QUAESTIO CVII

De ordine diei et noctis.

Quantum ad mundi rationem pertinet, tenebras ante legimus quam lucem. Ea enim quae ad mundi fabricam profecerunt, quaeque simul facta videntur, lumine privata fuisse considerantur; id est, aqua, terra, tenebrae, ex quibus compaginatus est mundus, sicut continetur in Sapientia, quae dicitur Salomonis, ex materia invisa (Sap. XI, 18), hoc est tenebrosa. Et tenebras enim et aquam factam sacra volumina ipsius Domini voce testantur per Isaiam prophetam: Ego, inquit, Deus feci lucem, et creavi tenebras (Isai. XLV, 6, 7). Similiter et per David, et aquas factas, et terram firmatam super aquas Spiritus sanctus ostendit (Psal. CXXXV, 6). Quod convenit et Evangelicae auctoritati et Apostolicae traditioni, in quibus omnia facta leguntur: et ut nihil exciperet, sive quae in coelis sunt, ait, sive quae in terris (Joan. I, 3, Coloss. I, 16). In hac ergo parte, quae ad terras pertinet, ante tenebras legimus quam lucem: hoc autem est quantum ad ordinem lectionis pertinet, non quantum ad dignitatem; nam utique multo melior lux quam tenebrae: in mundi tamen ratione lux accipit nomen ut appelletur dies, et tenebrae nox; sed hac scilicet ratione, quia dum illuminantur tenebrae, et praeterit lux, illud tempus quamdiu redeat lux, dicitur nox; et illud tempus quo illuminantur tenebrae, appellatur dies. Nox ergo cum dicitur, speratur futurus dies; et cum dies dicitur, speratur futura nox. Cum vero officia haec cessaverint, transeunte mundo, tenebrae tantum dicentur, et lumen. Non enim potest dici nox, cum perpetuo sint tenebrae: neque dies, cum occidere cessaverit lumen. Ubi aeternitas est, cessant haec nomina, quia cum mundo coeperunt. Denique antequam lux fieret, quae appellata est dies, non nox legitur fuisse, sed tenebrae: quae postquam illuminatae sunt, et praeteriit lux, vesper appellatae sunt et nox. Igitur quantum apparet, subjecta est nox diei. Non enim quia ante tenebrae leguntur quam lux, idcirco anteponendae debent videri: quia et coelum ante solem est, et tamen claritate major est sol; et terra ante hominem, et pecora et caetera animantia, et tamen subjecta sunt homini: non ergo idcirco nox praeferri debet diei, quia ante leguntur et tenebrae; cum appareat et dignitate lumen tenebris, et tempore diem nocti anteponi. Sicut enim supra ostensum est, cum essent tenebrae facta est lux. Et appellavit Deus lucem diem, et tenebras appellavit noctem: et factum est vespere et mane dies unus (Gen. I, 5). Nam nisi dies fuisset, nec nox esset; tenebrae enim erant, quae cum illuminatae sunt, et praeteriit dies cursu suo peracto, factus est vesper. Et cum post vesperum illuxisset, factus est dies primus nocte transacta, ut diem sequeretur nox. Hoc et dignum est, et ratione commendatum, ut inferior natura per omnia subjecta sit potiori. Quomodo ergo nox ante diem dicitur, cujus nomen post diem legis? Non enim appellata fuisset nox, neque vesper, nisi facta lux diem egisset: quo transacto, factus est vesper, qui est nox: dies utique factus est vesper, ut scias noctem partem esse diei. Tunc enim consummatur dies, cum transit et nox. Denique sic dicimus, Annus dies habet trecentos sexaginta quinque; non utique sine noctibus. Cum enim dies dicimus, ibidem computamus et noctes. Sub auctoritate enim diei significamus et noctem; nam et si nox praeiret diem, sub vocabulo noctis computaretur et dies. Quis etenim hominum dicat, Post quinque noctes videbo te, et non, post quinque dies? Nec legisse nos meminimus alicubi noctem ante diem significatam. Nam fuit, inquit, Moyses in monte quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Exod. XXIV, 18). Et in Psalmo, Sol, inquit, non uret te per diem, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6). Et ut de ipsis primordiis demus exemplum, Fiant, inquit, luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram: luminare majus in inchoationem diei; et luminare minus, in inchoationem noctis (Gen. I, 14): sed luna non potest praeponi soli, sicut nec nox diei; sed sicut luna sub sole est, ita nox sub die. Et in Evangelio habemus sub auctoritate et numero dierum significatas et noctes: ait enim inter caetera Dominus, Sunt hic quidam circumstantium, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo. Et subjecit, Factum est post dies octo (Luc. IX, 27), etc. Numquid non in hoc numero continentur et noctes? Et alio loco, Haec, inquit, in Bethania gesta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Postera die vidit Jesum venientem. Numquid dixit, Postera nocte? Iterum sequitur, Sequenti die voluit proficisci in Galilaeam (Joan. I, 28, 29, 43). Et in subjecto, Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae (Id. II, 1). Ecce ubique dies in auctoritate probatur, noctem habens subjectam. Si enim noctis nomine contineretur, praeiret nox diem. Nam quia Romani regnum habent; Hispani et Galli et Afri et caeteri subjecti eis, sub eorum nomine Romani vocantur: ita et nox, quia subjecta est diei, sub ejus nomine continetur. Sed inde quidam falluntur, quia Judaei in sabbatum vespere jubentur intrare, non considerantes cur ita mandatum sit. Nam utique pridie necesse habent emere sibi escas et praeparare in sabbatum, et lotum ire. Numquid possunt haec nocte facere, ut orto die intrarent in sabbatum? Dominus certe vespere resurrexit, et diei deputatur. In die enim resurrectio celebratur, qui dies dominicus appellatur. Sic enim legis, Haec dies quam fecit Dominus (Psal. CXVII, 24); non tamen nox dominica, quia principatum dies habet. Sive enim praeterito die, sive futuro, semper nox subjecta est; quia et ordine inferior est et natura, dicente Apostolo, Filii diei estis et luminis, non noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5). Et si de consulibus conjiciamus, videbimus illum primum nominari qui prior eligitur. Denique solet dici, Cum illo quis erit consul? Si ergo et nox ante diem esset, prior nominaretur. Nam usque adeo a die incipit numerus, utputa si dicamus, Cras sextum calendas est; a mane utique est usque dum veniatur ad aliud mane, ut transacto die et nocte computetur. Nam et luna utique in initio mane facta est quarta decima: facta enim lucere debuit tota nocte, et in aliud mane coepit quinta decima. Quid ergo ambigitur, ut non a die principia teneantur? Propter quorumdam contentiones de re manifesta coacti sumus latius loqui, cum ipsa se lectio explanet, in qua dies ante noctem aperta ratione significatur. Haec omnia supra memorata secundum mundi originem diximus. Verum si altius loqui velimus, intellectum nostrum spirituali erigentes vigore, incongruum deprehendimus tenebras ante lucem creatas asserere. Si enim lucis coelestis natura est, et tenebrarum terrena, ineptum utique est post tenebras lucem factam putare: quia Moyses lucem quidem factam, sed in qua nunc mundus est parte, non quia tunc creata est, dicit; quia omnia spiritualia ante creata sunt quam carnalia, ut lux quae in supernis erat fieret in subjectis, ut lampas in domo. Qua autem ratione ante lucem tenebrae dicuntur, cum semper post lucem videantur? Denique coelestia et spiritualia lumen natura esse creduntur, terrena et carnalia tenebrae; ut tenebrarum natura potentia luminis subsistere videatur, quia omne imum summitatis est. Nam si requiramus, in ipso sole tenebras deprehendimus. Quando enim juxta illum fueris, tam clarissimus videtur, ut prospici non possit; si vero intervallo, clarissimus quidem, sed ut possit aspici; si autem longe, minus clarus: quanto longius, tanto minus clarus. Unde defectus quidam apparet, qui tenebras nuntiat, et ita pervenitur, ut tenebrae ex lumine ortum capere videantur. Itaque qui fecit lucem, hoc modo creavit et tenebras, quomodo faciens aquam simul creavit et terram: ut sicut firmum aquae terra est, ita tenebrae defectus luminis. Deus autem solus est qui defectum non patitur, qui cum ubique sit, imo omnia intra se habeat, tam praeclarus est ut a nullo videatur, nisi si voluerit temperare. Denique Salvator cum esset in corpore et clausus non esset, tamen minime videbatur, nisi voluisset. Nam utique quod in monte transfiguratus est, et in claritate magna apparuit (Matth. XVII, 1, 2), hoc veluti latebat in corpore, quod cum voluit, manifestavit. Quomodo ergo latebat, qui clausus non erat? Nam si cum corpore clausis ostiis intravit ad discipulos (Joan. XX, 19), quemadmodum divinitas ejus non omnia penetrat? hoc est, claudi non potest, quia defectum non patitur. Cum ergo nusquam desit Deus, illic tamen dicitur esse, ubi apparet, et vult videri. Cum ergo omnia in Deo sint, quia excedit cuncta, dicente Apostolo, In ipso enim vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28); ipse tamen in nullo est nisi in quo voluerit. Mysterio enim quodam in omnibus est, et providentia quadam in quo vult, apparet.