|
De lingua hebraica, ex quo nomen
acceperit.
Omne quod a Deo est, rationabile est: et
unicuique rei exordium causa dat, quae sit origo ipsius, ut non
absurde nominari aut subsistere videatur, sed ut nuncupationem
ostenderet, quae caput intelligitur esse ipsius nominis. Igitur ratio
hominis est causa qua constat. Constat autem ex quatuor elementis,
scilicet terra, aere, aqua et igne, Deo auctore duntaxat: quintus
est animus quasi auriga, ut concretum et figuratum corpus agat, et
quasi imperator ipsius. Et ab humo initium sumpsimus, et ejus nomine
nuncupamur. Homines enim vocamur propter humum, unde pater noster
forinsecus originem habet. Igitur causa et ratio facit ut ex nomine
alicujus caeteri subsistentes sub eodem nomine appellentur, ipsum
significantes in sese. Quamobrem videamus si congruit, sicut quidam
putant, ex Heber dictos Hebraeos. Videtur enim quantum ad nomen
pertinet, inde hujus nominis origo descendere; anterior est etenim
Heber quam Abraham. Quod si esset verum, deberent hi, qui de tribu
Heber sunt, post ipsum eodem nomine nuncupari: ab Heber enim septima
generatione natus est Abraham (Gen. XI, 16, 26). Si ergo
super Abraham, vel ipse Abraham Hebraeus dictus est; sine dubio
Hebraei ab Heber nuncupantur: si autem non legitur super Abraham
dictos Hebraeos, sed post Abraham, non jam utique ex Heber, sed ab
Abraham dicuntur Hebraei: quippe cum filii Abraham primo hoc nomine
appellati noscantur. In Genesi enim Joseph et fratres ejus Hebraei
sunt appellati (Id. XLIII, 32). Scientes enim Abraham
fuisse, qui de Syria descendisset in Chanaan (Id. XII, 4),
et multiplicatus fuisset, fidei causa omnibus copiis refertus, rex et
Propheta appellatus et pater multarum gentium (Id. XVII, 4),
qui cum trecentis decem et octo viris vernaculis suis quinque reges
confoderit (Id. XIV, 14, 15); quia non in angulo haec
gesta et dicta sunt, ut laterent; eos qui ex semine ejus erant,
Hebraeos nuncupaverunt. Ordinis ergo et meriti ejus fuit Abraham,
ut caput fieret his qui ex eo traducem habent. Dei enim judicio
princeps et origo positus est in terra Chanaan, ut ex eo geniti,
alterius essent et professionis et conversationis, quam fuerat ipse
priusquam descenderet in terram Chanaan: innovatus enim ipse, novum
constitueret populum in Dei devotione. Hinc est unde apostolus
Paulus Hebraeum se ex Hebraeis fatetur (Philipp. III, 5):
hoc enim dignitatis videbatur esse cognomen. Testimonium enim et
nobilitas generis erat, ut ex nomine ejus cognominarentur, qui multis
modis Deo placuerat, quique eis erat origo. Abnuatur, si non
convenit rationi; spernatur, si dispar est; convellatur, si alienum
est a meritis Abrahae; et nos refellamur quasi adulatores ejus. Quae
est inimicitia adversus Abraham, quae aemulatio, qua ei obtrectant
inimici; et qui sunt hi, nisi qui filii ejus dicuntur? Quid est in
quo displicet Abraham, ut gloria haec aliena ab eo putetur? Et quid
est quod placeat in Heber, ut primatum istum habere dicatur? Cujus
si conversatio posset inquiri, inveniretur forte idola coluisse sicut
Thare et Nachor, et pater Nachor, quos constat non longe ab eo
fuisse, sicut testatur Jesus Nave, qui idola coluerunt (Josue
XXIV, 2). Aut certe qui ex diverso sunt, ostendant qua ratione
vindicandum est hoc Heber, ne forte a nobis supprimatur meritum ejus;
sed nullum est, quia communes sunt nobis Scripturae, et quid
unicuique debeatur, in propatulo est. Si enim ex solo nomine putant
hoc debere defendi, infirmum et improbabile est. Tunc etenim rite
nomini ejus vindicaretur si causae aliquae testes existerent quae hoc
confirmarent: possent enim aliqui ejusdem nominis rem sibi non suam
vindicare. ideoque hoc est verum, quod non solo nomine, sed et
perspicua ratione firmatur. Nam quoniam dignatione Dei factum est ut
in Abraham vivificaretur genus humanum, et forma fieret salutaris
hominibus, nulli est ambiguum, idcirco in ipso reparatum esse quod
fuerat amissum vitio fragilitatis humanae. Hic enim imago quaedam
positus est, ut ad ejus similitudinem genus hominum reverteretur ad
Deum, ut et Dei culturam, et sermonem qui datus prius fuerat in usum
hominum, recuperaret hominibus: quia sicut in principio in Adam Dei
fuit imago, ut cognitio ejus esset in terris; ita post ruinas humani
generis, et oblivionem veri Dei, in Abraham reformatum est, ut ab
ipso fides in Deum coepta, iterum germinaret in fructum. Unde non
est absurdum ut ex nomine ejus plebs ab eo coepta vocabulum sortiretur.
Sed ne forte propter nomen Heber scrupulum patiantur, quia magis cum
Hebraeis Heber sonat nomen, quia Hebraei dicuntur, non Abrahaei;
recognoscant iterum quia Hebraei, non Heberaei dicuntur: Heber enim
dictus est, non Hebre. Si ergo hinc impugnandum putant, patiuntur
quod faciunt, et neuter nostrum habebit ex hac parte victoriam, nisi
is qui per ordinem reddita ratione ostendit verum esse quod asserit:
qui enim in una re par est, perdidisse dicendus est, si in altera
inaequalis fuerit inventus: nam propter sonum immutata est littera, ut
Hebraei pro Hebraei dicerentur, quia melius sonat. Quoniam et ex
Juda non Judai dicuntur, sed Judaei. Ubicumque enim absurdum visum
est, immutata est littera, ut vox sonum compositum haberet. Nam pro
medio die meridie dicimus, et multa sunt talia. Igitur convenit, ut
est ostensum, ut nomine Abrahae, tam lingua quam populus
nuncuparetur. Haec ergo lingua est, quam dicimus primitus datam Adae
et caeteris, quam propter praesumptionem turris aedificatae credimus in
multas dispersam et confusam, ut non jam haec, sed multae ex hac,
immutatione habita quorumdam dictorum, existerent: ut unam haberent
speciem, nec tamen deperiret, sed tota confusa esset caeteris
linguis. Ita enim tunc actum est, ne se homines intelligerent, et
majora auderent (Gen. XI, 8). Tantae ergo tunc linguae
intelliguntur exstitisse, quanti et homines fuerunt, qui dispersi,
locis in quibus habitarunt, unusquisque linguam suam instituit. Si
autem ipsa esse minime putabitur quae scripta est tunc una fuisse, hoc
supererit, ut de caeteris linguis collecta sit particulatim, et
compaginata in speciem linguae unius qua uteretur Abraham; ut quia
pater multarum gentium erat, ex multis linguis sermonem haberet
compositum, et esset per omnia innovatus. Sed quia ii quos memorat
liber Geneseos unius vocis et sermonis (Id. X, 31), ab
Oriente migrasse leguntur, et inde iterum dispersi a Deo super faciem
totius terrae, non utique illic remansit, quin primitus lingua data
remaneret. Denique neque terram aliquam habet inter homines, ut
caeterae linguae, neque gentem, exceptis Judaeis; quia primo homini
data est in paradiso. Et postquam confusae sunt linguae, nusquam
reperta haec quae nunc dicitur Hebraea. Si ergo nusquam habet locum
vel gentem; Abraham autem natione Syrus erat; unde hanc linguam
Abrahae vel caeteris seminis ejus, nisi quia aut illa prima est, aut
certe de multis aptata? Videmus enim aliquantas linguas nonnulla verba
similia ejus habere. Sed hoc non sic convenit rationi quomodo illud,
si prima ipsa esse dicatur: non enim otiose hoc factum ratio probat.
Ipsam enim linguam debuit Abraham habere, quam habuit primus homo,
ut Moyses veniens, et creaturam et hominem a Deo factum describens,
hac voce uteretur, qua Deus locutus est et hominem appellavit Adam,
et Adae mulier vocata est Eva: ut haec vox esset in libro Moysi,
quae fuerat et in iis quos describit, ut vere in omnibus reformatam
doceret primam causam, et beneficium divinum in Abraham.
|
|