|
De Psalmo Vigesimo Tertio.
Titulus Psalmi rationem ejus insinuat. De Christi
enim Domini nostri sacramento locuturus, dominicum diem signavit,
dicens, Huic David prima sabbati: cum enim dicitur, Huic David,
ad eum pertinet, cujus hic David habet imaginem, de quo dicit
propheta, Et puer meus David pascet illos (Ezech. XXXVII,
24). Prima autem sabbati, prima feria est. Post sabbatum enim
primus dies dominicus est, affirmante Evangelio et dicente, Prima
autem sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum,
etc. (Matth. XXVIII, 1). In dominico autem die,
Salvatoris sacramentum significavit. Sed ut per rationem ordinis
Psalmus exponeretur, a persona Dei Patris initium fecit, ut
divinitatis sacramentum non sine ordine manifestaretur hominibus. Qui
enim causam aliquam insinuare vult, nisi ejus caput et originem
teneat, non poterit proprietatem ejus ostendere, neque quae sit ejus
veritas edocere. Itaque sic orsus est Propheta, et ait: Domini est
terra et plenitudo ejus. Fidem rerum tenuit dicens: Domini est terra
et plenitudo ejus. Auctoritatem enim veterum sanctorum secutus est,
qui terram et ea quae sunt in ea ad Dominum Deum pertinere dixerunt.
Et adjecit: Orbis terrarum et omnes qui habitant in eo. Ne forte
minus aliquid significasse putaretur, quia dixerat, Domini est terra
et plenitudo ejus; sensum suum aperuit dicens, orbis terrarum et
universi qui habitant in eo: ut doceret omnem omnino terram Domini
esse, et quae sunt in ea, ut nihil esset exceptum quod non sit Dei.
Sicut putant quidam haeretici, qui secundum dictum apostoli Petri
dominium Deo abnegant (II Petr. II, 10), quorum ad
condemnationem cuncta Dei esse, prophetica oracula docuerunt. Et
sequitur, Ipse super maria fundavit eam; hoc est, quod in alio
psalmo significavit dicens, Terram super aquas tu formasti (Psal.
CXXXV, 6): ut fidem testimonium sequeretur, ostendit quomodo
fecerit. Dum enim confusio esset rerum, et neque terra, neque aqua
propriam haberet speciem, jussu Dei adunata est terra, et firmata
super aquas, ut et terra et aqua haberent originis suae proprietatem.
Unde in Regnorum libro vox est Dei dicentis, Nonne aquas ego feci?
Et subjecit: Et super flumina praeparavit illam. Sic super flumina
praeparata est, dum intra se aquas conditas habet, quae quasi per
venarum fistulas fluitantes praestant ei densitatem, ne penitus sicca
fragilis esset, et inutilis ad culturam. Radicibus enim nascentium
vitalem praestant effectum, simulque locis aridis siti auxilio sunt.
Et ut professionem sine bona vita non valde proficere ostenderet,
ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto
ejus? Proponit qualis debeat esse qui Deum creatorem profitetur; ne
quia puniendos ostendit, qui, sicut dixi, dominium Deo abnegant, ii
qui confitentur immunes se a poena scirent non esse, si recte minime
versarentur. Montem ergo Domini dicens, coelum significavit. Unde
in alio psalmo dicit: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet
auxilium mihi (Psal. CXX, 1). Locus Domini est ubi apparet.
Dicitur autem ad Jesum Nave, cum Dominus ei apparuisset, Locus in
quo stas, terra sancta est (Josue V, 16): et Jacob ubi Deum
vidit, Haec est, ait, domus Dei (Gen. XXVIII, 17).
Et sequitur: Innocens manibus et mundo corde. Hunc dicit dignum
ascendere in montem Domini, id est, in coelum, aut stare in loco
sancto ejus, si quis fuerit innocens operibus, et mundum cor habeat in
causa Dei, id est, fidei. Hujusmodi enim potest in coelum
ascendere, et stare in loco sancto ejus. Defunctus enim hac vita
ascendit in coelum. Deinde dum civitas Jerusalem in adventu Domini
descendit de coelo, dignus erit stare ubi judicaturus est Dominus de
vivis et mortuis quasi innocens: impii autem et peccatores indigni
erunt stare in loco sancto judicii Dei, quia resurgent impii ad
perditionem, peccatores ad poenam. Nam si vultum Moysi glorificatum
descendentis de monte filii Israel peccati causa videre non poterant
(Exod. XXXIV, 29, 30); quanto magis ipsum gloriae
Dominum in throno majestatis suae sedentem, conscientia delictis
obnoxia formidabit aspicere? Audient enim, Non novi vos, operarii
iniquitatis (Matth. VII, 23). Et adjecit: Qui non accepit
in vano animam suam. Nunc ipsa genera peccatorum tangit. Primo enim
in loco, hic est innocens, et mundum cor habet, qui a fornicatione
idololatriae immunis est. Ipsa est enim vanitas, cui qui se
inclinat, animam suam subjugat corruptioni. Et sequitur: Nec
juravit proximo suo in dolum. Duas causas memoravit, quae sunt
principales, Dei et proximi; quia qui in his idoneus fuerit, sine
dubio et in caeteris probatus habebitur, dicente Domino, Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex omni virtute tua. Hoc
est primum mandatum. Et secundum est simile illi, Diliges proximum
tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota Lex pendet et
Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quis ergo ex toto corde
Deum diligens legem ejus non servet? Aut quis habens proximi
charitatem, peccatis studeat? quippe cum causa timoris Dei diligat
proximum. Et subjecit: Hic accipiet benedictionem a Domino, et
misericordiam a Deo salutari suo. Nunc quod meritum est ejus qui in
causa Dei et hominis, creatoris et proximi, fidem habuerit et
dilectionem, ostendit: quia et benedicetur a Domino, ut commendatus
appareat, et in his misericordiam consequetur quae implere non potuit.
Nec enim tam circumspectus potest aliquis esse, ut nusquam erret; sed
quia in magnis sollicitus et fidelis inventus est, et in minimis
misericordiam accipiat a Deo suo. Qui ideo salutaris dicitur, quia
non vult morientis mortem, sed ut convertatur et vivat (Ezech.
XVIII, 32). Et sequitur: Haec est generatio quaerentium
Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob Unam dixit esse generationem
requirentium Deum, et quaerentium faciem Dei Jacob, quod non est
otiosum. Quamvis enim utrumque bonum sit, duos tamen gradus his
dictis significavit. Bonum est requirere Deum, plenum est autem
bonum quaerere faciem Dei Jacob. Digniores enim sunt, qui ante
faciem judicis sunt. Horum ergo meritorum haec est generatio: quia ut
ad hoc veniatur, innocentia facit et puritas cordis; sicut iterum ut
ad malum possit veniri, praecurrit injustitia atque iniquitas. Quia
duae generationes sunt: una est ex parte iniquitatis, quae est mater
Cain; altera ex parte justitiae, quae est mater Abel: haec in fide
consistit et bona conversatione: illa in perfidia et obliquis
operibus. Istae sunt duae leges, boni et mali, Dei et diaboli; et
quam secutus quisque fuerit, ejus appellabitur filius. Ac per hoc
requirentium Deum generatio haec est, fides in Deum, et dilectio in
proximum, sicut supra diximus. Qui enim fidem habet in Deum, semper
ejus quaerit auxilium; nec hominibus injustum se praebet, qui Deum
vult habere propitium. Cujus signum hoc est cum dicitur, Deus
Jacob, quia notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2). Sed
quare ejus faciem quaerere dicuntur, cum audierit Moyses, quia,
Non, inquit, videbitur tibi facies mea (Exod. XXXIII,
20)? Si ergo et Moyses faciem Dei quaesivit, et videre non
potuit; frustra hi quaerere dicuntur, quia meliores Moyse non sunt.
Sed nemo frustra faciem Dei quaerere dicendus est; quia ideo faciem
Dei dicuntur quaerere, ut sciatur, quem quaerunt quia digni sunt et
videre. Omnis enim qui quaeritur, tunc cognoscitur si facies ejus
videatur. Sed quoniam a mortalibus facies Dei videri non potest,
significatio haec pro facie est, cum dicitur, Deus Jacob.
Diapsalma. Diapsalma hoc in loco personae significat mutationem.
Post enim illa quae ad Patris Dei personam pertinent, subjungit ea
quae ad Filii Dei pertinent sacramentum, ut ordo integer conservetur
Patris et Filii. Nam data est Lex per Moysen, ut quasi paedagogus
esset hominibus, erudiens et praeparans eos magistra justitia, ut
digni fierent ad expiandum annum Domini et diem retributionis; ut qui
sub spe futuri Christi fideles fuissent, susciperent eum, et possent
Adae peccatum effugere, de suis securi, quia adventus ejus quem
speraverunt, daturus esset illis misericordiam de iis in quibus
subreptum est illis ut delinquerent. Hoc est quod superius membravit,
dicens, Accipiet misericordiam a Deo salutari suo. Dicit ergo:
Tollite portas, principes, vestras. Haec vox sanctorum est
Angelorum, de quibus dicit in Evangelio, quia accesserunt, inquit,
Angeli, et ministrabant ei (Matth. IV, 11). Hi ergo dicunt
ad principes et potestates adversus quos nobis colluctationem dicit esse
Apostolus (Ephes. VI, 12), ut tollant portas principis sui,
id est diaboli, qui est princeps principum in errore constitutorum,
per quas itur in gehennam. Hae portae perfidia est et fallacia
idololatriae. Et sequitur: Et elevamini, portae aeternales. Fides
et spes cum charitate portae sunt aeternales, quia non potest aboleri
quod per veritatem praedicatur. Illae autem portae, quas dixi
perfidiam esse et fallaciam idolorum, temporales sunt, quia omne
mendacium non permanet. Manifestata enim veritate interibit.
Docentur ergo ut tollant portas principis sui tenebrarum, id est, ut
amoto multorum deorum errore, unius Dei fides introducatur in
Christo. Hoc est quod se Apostolus edocere missum testatur, ut non
solum ostendat hominibus, sed principibus et potestatibus in
coelestibus mysterium Dei unius in Christo ((Id. III,
8-12). Et subjecit: Et introibit rex gloriae. Tollendas dicit
fallaces portas diaboli subtilitate compositas, quae sunt praesumptio,
per quam deum se existimavit, ut introeat rex gloriae, qui est
Christus Jesus Dominus noster. Nullius enim mentem Dei fides
ingreditur, nisi tulerit a se errorem diaboli praevaricatione
inventum. Et principes supra memorati non possunt in unius Dei fidem
Christum regem recipere, nisi projecerint a se traditionem per quam
uni Deo importatur calumnia; non solum terrena, sed et ea quae in
coelestibus usurpata est a principe principum satana: quia illic
errorem quem inter se conspiraverunt, ut auctore diabolo deos se
dicerent, etiam hic in terra disposuerunt, ut hic error illius imago
sit. Et sequitur: Quis est iste rex gloriae? Ne supervacue forte
Christum regem gloriae dicere putaretur, interrogantis ponit personam
et dicentis, Quis est iste rex gloriae? Quasi admiretur aut doceri
se velit, an verum est et condignum dicere Christum regem gloriae.
Et ideo responderunt ei: Dominus fortis et potens, Dominus potens
in praelio, ut hoc subjecto non nudis verbis, sed cum testimonio regem
gloriae Christum addisceret. Virtus enim et potentia qua subegit et
pressit diabolum cum satellitibus ejus, haec ostendit illum regem esse
gloriae. Et adjecit: Tollite portas, principes, vestras, et
elevamini, portae aeternales; hoc est, quoniam virtutis testimonio,
cui contradici nefarium est, didicistis dignum esse Christum dici
regem gloriae, auferte errorem de mentibus vestris. Et quod ait,
Introibit rex gloriae, ostenditur quia non possunt participare cum
fide Christi, nisi ab omni immunditia idololatriae emundaverint corda
eorum. Nisi enim innovatus fuerit homo, non intrabit Spiritus
sanctus in eum. Et sequitur: Quis est iste rex gloriae? Iteratio
ista confirmationem facit. Omne enim quod novum auditur, non
concipitur corde nisi iteretur. Admirationem autem et stuporem facit,
cum dicitur quod auditum est nunquam. Et adjecit: Dominus virtutum
ipse est rex gloriae. Eadem repetendo docet rite dici hunc regem
gloriae, qui sit Dominus virtutum. Non immerito enim rex gloriae
appellatur qui virtutibus dominatur. Unde Apostolus: Si enim
intellexissent, ait, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (I
Cor. II, 8).
|
|