QUAESTIO CX

De Psalmo Primo.

Beatus vir qui in via peccatorum non stetit. Si autem steterit, non jam beatus, sed reus dignus plagis. Ad emendationem enim aliquam videtur habere spem, quia non impius, sed peccator est. Si autem unus fuerit qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, duplici genere beatus est. Nec enim potest esse beatus, si in consilium peccatorum non eat, et in via peccatorum stet; quia si non perditioni, poenae tamen obnoxius est. Dehinc adjecit, Et in cathedra pestilentiae non sedit. Hanc dicit beatitudinem esse, quae his tribus gradibus constat, et triplici ratione munitur; id est, ut neque in consilium impiorum eatur, neque in via peccatorum stetur, neque in cathedra pestilentiae sedeatur. Sed cum duo genera tantum habeantur impiorum et peccatorum, in comprehensione eorum quae supra memorata sunt, hoc tertium cui generi adscribi voluit, quod adjecit, dicens, Et in cathedra pestilentiae non sedit; impiorumne, an peccatorum? Sed videamus quid sit in cathedra pestilentiae sedere, et tunc cui generi hoc adscribat intelligemus. Hanc dicimus cathedram pestilentiae, quae extra Dei ordinationem est, ad hoc utique inventa, ut iniqua inde exeant judicia: propterea pestilentiae cathedra dicta est, quia est corruptio quae parit mortem, sicut et iniquitas damnationem. Non est ergo a Deo quae est cathedra mortis. Nam Moyses accepit cathedram vitae. Ad hoc enim data est, ut auctoritas in ea sit justi judicis vel creatoris Dei. Unde dicit Dominus, Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei (Matth. XXIII, 2).: et Apostolus, Non est, inquit, potestas nisi a Deo: quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1). Unde dicit ad principem plebis: Tu quidem sedes judicans secundum Legem, et contra Legem jubes me percuti (Act. XXIII, 3). Quod dixit, secundum Legem, justam et salutarem cathedrae auctoritatem significavit. Illud autem quod ait contra Legem jubes me percuti, illum ipsum injustum judicem ostendit, ut in Dei cathedra sedens judicaret injuste. Hinc est unde et Daniel, Dei est, ait, regnum, et cui vult dabit illud (Dan. IV, 14). Sicut enim terreni imperatoris auctoritas sic currit per omnes, ut in omnibus ejus sit reverentia; ita Deus instituit, ut ab ipso rege Dei auctoritas incipiat, et currat per cunctos: quamvis frequenter mundus hoc non intelligat, et aliis se subjiciat in potestate positis quam debet, tamen institutio est ut unus sit qui timeatur. Ubi ergo haec institutio non est, ibi cathedra pestilentiae reperitur. Nusquam unius Dei auctoritas abnuitur, nisi apud eos qui multorum deorum praedicant metum et reverentiam. Hi ergo sunt qui in cathedra pestilentiae sedent, quia quod pontifices eorum praedicant, mors est. Hoc enim debent, ut cultores unius Dei quasi stulti et inimici, aut opprobrio sint, aut de hac vita tollantur. Haec ipsa materia impietatis est, quae etiam in caeteras partes extenditur, per quas impietatis suae leges ostendat. Nam jussu Jezabel antistites iniquitatis in cathedra pestilentiae sederunt, qui adversus innocentem Naboth, cum judices non essent, prava meditantes, subornatis falsis testibus, mortis tulerunt sententiam (III Reg. XXI, 11-13). Unde et in alio psalmo dicit, Et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 5). Hoc enim judicium ejus est, cujus et cathedra pestilentiae. Itaque si in Dei cathedra sedentes, innocentes opprimant, injustum erit judicium, non cathedra. Ubi enim cathedra pestilentiae est, non potest judicium non esse iniquum, quamvis quaedam sibi applicent veluti velamina, quibus impietatem contegant, ut videntes fallantur. Non potest enim sola impietas proponi, quia non invenit emptorem: et ubi lex diaboli est, si ipse nominetur, horretur. Sed sicut mel veneno admiscetur per quod lateat, ita et legi diaboli quaedam justa admiscent, et nomen applicant veritatis: sed uniuscujusque sensus est judicandus, quia ideo aliquando aliquid verum ostendit, ut fallat, ut cum maligna praedicat, bona putentur. Quoniam cathedram pestilentiae non esse de Dei ordinatione asseveravimus, etiam eorum qui extra Ecclesiam vel contra Ecclesiam sedes sibi instituerunt, cathedram pestilentiae dicimus. Qui enim inconcessa praesumit, reus est; quanto magis si et corrumpat traditionem ejus cujus sedem usurpat? Nam et ordinem ab apostolo Petro coeptum, et usque ad hoc tempus per traducem succedentium episcoporum servatum perturbant, ordinem sibi sine origine vindicantes, hoc est, corpus sine capite profitentes; unde congruit etiam eorum sedem cathedram pestilentiae appellare. Nec enim ideo impune erit, quia sub Dei nomine hoc agunt. Constat enim suas illos causas sub Dei nomine agere. Non enim zelo Dei hoc agunt, sed sibi locum volentes defendere: cum sciamus Core et ducentos quinquaginta viros per praesumptionem Deo offerentes, hiatu terrae absorptos esse (Num. XVI, 31, 35), et Oziam regem cum Deo illicite obtulisset lepra in fronte percussum (IV Reg. XV, 5, et II Paral. XXVI, 21). Quoniam claruit cathedram pestilentiae ad impietatem supradictam pertinere, reliqua prosequamur. Adjecit enim: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus. Ejus voluntatem in lege Domini dicit esse, qui spretis impiis et desertis peccatoribus, abnuens pestilentiae cathedram, voluntatem suam in Dei lege statuit. Quamobrem beatum hunc dixit. Et sequitur: Et in lege ejus meditabitur die et nocte. Manifestum est, quia liber ab omnibus illecebris, et immunis ab iis quae Dei legi adversa sunt, nihil aliud quam in Dei lege exercitium facit, sacramentis Filii Dei confirmatus, in die bonis operibus insistit, et nocte orationibus. Hic est enim de quo dicit in Canticis canticorum, quia dormit et cor ejus vigilat (Cant. V, 2). Unde ait: Et erit tanquam lignum quod plantatum est juxta decursus aquarum. Quis ambigit eum qui in lege Dei meditatur, spem habere ad praemium capiendum? Quia sicut lignum juxta aquam plantatum sterile esse non potest; ita et qui frequenti usu legi Dei studet, non potest ejus operis minime habere effectum. Et adjecit: Quod fructum suum dabit in tempore suo. Omnis plantatio bene gubernata fructum dat tempore competenti; sic et hic qui legi Dei obtemperat, fructum habebit tempore praefinito. Tunc enim hujus devotionis mercedem accipiet, cum coeperit Dominus Jesus Christus sedere ad judicandum vivos et mortuos. Dehinc subjecit: Et folium ejus non defluet. Manifestum est in arbore cujus folia non decidunt, vitam significasse. Humore enim decurrentis aquae vegetatum lignum, folia continet sua. Nam et Dominus Jesus. Si in humido, ait, ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? In ligno humido vitam significavit et fructum. Sicut lignum ergo auxilio decurrentis aquae siccitatem non sentit; ita et hic qui legi Dei studet, accedente tentatione, praesidio Dei tutus non amittit, sed acquirit salutem, dicente Apostolo, Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21). Et sequitur: Et omnia quaecumque fecerit, prosperabuntur. Apertum est quod dicit, quia qui legi Dei fidem servat cupidus mandatorum ejus, felix fit in omnibus suis factis: sicut et Joseph, qui propterea quod timorem Dei praesenti vitae praeposuit, omnia quae agebat prospera faciebat Deus in manibus ejus. Et subjecit: Non sic impii, non sic. Iteratio sermonis, non aliter omnino futurum significat quae promittit, quia impiis nihil prosperum erit in futuro, sed omnia adversa usque ad interitum eorum: unde ait, Sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Eodem modo dicit impios interire, sicut pulverem, quem spiritus projicit a facie terrae ut pereat. Sublatus enim a substantia sua, per aerem dispersus paulatim deperit: ita et impii, ministris Angelis projecti a facie auctoris Dei, sine quo non potest vivi, interibunt. Et sequitur: Ideo non resurgent impii in judicio. Dignum est quod dicit. Utquid enim in judicio resurgant, qui nullum negotium Dei credi sibi maluerunt cujus redderent rationem? Spernentes enim Dei legem et negantes, non est unde praestent rationem, ut in judicio interrogati juxta legem sibi creditam praestent causas. Arrogantes ergo et rebelles in Deum inventi, ad hoc resurgunt, ut videant verum esse quod credere noluerunt, ut pereant, quia Deum mendacem judicaverunt. Et adjecit: Neque peccatores in consilio justorum. In hoc psalmo, Psalmista trium hominum genera significat; impiorum, peccatorum, et justorum, quo ordine coeptus est error. Sed impii ab his alieni sunt, quia sub Dei decreto, sicut dixi, vivere noluerunt. Peccatores autem sub Dei lege agentes ante tribunal Christi sistendi sunt, segregati a justis ut acceptae legis praestent rationem mandatorum, in quibus operam non dederunt, ut plus haberent laudis, quam vituperationis. Justi vero valde propensiores in exercitio implendae legis inventi, remunerandi sunt. Et subjecit: Quoniam scit Dominus viam justorum. Hos scire dicitur Deus, qui memores praeceptorum ejus bonis operibus insistunt, ut justi habiti coronentur. His autem qui immemores ejus circa curam animae negligentes sunt, sic dicet, Recedite a me; nescio vos, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Et sequitur: Et iter impiorum peribit. Unde Psalmus coeptus est, et terminatus, ut causa impiorum tractata, nulli alii quam perditioni docerentur obnoxii. Sicut enim dixi, idcirco dicitur Deus scire viam justorum, quia in lege ejus ambulant: iter autem impiorum, quia extra legem Dei est, peribit; quia omnes viae impiorum tenebrosae (Prov. IV, 19), sicut dicit Salomon, piorum autem clarissimae duce Christo Domino nostro.