QUAESTIO CXIII

Cur Filius Dei missus sit, et non alius?

Quanquam omne quod facit Deus, rationabiliter et providenter factum credendum sit; melius tamen puto, si post fidem etiam causa facti possit adverti, ut quod creditur, non ignoretur. Unde Dominus ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Primum enim credi debet, sicut a Propheta dictum est, deinde sciri quod creditur: quia jam fidelem et in hac re diligentem adjuvat Spiritus sanctus, ut cognoscens intelligat fidei rationem. Tunc enim plenum habet gaudium credulitatis suae, si quod credit intelligat. Hoc est enim fidei robur, hoc immobile fundamentum credulitatis, addiscere sacramentum. Ubi enim sola fides est, non est tam mera devotio, et potest aditum habere subreptio. Unde vas electionis ideo laborat, ut credentes fidei suae rationem ediscant. Cum enim cognoverint quantus sit cui se crediderint, et quae sit ejus potentia; nullo pacto, nullaque ratione ab ejus spe traduci se patientur. Unde dictum legimus, Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9): ut data opera cognoscant divinitatis ejus saporem, intelligentes nihil sapientius esse quam in Christum credere. Quamobrem ipse Magister Gentium inter caetera ait, In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi (Coloss. II, 3): et iterum, Scio, inquit, cui credidi, quia potens est depositum meum custodire (II Tim. I, 12). Igitur hic scit fidei suae rationem, et non dubitat de potentia ejus, qui intelligit omnes thesauros sapientiae et scientiae in sacramento nativitatis et passionis et resurrectionis Christi esse absconditos. Manente ergo fide, diu mecum contuli, ut scirem cur Dominus noster de sacris et de coelestibus sedibus ad terram incarnatus venisset, et non alius, ex eis quos ipse Dominus sanctos Angelos vocat. Incongruum enim videtur personae ejus hoc opus subiisse, nisi causa facti noscatur. Denique hoc est quod movet multos. Nam potuit Dei Patris provisio per alteram personam hoc negotium gerere, ut et hominibus in errore constitutis ostenderet veritatem, et diabolum praesumptorem et salutis invidum cum satellitibus ejus comprimeret, et exspoliaret devictum. Quia pervicacia et irreverentia nequissimorum servorum, ministris famulis fuerat compescenda, ut non Dominus omnium rem sibi indignam experiretur. Neque enim tanta vis et potentia est satanae, ut per alteram potestatem ejusdem conditionis superari minime potuisset, cum constet Dei auxilio ipsum etiam ab hominibus vinci. Nam quamvis impar sit, si ex terrenis sumamus exempla, tamen ex aliqua parte convenient rationi. Servum enim contra David regem rebellantem, Joab conservus ejus missus est persequi et trucidare, et contra Absalon in patrem impium servis injuncta res est (II Reg. XX, 6, et XV, 14): quanto magis et tyrannidem diaboli vincendam unius de multis suffecerat efficacia; quippe cum legamus quia repugnans contra Michael archangelum perdurare non potuit, sed projectus in terram est (Apoc. XII, 7-9)? Hoc ergo mecum saepe reputans, hoc solum sciebam, quia ideo ipse a Patre missus est, ne ad injuriam ejus pertineret, si opus per eum factum, per alterum reformaretur : sed hoc scire minimum erat. Non enim satisfaciebat ad tam magnam et admirabilem causam, nisi et aliud comprehenderetur quod proficeret ad arcanum intellectum. Sic factum est, ut animadverterem causam hoc poposcisse, ut sic veniret qui venit. Ipsum enim ratio tangebat, ut ad eum comprimendum veniret, qui dignitatem ejus et meritum usurpasset. Post Deum enim Patrem diabolus deus dici voluit, quod et nunc usque contendit, cum utique non illum res contingeret, sed esset hoc Filii Dei, qui post Patrem Deum secundus est, non natura, sed ordine. Ad hanc ergo causam agendam non alium oportuit venire nisi Christum Dominum nostrum: qui non tantum ad comprimendum diabolum venit, sed et manifestare seipsum omni creaturae: ut reprobata persona diaboli, hunc esse cognoscerent, cujus principatum et majestatem praesumpserat satanas; et de caetero cognita veritate relinquerent errorem, pro certo habentes Christum esse Dei Filium, qui solus Deus de Deo sit, et caput sive principium eorum omnium, sive quae in coelo sunt, sive quae in terra: quia virtute et potentia, qua superavit tyrannum satanam, manifestatus est ipse esse, cujus imperium praesumpserat impius diabolus, qui est satanas. Dum enim voluit inique deus dici, ut dominaretur potentiis spiritualibus (unde increpatur a propheta dicente, Tu enim, inquit, dixisti in corde tuo, Ponam sedem meam in nubibus, et ero similis Altissimo [Isai. XIV, 13, 14]), multos decepit, quorum conspiratione princeps erroris est factus. Qui in Psalmo commonentur, ut rejicientes mendacium, suscipiant veritatem. Dicitur enim eis: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Nisi enim tollatur error de mentibus incredulorum, non potuerunt suscipere fidem unius Dei in Christo. Hoc enim edocentur, ut sublatis portis per quas itur ad mortem, secundum perfidiam a diabolo coeptam, suscipiant fidei sacramenta per quae itur ad vitam. Ista sunt enim quae significat in aeternalibus portis; quia veritas fidei aeternitas est: perfidia autem temporalis est, quia mendacium adinventio diaboli est. Diabolus enim coeptam praevaricationem in coelis, seminavit in terris, multorum deorum suadens culturam, inter quos principatum haberet. Caput enim et principium voluit esse caeterorum, quod non ei debebatur, sed Salvatori. Unde persequitur eum usque ad terram, ut comprimens eum ostendat erroris ejus praevaricationem manifestata in se veritate. Unde dictum est: Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Projectus enim de coelis, confugit ad terras, ut meditatam divinitatem in supernis, expleret in inferioribus. Unde dicit Apostolus: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens sese quasi sit Deus (II Thess. II, 4). Quoquo enim modo desiderium suum implere vult et damnari: furore enim plenus minus putat esse damnari, quam non explere aviditatem erroris.