|
Adversus Paganos.
Qua ratione Pagani adversus nos audeant congredi,
aut fidem nostram impugnare, se autem putent absolutos esse, non
video. Quippe cum nulla habeant assertionum suarum documenta,
superstitionis suae magis dicam quam religionis. Nam quae cauta non
habent, proferunt, ut ipsi potius novarum rerum auctores et defensores
habeantur. Primo enim in loco deos se asserunt colere: quorum nulla
insignia, nulla dant testimonia. Illos enim deos appellant, qui se
ausi non sunt hoc nomine nuncupare, ut homines auctores deorum
habeantur, cum Deus auctor debeat esse hominibus: ac per hoc vana et
inanis assertio est. Quidquid enim sine Deo est, stabile esse non
potest. Manifesta enim esse quae dico, probant libri eorum, in
quibus nihil divinum, nihil Deo jubente legitur constitutum; sed
singulos viros propter quasdam causas diversa asserunt instituisse
numinum sacrificia, ut ii qui nullius meriti videntur, ea ipsa quae
statuerant digne statuisse probarentur. Quando ergo quos deos
appellant, nihil horum mandasse leguntur; qua auctoritate hi faciunt,
aut accepto ferri putant, quod non probant mandatum; cum si etiam
mandatum probaretur, examinandum prius fuerat si dignum esset aut
debitum his obedire, quorum nulla signa, aut prodigia, ad
commendationem divinitatis in rebus gestis existerent? Sed solent ab
his exclusi ad elementa confugere, dicentes haec se colere quorum
gubernaculis regitur vita humana. A quibus, ut supra, requirimus si
mandatum est aut jussum a Deo, quem etiam ipsi magnum et summum
fatentur, et negligunt eum. Si enim fieri debet, ab illo mandari
oportuit, qui auctor eorum dicitur. Si autem ab illo non est
mandatum, praesumptio est, et ad poenam proficiet, non ad praemium;
quia ad contumeliam pertinet Conditoris, ut contempto Domino colantur
servi, et spreto imperatore adorentur comites. Quomodo istud
impunitum erit, quod etiam in hac vita vindicari, et quidem acerbius,
videamus? Sed si forte ab ipsis elementis dicant mandatum, ostendant
alicubi praeceptum, legant aliquando aliquid illa locuta. Quod si non
ostendunt, qua poena digni sunt, qui auctores praesumptae et confictae
religionis deteguntur? Libera sunt ex hac impietate elementa. Ipsa
enim luminaria mundi accusabunt illos apud judicem Deum, quia in hac
consilii vanitate minime se auctores ostendunt. Similiter et illi quos
cum constet homines fuisse, deos nuncupant, cum coeperint pro peccatis
suis cruciari, in hac parte minime se reos esse defendent, in hos
crimen hoc retorquentes, quibus cum hoc non mandassent, ut deos illos
colere coeperunt. Igitur quo pudore fidem nostram reprehendant aut
irridendam putent, quorum legem virtutum testimoniis fultam, necnon et
ipsius Domini ac Dei nostri relegunt vocem dicentis, Ego sum Deus,
et non est alius praeter me (Isai. XLV, 21, 22)? Quod si
nudis verbis diceret, non erat ei credendum, ne similes Paganis
videremur, qui nulla deorum suorum signa majestatis videntes, colere
eos coeperunt; et, quod pejus est, inhonesta. Turpia enim illic
aguntur, quae pudoris est revelare, et prudentes se appellant, quia
de lege sua sicut a Samardaco illuduntur. Porro autem Deus noster
teste virtute coli se mandavit: et ut nihil suspicionis relinqueret,
legem ipsam honestam et sanctam, ut et Deo dignum est, tradidit.
Nos vero qui stulti a Paganis dicimur, Deo nostro non
credidissemus, nisi nobis satisfecisset etiam testimoniis virtutum;
nec legem ejus suscepissemus, si non illam puram et ipsa professione
dignam cognovissemus. Hinc est unde nihil apud nos in tenebris vel
occulte geritur. Omne enim quod honestum scitur, publicari non
timetur: illud autem quod turpe est et inhonestum, prohibente pudore
non potest publicari. Quamobrem Pagani mysteria sua in tenebris
celebrant, vel in eo prudentes. Erubescunt enim palam illudi:
piacula enim quae illic vice legis aguntur, nolunt manifestare, ne qui
prudentes se dicunt, hebetes his videantur quos stultos appellant.
Sed ne forte hinc illis stulti videamur, quia lex nostra castitatem,
misericordiam, pietatem, continentiam praedicat: apud illos enim haec
stulta sunt, quia omnis bonus malo malus est, et prudens stulto
insensatus est. Nam in tantum castitatem exsecrantur, ut etiam
cinaedis delectentur, magisterio eorum subjecti; qui nisi tales
fuerint, idonei non erunt ipsi, si dicendum est, religioni.
Propterea enim abscinduntur, et habitum immutant, ut de viris quasi
feminae fiant, et contra naturam subjecti muliebria patiantur, et tunc
demum apti et digni sint ministri superstitionis illorum. Numquid
accusari potest hujusmodi, quem lex facit talem? Ideo enim amisso
viri et actu et habitu in mulierem transformatur, ut licenter muliebria
patiatur. Quae ergo putantur esse mysteria, ubi de honesto inhonestum
fit, et de incorrupto corruptum, cum hic sit vere cultus religionis,
qui de turpibus honestos facit, de indisciplinatis modestos? Quomodo
cultores ejus aemuli possunt esse bonae vitae, quando mysteria legis
eorum sine cinaedis celebrari non possunt? Si ergo lex eorum his
delectatur, peccator erit et stultus quisquis non fuerit talis.
Ideoque stultos nos appellant. Colentes enim haec turpia, prudentes
ab his judicantur; evitantes autem et fugientes, stulti. Quod quidem
callide et astute ab ipsis videtur aptatum. Idcirco enim legi suae
applicant nomen prudentiae, ut contegant reprehensibilia ejus; quia
ubi prudentia, reprehensio nulla est. Nostram autem legem stultam
dicunt, ut prohibeant ab ea. Sed sublatis nominibus prudentiae et
stultitiae, et submota omni invidia, quam parit defensio ambarum
partium, ipsae leges inter se confligant, ut appareat ubi sit
prudentia, et ubi stultitia. Sed praesente signo crucis obmutescit
Paganitas. Et si adest, quam vocant stultitiam, prudentia illa,
sacra illorum respondere non audent. Reprimuntur enim exta illorum,
et occultantur ob reverentiam christianae majestatis. Magna res est,
ut illa quam vocant prudentiam, metuat illam quam appellant
stultitiam. Conferamus nunc tenorem legum. Pagani deos deasque
colere se etiam litteris profitentur: et verum est quod dicunt, quia
et masculos colunt et feminas. Janus enim et Saturnus, Jovis et
Mercurius, et Apollo et caeteri, item Minerva, et Isis, et
Fruxilla, et Venus, et Flora meretrix cum caeteris, dii deaeque
sunt, sicut historiae tam Graecorum quam Romanorum testantur.
Christiani autem utpote pauperes, quos stultos vocant, unum Deum
colunt in mysterio, ex quo sunt omnia: nec aliquid quod ab eo conditum
est venerantur. Ipsum enim solum sufficere sibi et abundare sciunt ad
salutem, non ignorantes quia si gloriam et nomen ejus aliis
deputaverint, offendant eum; quia nullus imperator permittit ut cum
nomine ejus tribuni et comites adorentur. Conferantur nunc leges, ut
videatur ubi sit prudentia, qui Creatorem colit, an qui creaturam;
qui Dominum, an qui servos? Potest fieri in aliqua domo ut praeter
unum alius dominus appelletur, ut pagani litteris forensibus
instructi, qui sibi prudentes videntur, in uno mundo ab uno Deo
condito multos deos deasque venerantur? Procuratores enim et auctores
mundi deos et Dei nomine nuncupant, cum improvidi detegantur. Illud
autem asserere quod perniciem pariat, improvidi est et stulti.
Quoniam necesse est Deum injuriam suam vindicare in eos qui conservis
suis Domini Dei nomen et gloriam impertierunt. Dehinc considerentur
praecepta. Lex nostra quos stultos vocant, antistites et ministros
idoneos, sine crimine, sanctos et irreprehensibiles praecipit
ordinari: e contra autem Paganorum traditio antistites et ministros
idoneos sibi esse non posse, nisi ex viris transfigurentur in feminas,
ut licenter et publice muliebria patiantur, et discussis in aqua
inhoneste crinibus mollem quassatamque vocem et turpem emittant. Quod
si publice facerent, ab omni populo lapidarentur. Et Cynocephalus
ille, qui mutabundus per omnia se circumfert loca, quaerens membra
adulteri Osiris viri Isidis. Ecce quibus ministris sive magistris
Pagani prudentiae sibi nomen adsciscunt, cum non solum non prudentiae
sit, sed et criminis. Obscoena enim et probrosa diligere funestum
est. Illud autem quale est quodin spelaeo velatis oculis illuduntur?
Ne enim horreant turpiter dehonestari se, oculi illis velantur: alii
autem sicut ales alas percutiunt, vocem coracis imitantes; alteri vero
leonum more fremunt; alii autem ligatis manibus intestinis pullinis,
projiciuntur super foveas aqua plenas, accedente quodam cum gladio, et
irrumpente intestina supra dicta, qui se liberatorem appellet. Sunt
et caetera inhonestiora. Ecce quantis modis turpiter illuduntur, qui
se sapientes appellant. Sed quia haec in tenebris patiuntur, putant
posse nesciri. Ista enim omnia, quae a malis et turpibus inventa et
ordinata sunt in occulto, sancta fides christiana prodidit et detexit.
Praedicata enim fide, considerantes qui audiebant, quid boni et
sanctitatis publice promitteretur, contulerunt se ad fidem, occulta
illa inhonesta et turpia relinquentes, et quomodo per ignorantiam
illusi sint confitentes. Tunc enim jampridem omnes prope in hoc
vertebantur errore et idcirco sibi prudentes videbantur, quia qui
reprehenderet non erat. Nam quanquam omnes errarent sub uno fallacis
nomine idololatriae, unusquisque tamen juxta mores suos et
conversationem ordinavit culturam, ut unus error diversitatem haberet
ex turpitudine et conversatione auctorum. Denique sacra, quae Liberi
vocant, inhonesta et vanissima sunt, et plena furoris. Difficile
enim impurus non iracundus est: denique ubique cum Priapo depictus
invenitur, cum quo inhoneste vivebat. Hoc modo sunt et caetera sacra
eorum: sed ut posteri his inventionibus caperentur, subtilitate et
astutia factum est satanae: quanquam non sine illius consilio ista
inventa sunt; inventis tamen singulis, aspersit quaedam praestigia,
per quae illiceret homines ad errorem. Et sic factum est ut per
traducem antiquitatis commendaretur fallacia, et excusaretur turpis
inventio. Per consuetudinem enim coepit non turpe videri, quod turpe
erat. Nam cum dehonestantur aliqui; primo erubescunt, postea
blandiente consuetudine, recedit pudor mutata fronte, praecipue si
multos videant tales. Nam quaestus turpitudinis tunc est, quando ii
qui nobiles dicuntur, dehonestari videntur: facile enim imitatores
invenit honestata nobilitas. Si ergo jam porro pridem propter hoc
prudentes sibi videbantur, quia cui foeda inventio haec displiceret,
non erat; nunc quia Dei misericordia illustratum est genus humanum,
et declaratum crimen esse quod pro lege credebatur, stultum autem quod
putabatur prudentia inventum; vel ab hac appellatione cessare
deberent, permanere nolentes in detecto crimine, cognoscentes nomen
sapientiae a se alienum esse. Sed ut addant ad cumulum confessionis
suae stultitiam, in stultitia deprehensi vocant fatuos, a quibus
convincuntur. Sed fidem nostram et posteritatem accusant; in
praeceptis autem non negant nihil posse reprehendi. Qui fidem nostram
accusant, non magis contra nos, quam contra auctorem nostrum
suscipiunt. Nos enim stultos, qui quasi rei fatuae fidem dederimus:
illum autem mendacem et circumventorem, necnon et malitiosum
pronuntiant, qui fidem traderet per quam deciperemur. Credentes ergo
prius non nos stulte credidisse probemus; deinde causam acturi
auctoris. Cum in errore degeremus in quo nunc manent Pagani, nullis
virtutum signis attracti, sed nudis verbis quae sacra vocant
percepimus, prodesse putantes, non quod divinitas commendaverat, sed
quod vetus consuetudo tradiderat: in qua (quod non latet) diversis
illusi vanitatibus, nullam spem salutis cognovimus. Quid enim poterat
prodesse res ab hominibus inventa? Ut autem ad fidem Dei
accederemus, et Filium ejus incarnatum et crucifixum crederemus, non
verbis suasum est nobis, sed rebus. Vidimus enim mortuos suscitatos,
leprosos mundatos, caeco nato oculos restitutos, daemonia ejecta, et
simul omnes infirmitates curatas. Nunc quando stulti fuimus
judicetur; cum nudis verbis credidimus, aut cum rebus? Sine dubio
enim res ante verba sunt; quippe cum ad res significandas inventa
sint. Si ergo traditioni humanae, nulla suadente virtute, quae ad
illudendas mentes hominum inventa est, fidem dedimus; quanto magis
huic, quam divinam et deificam omnia signa quae Deum invocant,
contestantur? Nonne digne stulti judicaremur, si virtutibus non
crederemus, qui sermonibus credideramus? Nonne rationabiliter
improvidi et inconsulti notaremur, si advocantem spem non sequeremur,
qui desperationi fueramus obnoxii: Sed, aiunt e contra, stultum est
quod creditur. Non enim rationi subsistit, Deum habere Filium;
neque emortua et dissoluta corpora rursus reparari posse ad vitam.
Omnes philosophi et sectarum inventores diversis disputationibus
invicem se confoderunt, nullus ad alterum transiens; quia unusquisque
in quo imbutus fuerat, permanebat. Per id enim quod verba
contradictioni obnoxia sunt, nullus alterum superabat. Non enim erat
unde se quis victorem ostenderet, sed invicem contradictionibus se
fatigantes, minime alter alteri persuadebat. Hinc factum est ut Dei
providentia, cujus sensus investigari non potest, praedicationi suae
virtutem adjungeret, ut veritas praedicationis virtutis testimonio
probaretur; ut qui verbis contradicere parati erant, videntes virtutem
contradicere non auderent. Quae enim major poterit esse testificatio
veritatis, quam est operatio virtutis? Si quis autem opera virtutum
deneget accusans Scripturas, quomodo poterit stultam fidem nostram
dicere denegans Scripturas? Ubi enim scriptum est de Christo quod
Filius Dei credendus est, eodem loco virtus testis invenitur. Et si
cui absurdum videtur legenti Christum Dei Filium crucifixum,
revolvat, et inveniet resurrexisse eum a mortuis, et intelligat non
otiose eum mortuum esse, neque invitum, qui potuit resurgere, sed
esse mysterium. Quicumque ergo est ille, aut tacebit de cruce; quia
si dixerit stultam crucem, non poterit stultam dicere resurrectionem,
excusat enim resurrectio crucem; aut si locutus fuerit de cruce, non
poterit negare providentiam esse in ea quam videt testimonio
resurrectionis firmari: aut utrumque enim accipitur, aut utrumque
refellitur, ut qui non defendat, nec audeat accusare. Quare autem
crucifigi se permiserit, cognatis mysterium reservandum est. Mortem
autem hanc in tantum commendavit, ut clarificari se per eam testatus
sit. Nam ait: Potestatem habeo ponendi animam, et potestatem habeo
iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Non ergo coactus est mori;
quia potestatem habuit et mori et resurgere. Hanc qui abnuit, non
poterit dicere violenter illi mortem illatam. Si enim istam negat,
nec mortuum illum poterit asseverare, quia haec illic continetur, ubi
morti traditus legitur. Nemo enim ex superioribus postrema, aut ex
postremis superiora condemnat; quia contrarium non est quod unius
corporis est. De mortuis autem quod resurgant, dolo dicunt stultum
credere. Vident enim exempla quibus credibile judicetur. Omnia enim
semina usibus necessaria, nisi resoluta fuerint, renasci rursus non
poterunt. Si hoc in mundo hominum causa Deus decrevit, cur illorum
ipsorum corporibus si hoc praestaturus credatur, stultum putatur?
Nisi quia ipsi stulti sunt, qui Deo non dant, quam potest mundus,
virtutem; cum gestarum nunc usque appareat umbra, quia jam tempus non
est faciendarum virtutum. Initio enim fieri oportuit, ut semen fidei
per hanc crementum faceret. Tamen et modo daemonia nominata cruce
Christi terrentur; et si impensius fiat, fugantur; et dii Paganorum
formidine et metu nominatae crucis responsa dare non possunt. Si
opprobrium est mors Christi, quare terrori est? Res enim quae ex
crimine venit, non timeri debet, sed contemni. Quis enim timeat
hominem pro crimine suo occisum? At si innocens fuerit, timeri tamen
non potest, sed doleri. Itaque nisi sentirent daemonia, vel dii
Paganorum, sacramentum esse crucem Christi, nominata ea non
terrerentur; et ut expressius dicam, nisi rei essent, non timerent.
Hi etenim omnes, qui ex parte diaboli sunt, consenserunt in mortem
Christi. Unde cuncta daemonia sive dii Gentium, nominata cruce
Christi, terrore concutiuntur. Omnis enim qui in alicujus innocentis
morte reus est, cum nomen ejus fuerit memoratum, timor apprehendit cor
ejus. Recordatione enim habita delicti reum se videt. Quanto magis
daemonia, vel dii Gentium, qui rei sunt necis Domini et Salvatoris
mundi? Sed Pagani antiquitatis causa verum se tenere contendunt,
quia quod anterius est, inquiunt, falsum esse non potest. Quasi
antiquitas aut vetus consuetudo praejudicet veritati. Possent enim
homicidae, aut molles, aut adulteri, vel caeteri criminosi per hoc
illicita sua defendere, quia antiqua sunt, et ab ipso mundi initio
coepta; cum hinc magis intelligere deberent errorem suum; quia quod
reprehensibile et turpe est, male coeptum probatur; quod autem
honestum et sanctum est, digne colitur: nec posse turpe et
reprehensibile ante factum esse honestum et irreprehensibile. Et ad
extremum, Paganorum traditio ab homine inventa negari non potest:
quia autem nostra Lex a Deo data est, evidens res est. In monte
enim apparuit majestas Dei ad dandam Legem hominibus. Et ut huic
fides possit haberi, praemisit signa multa et prodigia facta in
Aegypto, quod hodie quoque libri testantur a Ptolomaeo reconditi in
bibliotheca Alexandrina. Sic ergo Legem dignatus est dare, ut nemo
ambigeret Deum esse qui tradidit. Palam enim et manifeste visa est
omnibus majestas Dei, tanto fulgore et terrore, ut etiam praeter eum
nemo alius Deus crederetur, et quod jubebat omni observatione dignum
haberetur. Et ut omnia deificae rationi conveniant, inspiciatur
tradita Lex, si quid in ipsa injustum, si quid inhonestum, si quid
ridiculosum. Sic oportuit Deum innotescere; non ut in angulo per
imposturam appareret, qui claudi non potest; neque in speculo, ubi
aliud est quam cernitur operante illecebrosa fallacia: neque ea
servanda traderet, quae propterea quod inhonesta essent, in tenebris
gererentur. Cum enim unius Dei notitia oblitterata esset in mundo
consuetudine delinquendi, quia mendacium velamen praestiterat
veritati, clemens et misericors Deus, nolens opus suum perditioni
obnoxium fieri, visitare dignatus est genus humanum. Non sic apparens
sicut hi qui falso dii appellari voluerunt; sed sicut est Veritas
Dei, ita se manifestavit, ut errorem adimeret, qui falsorum deorum
praedicatione mundi sensum corruperat. Denique supra sexcenta millia
hominum egressa de Aegypto, videntes et cognoscentes Dominum hunc
esse supra omnes ex apparentia ineffabilis gloriae, proximare ad eum
timuerunt, sed longe curvato genu eum adoraverunt (Exod. XX,
18). Postea prosequentibus aliis signis quam quae fecerat in
Aegypto, in omnibus mirabilibus manifestatus est unus esse Deus,
Haec omnibus prope innotuerunt linguis, haec vicinis gentibus terrori
fuerunt. Quid tale in diis Gentium? Cui genti, cui populo gloriam
suam ostenderunt? quae signa aut virtutes ad divinitatis suae
testimonium fecerunt? ubi vel quando locuti probantur? Sed
irrationale vulgus aut apparentes umbras, aut daemonia, aut simulacra
mortuorum, ut deos colere coeperunt: quae res in consuetudinem
vetustatis deducta, arbitratur rationis sibi veritatem posse defendi;
cum veritatis ratio non ex consuetudine, quae est ex vetustate, sed ex
Deo sit, qui non vetustate Deus probatur, sed aeternitate.
Quamobrem fides non coepta res, sed sine initio est. In Deum enim
credere, nostrum incipere est. Nam quod creditur, aeternum est.
Quomodo ergo anteriores se putant Pagani, quando quod colunt, post
Deum est? Numquid non opus post opificem est? Pagani colunt opera,
nos opificem; illi creaturam, nos Creatorem. Certe Deus fecit
mundum, facto notitiam suam non ostendit? Aut fecit hominem, et
noluit se ab eo coli quem fecit? Sed absurdum est. Factus ergo homo
coepit venerari suum Conditorem; quia dignum est, et causa hoc
exegit. Quod cum per desidiam hominum obsolevisset, reparavit istud
Deus in Abraham, ut cognitio Dei quae fuerat in Adam, inciperet
rursum in Abraham: ut ab eo geniti, sub ejus cognitione educarentur,
et per traducem non deficeret, neque deesset qui coleret Deum;
advocatis etiam exterae gentis hominibus ad istam Dei cognitionem.
Qui ergo cognovit, sub initio est: qui autem cognoscitur, supra
initium est. Qua igitur ratione Pagani legem suam ante dicunt fuisse
quam nostram? Si mundus ante. Deum est, quod absit, sic poterit et
Paganitas anteponi Christianitati. Nemo miretur de nomine
Christianitatis. Est enim colere unum Deum in mysterio Trinitatis.
Quod si nomen Christi putatur ex chrismate, nominis tamen ratio ante
chrisma est. Apud majores enim nostros, qui in reges ungebantur,
christi vocabantur, habentes imaginem Christi venturi, qui natus de
Deo Patre in regem non immerito Christus appellatur; quia quod istis
chrisma, illi dedit nativitas: quem quamdiu ignorant Pagani,
reprobant; cum autem cognoverint, diligentius excolunt, gaudentes
quia de malo transierunt ad bonum. Qui enim in re tam frivola et
inepta pertinaces fuerunt, quando fortiores et vehementiores erunt
cognita veritate? Qualis ergo Christus noster est, qui cum
nescitur, oditur; cum cognoscitur, amatur? Nam omnis malus cum
nescitur, amatur, cognitus oditur. Quanti retro oderunt Christum,
qui nunc amant, quique dolent odisse se, quod nescierunt?
Imprudentis enim est odisse quem nescias, quia probandum est an odio
digna sit res. Denique qui hodie adversantur, crastino defendent,
poenitentiam agentes, tarde se cognovisse quod verum est. Quod si
odio digna res esset, aut aliquid haberet fallaciae, quotidie ex
christianis fierent pagani. Porro autem, quoniam haec veritas est,
quotidie omni hora sine intermissione deserentes Jovem, inter quos
sophistae et nobiles mundi, qui eum Deum confessi erant, confugiunt
ad Christum, cui est honor et gloria in saeculorum saecula.
|
|