QUAESTIO CXII

De Psalmo Quinquagesimo.

Quinquagesimus Psalmus hic positus est, non pro temporis ordine, sed ratione. Titulus enim ejus non numero, sed rationi subjectus est. Quantum enim ad historiam pertinet, anterior est quam tertius. Prius enim a propheta Nathan delicti causa correptus est, quam insurgeret contra illum filius ejus Absalon, ut eum vellet et vita et regno privare. Haec ergo causa est ut quinquagesimus poneretur, quam constat ex Lege descendere. Illic enim cautum est quinquagesimum numerum remissionem habere. Est enim post septem septimanas primus typum habens dominici diei: quia sicut post septem dies, primus dies ipse est qui initio factus est, qui semper finita septimana dies primus est; ita et post septem septimanas quinquagesimus numeratus, in mysterio primus est, qui duplici genere dominicus dies appellatur: primum quia initio factus a Domino est, qui semper in se conversus per curricula impleta septimana primus est; deinde quia in eo resurrexit Dominus, triumphata morte, dominicus etiam dies nuncupatur. Non immerito ergo in quinquagesimo numero, quem in mysterio primum significatum advertimus, remissio continetur. Denique Lex quinquagesimo die data est. A profectione enim filiorum Israel ex Aegypto, quadragesimo et octavo die ablui jubentur, ut biduo purificati, tertia die parati essent ad Legem accipiendam (Exod. XIX, 10, 11). Quae ablutio quid aliud indicat, quam remissionem factam in quinquagesimo die, ut purificati Legem acciperent? Ex quo de caetero praeteritis oblitteratis, actus sui redderent rationem secundum creditam sibi Legem. Hac etiam ratione possessionem emptam quinquagesimo anno remitti debere praecepit Lex (Levit. XXV, 10). Hinc est ergo unde et Psalmus quinquagesimus intitulatus est. In hoc enim rex David remissionem postulat secundum praedictum sensum; unde ait: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Sciens rex David graviter se peccasse, sic postulat dicens: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Magna enim misericordia tunc est, cum grandia ignoscit peccata. Et adjecit: Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Ut manifestaret acerbe se deliquisse, peccatum suum iniquitatem appellat, quia iniquitas non leve peccatum est; et qui delet iniquitatem, hoc est, non imputat, miseratione abundat. Nihil ergo in causa sua excusare nititur, ut non solum animum sibi judicis mitiget, sed et faciat condolere. Commovetur enim animus ad misericordiam, quando videt reum sic sua confiteri peccata, ut ostendat dolere sibi quia peccavit. Qui enim non dolet, irridere videtur judicem; quia ideo precatur, ut evadat iterum postea eadem facturus. Et sequitur postea: Usquequaque, inquit, lava me ab injustitia mea, et a peccato meo munda me. Quoniam multam miserationem Dei praedicat, penitus se mundari precatur, ut nihil maneat delicti aut injustitiae in eo, unde suspectus sit. Et ut hoc ipsum obtinere possit vel impetrare, adjecit: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum coram me est semper. Quoniam graviter scit se peccasse, sollicitus est ne non totum ei remittatur. Considerans enim magnitudinem peccatorum suorum, timet, sciens gravia peccata non facile ignosci; ac per hoc cum fletibus confitetur, peccatum suum ante oculos habens, ut ex omni parte propitium sibi faciat judicem. Scit enim scriptum esse: Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Et sequitur: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Nunc ex alia parte culpae suae medelam prospicit, ut ad effectum postulationem deducat. Hac enim prosecutione in prima causa innocentem se dicit: nam qui alteri Deo peccat, inimicus est auctoris Dei. In locum enim ejus alterum eligit, cui auctoritatem ejus adscribat. Unde hic ab hac se iniquitate alienum ostendens, Tibi, ait, soli peccavi, et malum coram te feci: hoc est, quia tibi, et nulli alii quem Deum per errorem dicerem, peccavi, minor mea culpa est quam caeterorum, qui sunt perditioni obnoxii. Non enim impius sum; sed peccator, quia non in te, sed in legem tuam peccavi: nec te negavi, sed te Deum et Dominum confitens, in hominem peccavi. Ergo quia in illa quae tua propria causa est, reus non sum, ignosce quod in conservum peccavi. Sic enim peccavi, ut honorificentiam nominis tui nec negarem, nec alteri darem. Fuit itaque unde commoveretur ad misericordiam judex. Cum enim multi in illum peccent, quos etiam hortatur ad se converti, dum ii qui non in illum peccant, ex aliis tamen causis veniam postulant, libenter admittit. Semper enim Dominus ad auxilium suum vult confugere servos suos. Unde adjecit: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Misericordiam postulans, Deum justitiam suam non immutare precatur, cum soleat media esse justitia, ut non peccantibus et peccantibus aequa sit, id est, ut unicuique reddat secundum opera sua: sed non ignorat quid postulet vir innocens in Dei sacramento. Sciens enim Deum frequenter in Lege dixisse, quia misericors, inquit, sum ego Dominus Deus vester (Exod. XXII, 27); inde rogat ut haec fides maneat, et in sermonibus suis Deus justificetur, dum in eo permanet quod locutus est, nec peccatis hominum vincitur, ut non misereatur. Scientes enim qui peccant, quae promisit Deus bene viventibus, et quia in eo perdurant, judicant illum mendacem. Non enim credunt male vivendo vera esse quae promisit. Idcirco petit rex David ut vincat hoc Deus quod putant homines, et det quae promisit; ut erubescant qui dum non servant mandata, judicant illum non daturum. Et sequitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Nunc hoc adjecto causam infirmitatis humani generis memorat, quia facile est homini peccare, ut examen circa se judicis mitiget. Primae enim culpae facit mentionem, ex qua praevaricando Adam genus humanum obnoxium fecit peccato. Suasu enim et fallacia inimici iniquitatem concipiendo, omne semen suum iniquitati subjecit, ut ex eo omnes per traducem geniti peccato essent obnoxii. Propterea adjecit, Et in delictis concepit me mater mea: ut ab Adam derivatio facta peccati, conceptis et natis impedimento esset ad bonam vitam agendam; ac per hoc supplici non negandam misericordiam, quia infestum habet hostem, qui ei suadet ut peccet. Per peccatum enim diabolus subjecto sibi primo homine potestatem accepit carni ejus se immiscere, et delictorum quadam subtilitate oblectamenta suggerere, per quod captum hominem spoliat vita. Quam rem magister gentium memorans, Video autem, inquit, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23): ut hoc contuens judex, dolenti circumvento porrigat manum. Et sequitur: Ecce enim veritatem dilexisti. Quia ergo veritatem diligis, inquit, subveni roganti, et quem scis vera pectoris sui impedimenta exponere, cuique reo olim motus misericordia subvenire decrevisti, ut errorem admissum in terra, coelestis providentia emendaret. Propter quod subjecit: Incerta et occulta cordis manifestasti mihi. Incerta et occulta cordis haec significat, quae Deus ad praesidium humani generis procuravit, sicut et Apostolus, Quod oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Qui sunt qui diligunt Deum, nisi qui legi ejus consentiunt, non celando vel excusando peccata? Haec ergo occulta cordis manifesta sunt diligentibus Deum, ut quia dolebant se delictis circumveniri, ne correpti negarent, sibi et origini suae imputantes, in auctorem Deum transferentes quae peccabant: corda eorum illuminata sunt spirituali corusco, ut viderent Dei providentiam in Christo, quia venturus erat ad damnandum peccatum, quod ex praevaricatione Adae humano generi imperabat. Hoc ergo orat rex David, ut quod decreverat Deus in futurum, videns genus humanum laborare, sibi prius subveniret in eadem necessitate constricto, in qua omnibus se decreverat subventurum; ut donum quod gratuitum futurum erat, et ante tempus dari non poterat, huic pro prece et lacrymis concederetur. Quod quomodo fiat, non tacet dicens: Asperges me hyssopo, et mundabor. Recte aspersione hyssopi petit se mundari. De hoc enim filii Israel postes suos sanguine liniverunt, ut tuti praestarentur a morte (Exod. XII, 22, 23): ita et hic aspersione hyssopi orat mundari se a peccatis, ne tangatur a morte. Et sequitur: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Manifestum est, quia factum Dei distat a facto hominis: ideo super nivem, inquit, dealbabor, quia quod Deus fecit, multo melius est quam quod fecit homo. Propterea aspersione hyssopi petit se mundari, ut sicut carnale corpus aqua abluitur, ita et per hyssopi significationem, spirituali ratione animarum maculae abluantur. Aspersio enim hyssopi, lustratio quaedam est; ut per id quod visibile est, invisibiliter emundetur. Et sequitur: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam. Dubium non est, quia vox praedicantis remissionem, gaudium praestat peccatoribus. Quis enim non laetetur, cum audit dari indulgentiam? Cum enim Deus remittit, et in praesenti et in futuro securus est. Proptera exsultabunt ossa humiliata. Duplici genere sunt ossa humiliata: quia et ut peccaret humiliatus est; nemo enim peccans exaltatur; et ut postea supplex veniam imploraret. Nam utique in cilicio et cinere volutatus misericordiam precabatur, quam obtinens elevatus est mentis exsultatione et corporis refectione. Et subjecit: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Hac forma remissionem postulat, sicut constitutum erat in futurum per fidem Christi, ut Salvator qui ei spiritualiter est promissus, ab ipso inciperet cuncta conversis donare peccata. Cujus enim non respiciuntur peccata, et omnes delentur iniquitates, non habet unde reus constituatur, et inimicorum ejus ora clauduntur. Qui enim non respicit peccata, non illa imputat. Hoc est enim avertere faciem a peccatis alicujus, accusationem contra eum non accipere. Et quid est hoc, ut cum de duobus peccatis correptus sit, hic addat de multis se accusando? et cum audierit a propheta Nathan quia ignotum erat ei, quare sic postulat sedula prece, ut possit ad veniam pervenire, nisi quia non suam solius causam agit, sed sub accusatione peccati sui, totius populi miserias narrat? Sibi enim reformationem precatur, quia cui ignoscitur, non est sine rubore, nisi loco suo fuerit redditus, ut dignitas loci ruborem excuset: caeteris autem beneficium Dei, quod ad cuncta peccata abluenda futurum erat in Christo significavit. Et sequitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum justum dedica in visceribus meis. Hoc est bona mente misericordiam deprecari. Non solum autem de praeteritis rogat, sed etiam de futuris sollicitus est, ut peccator intendens odisse peccare ne peccet, adjuvetur a Deo per spiritum justitiae quem orat dedicari in visceribus suis; id est, ut novus ad hoc ponatur in eo, ut custodiat eum a peccatis, ne cogatur facere quod scitur nolle. Cor autem mundum sic potest habere, si neque intus, neque foris delinquat; hoc est, neque in opere, neque in cogitatione. Quod quia prope impossibile est ut in omnibus servetur, vel in Dei causa servandum est, quae principalis est ut mundum cor in sacramento Dei et Christi custodiatur, dum fides eorum inviolata servatur; quia et in alio loco dicitur, Quis gloriabitur mundum se habere cor, aut immunem esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Denique rex David mundum cor habuit in causa Dei, quia neque auxilium aliquando a vanitate quaesivit, quae est idololatria, neque aliud a Deo sibi praeceptum non implevit. Ideo de caeteris adjecit : Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Hic sensus est, quem supra memoravi, quia securus de venia, sollicitus est de reformatione. Cui enim ignoscitur solum, solet a facie Domini secerni. Quamvis enim non in illum vindicetur, in animo tamen Domini vel judicis facinus ejus deletum non est. Ideo orat, ut penitus peccatum ejus deleatur, et dignus sit accedere ad faciem Domini, et iterum prophetare; quod et factum est. Hoc est enim quod dicit: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Hic est spiritus Prophetarum. Et sequitur: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me. Laetitiam dari sibi postulat, quae promissa erat in Christo, ut omnibus maculis ablutus et reparatus, laetus esset in salute quaesita; nec a motus, sed confirmatus in regno a Spiritu sancto. Quem ideo principalem dixit, quia super omnem creaturam est, per quem reges regnant. Et subdit: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Hoc dicit, ut in eo discant iniqui pietatem Dei, qui confitentes sibi suscipit peccatores et promovet; nec impios conversos negligit, sed hortatur dum aliis miseretur. Et sequitur: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Hoc dicto ostendit peccatum suum morte dignum, ut Dei misericordia quanta sit, praedicet. Per hoc enim etiam alios provocat confugere ad Dei clementiam. Unde subjecit: Exsultabit lingua mea justitiam tuam, Domine. Gaudere se dicit in justitia Domini, quia in eo permanet quod promisit dicens: Misericordiam autem meam non movebo ab eis (Psal. LXXXVIII, 34). Laetus ergo David rex et securus in hac parte, Dei sui justitiam praedicat. Et sequitur: Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Sic labia ejus aperit, dum subjectum illum esse non sinit causa peccati. Liberati enim os patet; peccatoris autem clausum est os: pudore enim et metu correptus loqui non audet; absolutus autem et liberatus tripudians praedicat laudem judicis. Nam et Apostolus sicut ipse testatur, propter quod ab hominibus liber esset, Os nostrum, ait, patet ad vos, o Corinthii (II Cor. VI, 11). Et adjecit: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. Hoc de comperto loquitur, sciens sanctum Samuel dixisse ad Saül regem, qui cum peccatum suum non dolore mentis, neque lacrymarum miseratione, sed sacrificii oblatione oblitterari putaret, Non vult, inquit, Deus sacrificium magis quam audiri vocem suam (I Reg. XV, 22); quia hujusmodi sacrificia damnum possunt facere, non tamen Deum placare. Deus enim sic placatur, si anima peccati sui memor in tribulatione et moerore cordis, defleat quod peccavit. Et sequitur: Holocaustis non delectaberis. Nec delectatur holocaustis Deus, sed in hujusmodi causis. Ipse enim animus pro se satisfacere debet, non se de foris redimere. Nam ista adjutorium praestare possunt. Animus enim sicut oblectatus est in peccatis, sic tribulari debet in poenitentia, et tunc delectabit Deum delere ejus peccata. Unde subjecit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Ostendit quale sacrificium pro peccatis Deus suscipit; quia non poterit Deum placare, nisi qui laetatus est contra salutem, contribulatus fuerit corde, et sic reparetur ad vitam. Denique omnis inquietus, vel indisciplinatus frequenter incurrit, ut membra corporis laedat, quae utique non sine dolore possunt sanitatis recipere medicinam: sic et peccatores non possunt peccata sua redimere, nisi dolorem senserit animus qui peccaverit. Hoc enim justum est, ut quia contra rationem gavisus est, secundum rationem patiatur moerorem. Et sequitur: Benigne fac, Domine; in bona voluntate tua Sion Sion dicens Ecclesiam significat, ut perseveratio nostra non improbabilis videatur, cui ut impleat Deus promissum suum, suggerit, sciens se tunc plenam remissionem accepturam, cum quod decrevit Deus in Christo impleverit: id est, ut ab omni peccato liberentur sperantes in salute promissa; quia non solum a propriis, sed ab Adae peccato quod per traducem in omnes pervenit, liberabuntur per Christum. Et adjecit: Et aedificabuntur muri Jerusalem. Numquid destructi fuerant? Sed muros Jerusalem dicens, Ecclesiam significat, quae per fidem in Christo disposita erat construenda. Cujus muri esse sancti homines intelliguntur, docente nos Apocalypsi Joannis apostoli; quia et Jerusalem civitas et muri ejus servi Dei sunt intelligendi (Apoc. XXI, 12). Sciens etiam per Christum rex David promissum, quod futurum erat implendum ad liberationem servorum Dei, orat ut impleatur; id est, ut per fidem aedificetur Ecclesia, et liberentur sperantes de hac fide salutem. Et sequitur: Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Hoc dicit, quia oblationes et holocausta tunc accepta sibi haberet, cum esset Ecclesia aedificata; et non passim aut secundum omnem consuetudinem, sed sacrificium, inquit, justitiae acceptabis. Justum est sacrificium, cum condignum munus offertur: porro autem nihil est tam justum sacrificium et condignum, nisi ut nos ipsos offeramus Deo. Quia enim Deus spiritus est (Joan. IV, 24), spiritualia illi offerenda sunt sacrificia, ut vivo viva hostia offeratur. Quia enim dixerat, in causa peccati sacrificiis carnalibus Deum minime delectari, ostendit futurum, quia spiritualiter Deo offerendum erat, et acceptaret; quia haec Deo digna sunt sacrificia: hoc est, in praeterito minora fuerunt, quia carnalia; nunc majora, quia spiritualia. Et adjecit: Tunc imponent super altare tuum vitulos. Si cessantibus pristinis sacrificiis, spiritualia successura sacrificia significavit, quid est ut diceret, Tunc imponent super altare tuum vitulos: nisi quia per haec corporalia spiritualia significat; quippe cum dixerit, quia carnalibus non delectatur? Vitulos ergo dicens, populum novellum significavit, Christi fide renatum, cujus devotio quotidie super altare Domini delibatur. Qui enim de Ecclesia intelligitur locutus, sacrificia quoque ejus spiritualia significasse debet intelligi.