet; sic furore caecatus, ut Deo sic responderet quasi homini, quem putaret se posse celare. Igitur hujusmodi imitatores facti Judaei, etiam ipsum Dominum occiderunt, Cain potius fratricidam patrem volentes habere quam Deum, ut totius sanguinis effusi rei fierent. Auctorem enim vitae perimentes, totius sceleris principes exstiterunt, ita ut huic malo etiam filios suos obligarent dicentes, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Ut enim Pilato suaderent, nihil mali esse quod petebant, in filios suos retorqueri dixerunt, si esset injustum: quia ut furori suo satisfacerent, nec filiis quidem suis parcere voluerunt. Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius dicitur, quia poena non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. Iniquum est enim punire eum qui non facit aliud, quam quod suae est naturae. Et magis istud malum est, si hoc exigas ab aliquo, quod scias illum non posse. Quamobrem juste plectendus est, quem cum constet scire ac facere posse bonum, agit malum. Hoc etiam ex verbis Salvatoris poterit adverti: ait enim, sicut supra memoratum est, Pater vester homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit. Igitur si per naturam mendax est, quomodo dicitur in veritate non stetisse? Hic enim in veritate non stat, qui in veritate non permanet. Constat ergo diabolum in veritate fuisse, sed non perseverasse. Denique legimus in propheta sic dicentem Dominum, Si stetissent, inquit, in substantia mea (Jerem. XXIII, 22), id est in lege mea. Et Apostolus ad Galatas, State, inquit, et nolite iterum servitutis jugo cohiberi (Galat. V, 1). Quid tam apertum? Hic enim mandat ut de caetero permaneant in mandatis ejus. Quod si diabolus servasset, steterat in substantia et in lege Dei. Fundamentum est enim lex servantibus eam. Quomodo ergo quibusdam videtur, diabolum aut malum a Deo factum, aut propriam habere originem, id est ex nullo ortum, quod utrumque Deo videtur contrarium? Qui enim ad hoc illum dicit factum ut esset malus, imperfectae putat Deum esse bonitatis; quia perfecte bonus non facit malum. Qui vero originis ejus Deum auctorem esse non credit, ejus dominium Deo abnegat. Per hoc enim, cum omnia Dei sint, aliquid esse arbitratur quod minime ad Deum pertineat: quos oportet poenas perpeti, cum viderint cuncta a Deo judicari per Christum.