QUAESTIO CIX

De Melchisedech.

De Melchisedech legimus in libro Geneseos, de Melchisedech etiam simili modo est et in Epistola data ad Hebraeos, quia obviavit, inquit, Melchisedech sacerdos Dei summi Abrahae revertenti a coede regum, et protulit panes et vinum, et obtulit ei, et benedixit eum, dicens: Benedictus es, Abraham, a Deo excelso, qui fecit coelum et terram, qui tradidit inimicos tuos sub manus tuas (Gen. XIV, 18-20). Et ut Apostolus significaret, quis intelligendus esset per Melchisedech, adjecit, Sine dubio enim, ait, quod minimum est, a meliore benedicitur (Hebr. VII, 7). Quod quidem non utique ad traditionem retulit officii ecclesiastici. Quis enim ambigeret regulam traditionis dominicae, qua benedicuntur subjecti a Domino, meliorem esse iis qui benedicuntur ab ea? Domini enim mysterium in iis verbis, quae ipsum complectuntur ac memorant, operatur. Personae autem ejus proprium meritum et potentiam voluit demonstrare. Quis ergo hic et quantus est, ad cujus comparationem minimus dicitur Abraham, quem constat in omnibus fidelibus signum habere testimonii nobilitatis ac fidei? Igitur hic Melchisedech non utique sic benedixisse intelligitur Abraham, sicut faciunt homines sacerdotes, ut ex delegatione daret benedictionem verbis solemnibus; sed quasi propriam, quam non per verba, sed per naturam acceperit substantialiter, ut sit ei propria. Sacerdotes autem, quos antistites dicimus, regulam habent verbis solemnibus ordinatam et traditam sibi, quam superponentes hominibus benedicunt: non tamen quos volunt, sed etiam aliquando quos nolunt; quia dator regulae ipse scit cui dari debeat vel infundi sacratissima benedictio. Ille vero qui natura habet benedictionem substantialiter, quem dicit summi Dei sacerdotem, per voluntatem dat benedictionem. Verba enim benedictionis et natura ejus cum voluntate concordant. Nec errat, ut ibi velit ubi non debet, neque nolit ubi debet; sed cui dederit verba, dat et effectum. Nostri autem sacerdotes super multos quotidie nomen Domini et verba benedictionis imponunt, sed in paucis effectus est. Est iterum quando meliores se benedicunt. Quamvis enim qui sanctus sit, curvat tamen caput ad benedictionem sumendam, quia non proprium sacerdotis est, sed Dei inventum. Heli enim sacerdos Annam benedixit, et prosecutus effectus est (I Reg. I, 17, 20), non utique merito sacerdotis, sed ipsius Annae, cujus mundum cor inspexit Deus. Igitur Melchisedech non ideo melior Abrahae dicitur propter solum officium sacerdotii: sed et natura anteponitur illi, ut ultra homines intelligatur. Nullo enim modo fieri potest ut qui tanto amico Dei praeponitur, et fideli usque adeo ut amore et timore ejus nec filium suum charissimum dubitaret occidere, homo putetur. Qua enim justitia, quibus operibus plus posset mereri, quam meruit Abraham? Nec enim erat plus quod faceret ad commendationem meritorum, quam fecit Abraham. Primum enim cum nesciret Deum, nec signum vidisset quo ei suaderetur; dicenti sibi Deo, Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1), nec distulit, sed statim obedivit, non solum praesentis Dei, sed et futuri Domini implens voluntatem. Dicit enim Dominus: Quicumque plus fecerit domum, aut parentes, aut fratres, aut cognatos quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Qualis ergo Abraham, et cujus meriti est, qui ante mandata Salvatoris implevit quam praedicarentur? Apostolus hospitalitatem sectandam magnopere docet (Hebr. XIII, 2); hanc Abraham sic et tam devote excoluit (Gen. XVIII, 3), ut videatur ab hoc didicisse Apostolus hanc praedicandam. Deinde provectus annis, sic multiplicari credidit semen suum, quod prudentibus mundi stultum videtur, quemadmodum sunt stellae coeli, ut antequam sententia decerneretur prudentibus saeculi, ab hoc damnati videantur. Postea enim dictum est, Perdam prudentiam prudentum (Isai. XXIX, 14; I Cor. I, 19). Jussu Dei circumciditur; quod non utique sine dolore fit: et non aegre fert, ut posteris formam daret patientiae. Ex Sara illi uxore sua jam anicula filius promittitur, et non dubitat (Gen. XVII, 17): ut futuris ostenderet in tantum Dei auctoritati credendum, ut etiamsi quae irrationabilia videntur, praecipiat aut promittat, non ambigatur; quia magis persona ejus respicienda est quam verba, ut quod in verbis infirmum aut impossibile videtur, persona ejus confirmet, et faciat videri possibile. Deus est enim qui promittit, de quo credendum est quia potest quod hominibus impossibile videtur. Quae enim offensio potest judicari, cum plus de Deo opinatur, quam de se sentit hmanitas? Propter quod datum sibi a Deo Abraham filium eodem jubente occidere illum non ambigit, nec tempus differt; nec admiratur ad Dei voluntatem, ut filium, quem magnopere beneficii et admirationis dederat gratia, hunc juberet occidi: certus Dei voluntatem non debere ab bomine retractari, neque jussionem aut factum Dei sine providentia esse. Quod ut omni devotione festinanter impleret, matri ejus conjugi suae non indicat, non ignarus fragiliores esse circa filios feminas, et posse huic devotioni lacrymarum miseratione impedimentum afferre: nec non et ipsum puerum latet usque ad horam necis, ut jussioni Dei toto mentis obsequio obediret (Id. XXII, 3-10); non parricidium hoc deputans, sed holocaustum, quod justo judice auctore fiebat. Quae ergo his majora posset gerere Melchisedech, quibus praecederet Abraham, quem sicut videmus, in nullo constat inobedientem fuisse? Moyses etenim, cui legitur facie ad faciem Dominus esse locutus (Exod. XXXIII, 11), missus ad gentem et ad fratres suos, ire nolebat (Id. IV, 1). Jonas propheta praeceptum sibi ut Ninivitis praedicaret irrupit, ut ad alium locum pergeret, quo missus non fuerat (Jonae I, 1-3). Job plane egregius in omnibus, tamen motus amissione filiorum, vestimenta scidit sua, et totondit comam capitis sui (Job I, 20): Abraham autem nec contristatus legitur de morte charissimi filii, et quem jussus fuerat ipse occidere, nec alicubi Deo sibi jubente legitur trepidasse. Igitur per haec apparet Melchisedech ultra hominem esse, quia non erat unde melior esset quam Abraham, nisi sola praecedat illum natura. Natura enim impassibilis, beatitudinem per substantiam habet: humana autem nativitas beatitudinem acquirit per gesta Quia enim perfectionem divinitatis non habet, per exercitium et colluctationem proficit ut melior fiat, cum plus vincit quam vincitur. Si enim sic ageret, quod impossibile est, ut nunquam peccaret, melior Deo fieret: quod absit, quia natura quae potest peccare, sicut et non peccare, si semper vinceret, illi naturae praeponenda erat, quae ideo non peccat, quia impassibilis est. Non enim magnum videretur non peccare, quia non potest; magnificum autem, si cum posset peccare, non peccaret. Hoc ergo interest inter substantiam Dei et hominis, quia Dei substantia beata semper est securitate invincibilis aeternitatis suae; hominis autem substantialiter beata fit per laborem. Et alia necesse est beatitudo sit impassibilis, alia illius qui tribulationibus conficitur, ut possit aliquando gaudere. Beatitudo enim impassibilis in eo est semper ut beata sit; passibilis autem post magna exitia gaudet evasisse mortem. Contristatur ergo ut possit gaudere, nec perpetuo securus passibilitate naturae. Impassibilis autem, semper beatus est; quia neque novit tristitiam, neque suspicatur posse se contristari. Nam et natura hominum, quamvis per laborem beatitudinem consequitur, non erit tamen intacta, neque deerunt ei cicatrices. Quomodo enim fieri potest ut saepe congressa et aliquoties victa, non sit vulnerata? Impassibilis autem semper intacta, illaesa, inviolabilis manet. Igitur non minimus diceretur Abraham ad Melchisedech, nisi potior esset natura Melchisedech quam Abraham. Nam haec quae diximus, ingenii esse forte videntur. Si autem Legem respiciamus, plurima adhuc et potiora dicentur. Hic enim Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, qui et benedixit eum, primum quidem interpretatur Rex justitiae, deinde Rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, et sine genealogia, neque initium dierum, nec finem vitae habens: similatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum. Et ut haec locis quibus significaverat, commendaret, de eo adjecit: Videtis, ait, quantus sit hic, cui decimas dedit Abraham de primitivis princeps patrum (Hebr. VII, 1-4). Ut enim qua potentia et quanta Melchisedech sit ostendat, laudat Abraham dicens quia princeps patrum est, hoc est, caeteris omnibus melior Abraham, sed minimus ad Melchisedech. Nonne manifestum est hunc hominem non esse, sed meliorem? Quid est enim quod dicit de eo, quia rex pacis est, et rex justitiae? Propius accedite, et videte. De longe enim solem videntes lucernam putatis, et argentum aspicientes, aestimatis stannum. Potest aliquis hominum dici rex pacis atque justitiae? Pax enim hominibus praedicatur, similiter et justitia: hic autem ideo rex pacis et justitiae dicitur, ut ab eo justitia et pax originem habere noscatur. Non enim super ipsum esse dici potest, quod ab ipso regitur. Nam homines justitia magistra et pace erudiuntur ad Deum promerendum. Haec ergo quae hominum magistra est, Melchisedech habet regem. Quantum ergo melior est homine Melchisedech, quando gubernatrix hominum sub ipso est, hoc est, regem esse regum? Itaque cum rex justitiae et pacis dicitur, auctor eorum esse significatur: ut quomodo Dominus Jesus auctor vitae est, ita et Melchisedech auctor justitiae sit et pacis; quia qui per Christum vivunt, hi dispensante justitia et pace reguntur. Cordibus enim servorum Dei justitiam infundit et pacem, ad exornandam disciplinam dominicam. Scriptum legimus in psalmo octogesimo quarto, quia Justitia et pax complexae sunt se, et veritas de terra orta est: et ut de qua justitia diceret, ostenderet, ait quia Justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 11, 12). Hoc de tempore Salvatoris Scriptura ostendit, quo justitia Dei data est mundo per Christum, in cognitione mysterii Dei unius quod ante promiserat. Justum est enim scire creaturam veritatem Creatoris sui: quae justitia manifestata in terris, sublata discordia quae de injustitia fuerat generata incogniti Dei, pacificos fecit discordes, dum diversos dudum in una fide constituit. Sic se complexae sunt justitia et pax et veritas unius. De terra orta est magistra justitia. Incarnatio enim Christi ostendit quae esset de ipso Deo veritas cognoscenda. Igitur haec certe justitia Dei est. Similiter et pax, dicente Apostolo, Ipse autem Deus pacis conterat satan (Rom. XVI, 20). Quomodo hoc possit discernere, non adverto, ut cum Deus pacis, Pater sit Domini nostri Jesu Christi, necnon et ipse Christus; dicit enim Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27); de Melchisedech dicatur quia rex justitiae et pacis est: qua ratione secernatur, non intelligo. Puto enim nihil differre, quantum ad rem pertinet, regem pacis a Deo pacis. Quia enim in mundo quisquam Deus dici non debuit, ut uni soli ex quo sunt omnia, reservaretur hoc tantum nomen, regem qui imaginem ejus haberet instituit, qui excepto Dei nomine omnem potestatem ejus haberet: sed quia terrenus est, hominum rex est, non tamen pacis et justitiae. Quia etiam ipse ducem habet justitiam, quam non illi licet contemnere. Justitia enim Deus illi est. Res enim Dei est justitia, et qui praevaricatur eam, reus fit Dei judicio. Melchisedech autem sicut datur intelligi, non more hominum rex appellatur; quia sub se habet justitiam, quae regibus dominatur. Nemo etenim potest habere sub se justitiam, nisi ejus naturae sit ut peccare non possit. Sub ipso autem esse ideo dicitur, quia ab eo inventa est modo legis, per quam gubernentur, qui possunt peccare. Igitur rex justitiae moderator est verborum a se inventorum, quibus bene beateque et vivi possit et credi. Diu multumque laboramus, et adhuc minus de Melchisedech dicimus, nisi revertamur ad Scripturam, quae et ipsa diu pulsat et clamitat, ut pressos gravi somno excitet ad intellectum, non noctis, sed dici. Dicit ergo quia sine patre, sine matre, sine genealogia est Melchisedech. Et ne aliter intelligeretur quam dignum est, adjecit: Nec initium dierum, nec finem vitae habens. Per quod ostendit neque natum, neque mortuum esse Melchisedech. Quid ad haec tam manifesta humana argumentatur subtilitas? Quae est tam versuta ingenii calliditas, quae audet resistere manifestis, ut non sensum capiat ex lectione, sed sensum tribuat lectioni? Vis infertur Scripturis dominicis, ita ut etiam hos inimicos sentiat, qui auctoritati ejus se inclinare videntur. Dicunt enim quidam non ita de Melchisedech debere credi, ut relatum est Scripturis, ac per hoc ad sensum suum Scripturas convertunt. Quibus melius esset aperte non recipere Scripturas, quam dolose agere contra illas, ut sub nomine pacis paretur bellum, et sub tegmine amicitiae lateat hostis. Dicunt ergo non ad generositatem pertinere Melchisedech, sed ad humilitatem generis ejusdem, quia sine patre et matre legitur fuisse. Hoc enim ideo aiunt sic scriptum esse, ut ostenderetur ex alienigenis fuisse, non ex tribu qua ortus est Abraham, quia genus ejus non invenitur in Lege. Unde et adjecit, inquiunt, Et sine genealogia, ut intelligeretur penitus origo ejus in Lege descripta non esse, ut ex parentibus qualibuscumque per seipsum vir bonus factus credatur. Porro autem jam tanta est Scriptura, ut omnia per ordinem digesta causae necessaria ponat. Primum enim dicit, Sine patre, sine matre. Videamus si caeterorum matres significantur in Lege: quae fuerit uxor Nachor avia Abrahae, mater Thare, non legitur quae fuerit mater Abrahae, ut de caeteris taceam. Numquid hi sine matribus fuisse dicendi sunt? Si dixisset, Sine patre, sine fuerat color, quia omnium qui fuerunt, patres habentur in Lege. Addit, Et sine genealogia. Si ideo haec dixit, ut ostenderet generationem ejus in Lege non esse, suffecerat dixisse, sine patre; quia illius patrem nemo novit. Multo magis iterum ad manifestationem dicit, Neque initium dierum, neque finem vitae habens. Dic, quisquis es violentus, quomodo istud interpretaris? Quid est initium dierum non habere, neque finem vitae? Suffecerat certe dixisse generationem ejus in Lege scriptam non esse, ac per hoc origo ejus ex allophylis est credenda. Potest dici translatum hunc sicut Enoch, ideo non mortuum esse. Esto. Quid est initium dierum vitae non habere? Forte dicas, quia dies natalis ejus scriptus non est. Cujus enim scriptus est in Lege? et haec ratio est, ut cujus natalis dies scriptus non est, initium dierum vitae negetur habere. Potuit ergo et de caeteris idem dici. Et si ut homo translatus fuisset, non tamen sine vitae erat fine; quia quidquid sub spe mortis est, finem habet. Desine, quisquis contentioni studes. Expedit enim veris vinci, quam vincere vera per falsa. Perdere est enim, non vincere; quia si in homine perdere videretur veritas, apud Deum tamen vincit, quia ratio ejus invincibilis est. Itaque animus a Lege vinci debet, ut hoc sentiat quod a Lege significatur, non ut ipse Legi sensum det suo arbitrio, ut Legem se violenter legi exhibeat. Et audi Zorobabel, quia super omnia, ait, vincit veritas (III Esdr. III, 12). Jam Melchisedech futurum mysterium incarnationis et passionis Domini ostendit, dum Abrahae primum, quasi patri fidelium tradidit Eucharistiam et corporis et sanguinis Domini, ut praefiguraretur in patre, quae in filiis futura erat veritas. Qui si homo putatur et sacerdos, eo more quo fuit Aaron, aut nunc sunt, ostendatur aut legatur locus habitationis ejus; aut si fuit templum aliquod aut synagoga in qua congregabat populum, et offerebat eorum sacrificia, vel qui populus conveniebat ad illum. Si enim sacerdos in terris erat, sine dubio habuit populum, et ante Abraham utique, vel tempore ejus erat populus qui serviret Deo. Et quomodo Abraham quasi caput factus est fidei, ut ex eo populus haberet notitiam Dei? Similiter enim si Melchisedech erat, qui doceret unius Dei timorem in terris, frustra electus est Abraham, ut ex eo plebs Dei nuncuparetur. Potuerant enim inter eos esse, qui conveniebant ad Melchisedech. Et ubi est illud quod legitur in cantico Deuteronomii, quia cum divideret, inquit, Altissimus gentes, quemadmodum separavit filios Adae, statuit fines gentium, secundum numerum Angelorum Dei. Et facta est pars Domini populus ejus Jacob (Deut. XXXII, 8, 9). Igitur si in mundo plebs non erat Dei, exceptis filiis Abrahae, qua ratione alia plebs putatur fuisse, quae ex doctrina descenderat Melchisedech, negante Propheta? Quando enim nominat omnes gentes quae in mundo sunt, et non dicit populum Dei esse nisi filios Abrahae; quid superest nisi ut, exceptis his, negetur caeteros Dei habuisse notitiam, quia notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 1)? Melchisedech autem sacerdos Dei summi, ad benedicendum Abraham apparuit ad praesagium futurorum sanctorum: quia benedictio danda erat in futurum plebi Dei per antistitem fere Dei, quem dicimus sacerdotem. Hic ergo Melchisedech praecursor apparuit sacrati futuri Filii Dei, quia praecedit ad obsequium qui ordine sequens. Non ergo admiranda sunt quae diximus de Melchisedech, quando Scriptura ad confusionem obstrepentium plus addat et dicat. Post omnia enim laude digna, ut confundat malevolos ait: Similatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum. Jam vide de quo male sentire contendis, et si hunc non vereris, vel Christum metue, cui similis Scripturae auctoritate refertur. Per ordinem enim paulatim ad naturale ejus meritum venit, ut si quos dicta superiora moverent, quibus rex justitiae et pacis significatus est, et quia in carne visus neque patrem, neque matrem habuit, hoc est ingenitus apparuit, neque ortum, neque occasum habens; ex iis quae ultima subjecit, superiora credibilia demonstraret. Quis enim audeat dicere nisi vesanus, haec omnia quae sublimia dicta sunt, incongrua esse illi qui Dei Filio similis designatus est, manens sacerdos in perpetuum? Similis autem Dei Filio non potest esse, nisi sit ejusdem naturae. Et quid incredibile videtur, si Melchisedech ut homo apparuit, cum intelligatur tertia esse persona? Si enim Christus qui secunda persona est, frequenter visus est in habitu hominis, quid ambigitur de iis quae dicta sunt? Legimus etenim in Psalmo quia, Tu es, inquit, sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Hoc nemo nostrum dubitat ad Christi pertinere personam, quia eodem genere sacerdos est Christus in aeternum, quo et Melchisedech. Sed summus sacerdos Christus est, Melchisedech secundus. Nam si homo est Melchisedech, quomodo convenit ut secundum ordinem ejus Christus sacerdos sit in aeternum? Jam ambo similes esse leguntur, et unius esse dispensationis, quia unius sunt et naturae. Quoniam autem omni modo unius Dei auctoritas conservanda est, idcirco et tertia persona subjicitur paterno nomini. Christus autem vicarius Patris est et antistes, ac per hoc dicitur et sacerdos. Similiter et Spiritus sanctus quasi antistes, sacerdos appellatus est excelsi Dei, non summus, sicut nostri in oblatione praesumunt. Quia quamvis unius sit substantiae Christus et Spiritus sanctus, uniuscujusque tamen ordo observandus est. Sacerdotes igitur vel legati ideo dicuntur, quia illum in se ostendunt cujus legati sunt: sunt etenim ejus imago. Ac per hoc Christus et Spiritus sanctus naturaliter habentes Dei imaginem, sacerdotes ejus dicuntur. In ipsis videtur Deus, sicut dicit Dominus, Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Et si in gestis Dei visus est Dominus, gesta autem Spiritus sancti sunt opera, significante Domino, Quia ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28); et in Spiritu sancto visus est Deus.