|
De fato.
Nihil tam contrarium christiano, quam si arti matheseos
adhibeat curam. Haec enim inimica dignoscitur Dei legi. Si enim
nascuntur qui mali sint, et e contra qui boni sint; frustra lex data
dicitur: et non solum hoc, sed et injustus habebitur Legislator.
Qui enim lege data cogit homines contra id quod nati sunt facere,
sciens non posse mutari naturam, ad hoc utique legem videtur dedisse,
ut haberet occasionem qua crudelitatem suam de nece hominis satiaret.
Utquid enim prohibet quod scit averti non posse? Aut quemadmodum
damnat hominem qui non fecit quod facere non potuit? Si autem injustum
videtur, ut est, quia istud de Deo sentire nefarium est; recte et
salutari ratione legem dedit, sciens posse hominem continere se ab eo
quod prohibet lex. Ergo quia juste legem dedit, non est utique
iniquus cum vindicat. Itaque si legi Dei fides commodanda est, quia
juste probatur data; ars matheseos evitanda et fugienda est. Hanc
enim astutia et subtilitas invenit diaboli. Quia enim aperte repugnare
non audet auctori, tergiversatione id agit, ut et Deo injuriam
faciat, et hominem legi inimicum constituens, morte mulctet secunda.
Qui ergo Dei auctoritati cedit, et factum ejus retractari nefarium
ducit, legi ab illo datae obtemperat, die noctuque studiis ejus
insistens, nec aliquid adversum respicit, non dubitans quia potens est
homo praecepta ejus servare. Nam hi qui peccare gestiunt, occasionem
quaerunt quomodo peccata sua a se faciant aliena; ut dum naturae quasi
imputanda peccata sint, immunis esse a poena videatur peccator. Hoc
propositum horum est qui desperatione promissae futurae vitae,
praesenti desiderant frui voluptate. At hi qui freti fiducia fidei,
spem futurorum exspectant, hoc implere contendunt, quod in primordio
renascibilitatis polliciti sunt, ut abrenuntiarent pompis et
voluptatibus satanae. Quanta ergo subtilitate usus est satanas, ut
promptiorem hominem ad peccandum faceret, per quod invidiae suae
expleret nequitiam? Dum enim audit sic se natum esse ut peccet, et
Deum non ignorat esse justissimum, credit se impune peccare; quia qui
justus est judex, non damnat eum qui imperante natura peccavit. Nec
quidem ejus peccatum dicendum est, quod alius egit per illum. Sic
deceptus est homo: peccatis enim pressus, factus est morti obnoxius.
Igitur tollit omne hominis bonum, qui tollit et malum. Si enim
peccator non habet poenam, nec justus coronam. Utquid laudantur
boni, et reprehenduntur mali? Si enim hujus naturae est ut peccare
non possit, quid laudas in illo quod non est ejus? Et utquid
condemnas in peccatore delictum, cum scias non ejus esse quod peccat?
Quid nisi injustus erit qui bonum laudat, et malum accusat? Sed
forte dicatur e contra, Bonam naturam in homine laudo, et malam
condemno: quia et vinum bonum laudatur, cum per naturam bonum sit; et
malum recusatur, cum illud aeque natura hoc praestet. Si ita esset,
nihil erat reprehensionis causa, ut sic laudaretur justus, nec corona
dignus judicaretur: neque ita accusaretur injustus, ut poena dignus
diceretur. Porro autem et in praesenti et in futuro justos remunerari
scimus et legimus, et injustos poenis subditos concremari: quod
injustum utique videretur, si iste qui naturae suae rem gesserat, igne
ultore poenas pateretur; aut alius qui aeque naturae suae rem
exsequitur, praemiis afficeretur. Si autem laudandus est bonus, quia
quod naturae suae erat fecit; laudari debet et malus, quia et ipse
similiter quod naturae suae erat, gessit, ut unusquisque permanens in
eo quod factus est, laudetur. Quia si in quo factus est manens
vituperabilis habetur, auctorem tangit vituperatio, qui talem nasci
fecit qui displiceret. Quod si jure remunerandus est justus, et
condemnandus injustus, jam non naturae respondetur, sed voluntati:
quia natura libera est, voluntas autem in causa est, quae sensibus
accessus patitur et recessus; ut injustus videns coronari justum, se
autem damnari, sibi imputet, qui contra legem sensibus credens malum
fecit, cum potuit facere bonum. Numquid poterit accusari sol, quia
urit; aut aqua, quia infrigidat? Aut numquid remuneranda est aqua,
quia siti affectos homines recreat; vel praemiis afficietur sol, quia
reficit homines calore suo post frigus? Quod enim naturae suae est,
faciunt: unde nec damnantur, nec laudantur; aliud enim facere
nesciunt. Sed quoniam non ita est ut aestimant stellarum
speculatores, ratio actuum probat. Non enim inveniri potest qui bene
faciat semper; aut male. Tunc enim videretur sic natus ut bene
ageret, si irreprehensibilis permaneret; et ita digne aestimaretur ut
esset malus, si in eo duraret ut male faceret semper: at cum et
illum, quem bonum putas natum, aliquoties videas male agere; et
hunc, quem malum natum dicis, nonnunquam cernas facere bonum, quomodo
hoc verum probas, ut malus malus sit, et bonus bonus, nisi quia hoc
magis certissimum est, quia ubi animum quis dederit, in eo proficit?
Nam et causae sunt, quae generant peccata, ut aut invidia quis
litiget, aut inimicus existat. Illa autem quae a lege prohibentur,
non palam neque manifeste, sed occulte admittunt. Quare, nisi quia
reverentur legem? Sin vero, ita ut asserunt, ad hoc nati essent ut
male facerent, non quaererent latibula, neque aliquam legi reverentiam
exhiberent; sed passim ea facerent quae cogeret natura. Sed cum
videas procurari peccatis, et excogitari ut possint latenter admitti;
et loca enim et personas et tempora eligunt, ut mali propositi impleant
voluntatem; simili modo etiam boni judicio quodam et bona opera sua
discernunt, ut pro tempore et causa alicujus bonum suum distribuant:
quod utique non jam naturae imputandum est, sed quae in natura est
voluntati. Si autem naturale esset, cessaret judicium. Nam si rem
plenius discutiamus, qui nunc justi sunt, injustos illos prius fuisse
ostendemus: data autem opera immutati sunt. Ipse etenim Abraham per
fidem justificatus legitur (Jacobi II, 23, et Rom. IV,
3). Ante ergo non fuit, quippe cum patre suo duce idola coluisse
intelligatur. Et Zachaeus utique, cui post vulgarem vitam
testimonium perhibet Dominus (Luc. XIX, 9). Et vas
electionis, qui istud etiam fatetur, dicens, Eramus et nos natura
filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3): quia cedit
voluntas pro natura. Ex voluntate enim quis judicatur, non ex
natura. Sine dubio et omnes martyres et justi facti sunt boni; quia
non fidelenati, sed renati sunt. Et quantos scimus turpis vita
fuisse, et prodigos cultores luxuriae, qui nunc continentes et sancti
sunt? Accedente enim timore Dei, vincuntur vitia, quae prius
dominabantur. Quantum autem possit timor legis, hinc advertamus.
Ante Juliani edictum, mulieres viros suos dimittere nequibant.
Accepta autem potestate, coeperunt facere quod prius facere non
poterant; coeperunt enim quotidie viros suos licenter dimittere. Ubi
latuit fatum tantis temporibus? Timore credo legis occultabat se.
Illud autem quomodo subintravit, quod tradidit Moyses? Dormientibus
credo fatis. Tanta enim tradita sunt illis servanda, et talia qualia
nulla gens habet praecepta. Et ne hoc aliquis ad plagam coeli
referendum putet, in omnem prope orbem dispersi mandata legis suae
custodiunt. Haec praecepta contra fata sunt. Non enim forte fuerunt
tribus millibus annis et supra a constitutione mundi: postea autem
data, permanent usque in finem. Quod ergo tot millibus annis non
fuit, quomodo coepit? Stellarum enim cursus a constitutione mundi
est. Et quid illud est, cum tanta multitudo Judaeorum sit per totum
mundum, nemo immutetur ex his ut fiat gentilis, cum videamus ex
Paganis, licet raro, fieri Judaeos? Ecce quantum pertinet ad ritum
Judaeorum, exclusum est fatum; quia et extra fatum esse coeperunt,
et in eo permanent. Quid videtur de Sodoma et Gomorra, quorum
qualis fuerit exitus, vindicta obtutibus adjacet (Gen. XIX,
24)? Sic fuit ut omnes spurcitiae infamia aspersi, divino igne
consumerentur. In cataclysmo omnes unius fati fuerunt, ut omnes una
morte et eodem tempore cuncti perirent, excepta domo Noe (Id.
VII). Et omnis exercitus Pharaonis uno decreto natus dicetur,
ut ineptus error matheseos vindicetur, quia demersi sunt in Rubro mari
cum suo rege (Exod. XIV, 24). Et alia quanta exempla sunt
quae praetermittimus, quia ad satisfactionem sufficiunt duo exempla;
quanto magis tot mysteria? Nam et cunctae gentes diversa habent
instituta: et quod alibi licet, hic non licet; et iterum, quod hic
licet, alibi non licet. Hic enim in urbe Roma et finibus ejus, quae
sacratissima appellatur, licet mulieribus viros suos dimittere, cum
cautum sit in lege divina, ut ne viri quidem hac potestate uterentur,
excepta fornicationis causa (Matth. V, 32). Ecce in hac re
meliores sunt Barbari. Quod et hic servari posse non impossibile
est, quia prius servatum docetur. Mutatum est ergo fatum, quia
coepit licere quod ante prohibitum erat. Et eunuchos in regno Romano
fieri non licet, apud alios licet: quia autem et hic possent fieri,
in absoluto est; nam factum licet occulte probatur; si autem cessaret
timor, publice fieret. Metus ergo prohibet fatum; vincitur enim, si
quod vult facere non facit. Et Persae mulierum more inaures habent,
quod hic inhonestum et illicitum est: quia autem et hic fieri possit,
attestantur antistites Matris, quae appellatur magna; et revera magna
fuit, sed meretrix: sed in eo distat, quia isti cinaedi sunt, illi
viri. Et quid dicemus? In omni orbe terrarum hi soli hoc fato
nascuntur, ut abscisi in mulieres transformentur, ut toto mundo isti
pauculi inveniantur; quos constat minis circumveniri, et promissis
praemiis ad hunc dolorem et dedecus cogi: si autem ad hoc nati essent,
non cogerentur. Persae licitum habent cum filiabus suis convenire,
quod et hic fieri posse ostenditur per id quod a quibusdam factum
probatur. Sed quia vindicta intervenit, metu correpti sunt, ne
facerent quod potest fieri, sed non licet. Omne enim quod
prohibetur, ideo prohibetur, ne, quia potest fieri, fiat: si autem
fati esset, non posset fieri, neque prohiberetur. Nam si non esset
fati et prohiberetur, posse fieri quod fati non est significaretur.
Et quae prudentia est prohibere quod non potest fieri; ac si aliquis
prohibeat, ne quis de urbe Romana transvolet in Hispaniam, aut ne
quis humeris montem transferat? Illa autem quae possunt fieri cum non
debeant, prohibentur. Mos Maurorum est ut inaures etiam in naribus
habeant feminae; numquid fati est? Si fati esset, huc translati sic
manerent; quia si fatum est, unusquisque secum habet fatum suum: sed
quia non est fati, omnes inde venientes, hic immutantur, videntes
turpe istic videri quod illic decorum putatur. Certe apud omnes gentes
numerus, numerus est; terra, terra est; et aqua, aqua est; et
aer, aer est; et ignis, ignis est. Numquid potest alicubi reperiri
terra quae non arida sit, aut aer qui palpabilis sit, aut aqua quae
non fluxa et frigida sit, vel ignis qui frigidus sit? Sic ubique
Jupiter, Jupiter est; et Saturnus, Saturnus est; et Venus,
Venus est. Eodem modo et caetera signa. Ars enim ista una ratione
tractatur ubique: sed quia apud omnes gentes instituta manent, non
fatorum ratione quae ubique una est, sicut tractant, sed hominum
excogitatione. Quidquid enim alicui qui primus putatus est apud suos,
quod ratione dignum visum est et aptum decori, statuit quibus
praeerat. Inde unaquaeque regio vel gens propria habet quae servet.
Sicut Solon et Lycurgus multa statuerunt quae a Graecis legis more
servarentur, quae paulatim deficiente regno eorum oblitterata sunt.
Nam regibus Judaeorum mulae placuerunt ad sessum; Romanorum autem
non mulae, sed equi; Garamantum autem, qui supra Tripolim Afrorum
sunt, regibus tauri placuerunt ad sessum: Persarum vero reges
vehiculis feruntur; nam veteres reges Persarum, nec videbantur a
populis: et reges Madian camelis delectantur ad sessum, ita ut et
colla eorum aureis exornentur torquibus: et per Africam asinis magis
volunt insidere quam equis. Cum omnia ubique sint, non tamen omnia
omnibus gratiosa sunt; quia unusquisque eligit quod magis apud illum
habeat gratiam. Nam et nobis ipsis diversa voluntas est, et in
vestibus, et in cibis, et in caetero usu, et in ipsa sententia.
Quod ne fati dicant qui multorum diversa asserunt fata, haec res
probat, quia frequenter mutatur nobis voluntas. Quod enim diu
amavimus, postea displicet; et diligere incipimus quod prius libenter
non habebamus, et facta consuetudine immutati manemus. Ordinem autem
si dicunt esse fatorum, ut sit quid quibus efficiant temporibus per
intervalla recurrentia pristina, ut puta quod hodie faciunt, iterum
faciant post tempus: non enim in uno dicuntur manere. Nam per
disciplinam et consuetudinem vincuntur. Mulieribus etenim Romanorum
multis temporibus vini usus incognitus fuit. Disciplina enim facta
consuetudine confirmavit sensum suum, ut retineret quod prodesse
didicerat. Numquid illis temporibus haec fata fuerunt, et postea
mortua sunt, ut cessaret res bene inventa? Sed non fata haec, sed
disciplina invenerat. At ubi recessum est a consuetudine, periit
disciplina. Et veteres Romanorum tantae continentiae fuerunt, ut
etiam oblata munera refutarent, bonam famam divitias arbitrantes, et
virtutem voluptatibus praeponentes: et his fatis successum est, aut
obierunt; sed non fati fuit, sed disciplinae, quae etiam ipsius fati
paedagogus est. Quomodo enim potest fati esse quod neque ante tempus
habuit, neque nunc habet? Et quidem nescio utquid tantam invidiam
fato faciant, ut in omnibus gestis ipsum dicant auctorem, cum sit et
non sit. Ubi enim disciplina est, non est; et ubi consuetudo est,
non est; et ubi casus est, non est: ubi autem videtur esse, timore
legis vincitur; et libido enim metu compescitur, et quaestus pecuniae
propter Deum promerendum repudiatur. In hac ergo parte negari non
potest, quia non potest non esse quod vincitur: et tamen recte potest
dici et in eo ipso non esse, quia caret auctoritate quod vincitur.
Itaque Dei legem qui sequitur, et consuetudinem tenet bonae vitae,
huic cedunt omnia quae dicuntur fata. Tantum enim potest consuetudo,
ut etiam bestias mitiget. Nam male vivere volentes, ipsi sibi fata
constituunt. Per luxuriam enim et voluptatem fit intemperantia et
inquietudo, quae parit incontinentiam et iracundiam. Et scientes
istud poena dignum, ut immunes se faciant, pudorem passi fatis
adscribunt, cum de hac re cogitantibus adjutorium faciant doemones;
quia et hoc statuunt, ut male cogitantibus tribuant effectum: istos
fata appellant, non intelligentes quia sunt hominis inimici. Nam si
per sensus non subintrarent peccata ad animam, sed de intus
nascerentur, recte omne quod delinquitur, fatorum esse videretur: cum
autem videant, per visum et auditum et per reliquos sensus nasci
concupiscentiam peccatorum (adjuvantibus inimicis qui suggesserunt
faciendum quod contrarium est; et non putatur quamdiu fiat: dulce enim
videtur cum fit, aut antequam fiat; perfectum autem apparet esse
amarum), quid fatis imputant? Quia autem potest vinci, hinc
advertimus. Cogitantibus etenim nobis et de aliqua re sollicitis,
silent inimici, et conquiescit libido: non enim possunt suggerere
occupatis nobis. Numquid aliquis ad aliquam rem alicui dedito aliud
suggerit? Non facit, sciens aut se non audiri, aut aporiari quasi
importune suggerentem. Ita et inimici quos constat esse daemones; ii
sunt enim dii Paganorum, qui si viderint divinis rebus nos occupatos,
non se ingerunt ad contraria suggerenda, sed in insidiis sunt
quaerentes occasionem qua se ingerant. Munimenta ergo sunt animorum
meditatio assidua legis Dei et operatio; quia si otiosos nos viderint
a rebus divinis, excitantur ad sollicitandos nos. Ipsi enim sunt qui
per carnem et sanguinem seminant concupiscentias. Quamvis enim habeat
caro proprium motum originis suae, quia non est otiosa carnalis
nativitas; tamen in hac re accedit ad necem hominum adjutorium
daemonum. Diversa enim sunt daemonia, et disparem habentia
voluntatem. Quaedam enim sunt quae cum perturbant animos, elidunt
corpora: quaedam vero admiscentia se sanguini, generant animis
desideria: alia autem cordi hominis se copulantia, suggerunt cum
blanditiis contraria: nonnulla autem sunt, quae sola corpora obligant
infirmitatibus; sicut et illam filiam Abrahae, quam Dominus curavit
(Luc. XIII, 11-16). Haec omnia ignorantes Pagani,
fatum appellant; cum diversae sint causae, et ista ab inimicis
procurentur, ut quacumque ex causa irritetur homo, et subjiciatur
passionibus. Sed fatum bonum appellant, cum bene temperata sunt
corpora, aut affabilitate commendantur, habentia gratiam quamdam:
malum autem fatum esse, si plus caloris habeant, aut humoris; aut si
quis non sit aspersus gratia, sed magis ad detrimenta paratus, quos
infortunatos vocant. Fac vera esse. Videmus enim haec etiam in
animalibus, ut plus habeant caloris: sed animalia non sunt rationalia
sicut homo, ut possint adhibita cura corpus suum temperare. Ideo enim
imperator est corporis animus, ut gubernet illud retinaculis legis
divinae. Ea enim quae sive impulsu carnis, sive ab inimico
suggeruntur, non esse utilia lex ostendit divina. Quam ideo adjutorio
dedit Deus, ut dictantem inimicum mala, quasi bona respicientes legis
praecepta, illum intelligamus esse seductorem, quia aliud suadet quam
docet lex. Sic ergo frenatur corpus, ut quia fervet, minus illi
detur, et a deliciis retineatur. Sicut enim corpus febricitans si
accipit escam aut potum, increscit illi calor; ita et hujusmodi
corpora quae sanguinis fervore uruntur, vehementius exardescent, nisi
fuerint gubernata. Igni enim si deest esca, sopitur. Animi est
ducere corpus. Si autem dimiserit illud ut eat quo vult,
praecipitabit ipsum, sicut equus furiosus negligentem sessorem. Et
quia corporis fervor plus exardescit, agentibus inimicis ad deceptionem
animae; quia non corpus desiderat, sed calore suo generat animae
desideria; Dei nostri assistentia imploranda est ad tutelam, ut
prohibeat eos: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ephes. VI,
12): quibus amotis, facile erit carnis et sanguinis motum
comprimere. Exstinguitur enim incendium, si desit materia per quam
urat. Illis autem eveniunt quae a mathematicis dicuntur, qui credunt
futurum quod dicunt. Illud enim agitur subtilitate daemoniorum, ut ea
efficiant quae antistites illorum dixerint futura, ne falsi detecti
credantur. Circa eos vero qui responsis illorum non commodant fidem,
non praevalet effectus eorum: quia neque ipsi tam intenti sunt, ut
satisfaciant eis qui illis non credunt; neque patitur Deus facere
illos per quod seducantur fidentes de Deo, et non credentes diabolo.
Omnia enim sic Deus instituit, ut secundum uniuscujusque fidem
eveniat, ut arbitrium liberum maneat voluntatis: ac per hoc qui Deo
credit ad auxilium ejus confugiens, nihil ei poterit praevalere;
certus est enim in potestate ejus esse quae fecit, et non audere contra
eum quem videt Deum communem habere propitium. Certe fecit Deus
mundum, et solem et stellas creavit, constituens eis cursus quibus
gubernatur genus humanum: numquid non habet potestatem imperare illis,
ut aliquando aliud faciant, quam decretum habent? Sic enim ea
condidit, ut voluntati subjaceant, tunc demum cursus decretos
exsequantur, si aliud minime fuerit praeceptum: ut si rogatus ab iis
fuerit quibus ministrant, per id quod aut importunae sint pluviae, aut
nimia siccitate steriles fructus appareant, jubeat temperari tempus:
aut si forte, ut assolet, irato Deo vivant homines, dum per luxuriam
et vanitatem oberrantes non faciunt quod placet Deo, diutissime
suspensa pluvia, ut factum legimus sub Elia et Elisaeo, famem
excitet super terram, satisfactione placatus annuat ut imbres irrigent
aridam (III Reg. XVIII, 43). Eodem enim modo ratio
mundi est, ut imperium saeculare. Quomodo enim quidam pressi a
rectoribus provinciarum, ad auxilium Imperatorum recurrunt ut
erigantur; ita et homines si adversa sibi viderint tempora, supplices
se praebeant Deo, in cujus potestate sunt omnia. Sed hoc
mathematicis non videtur. Aliud enim inquiunt fieri non posse, quam
ut sidera decretas sibi impleant causas: et neque revocari, neque ad
aliud impelli possunt, sed semel statuta servant officia. Haec
mathematicorum asseveratio est, ut dicant fata immutari non posse,
neque precibus aliquid impetrari; quia semel Deum dicunt statuisse
totius mundi rationem, et ministris sideribus tradidisse, quae neque
retro neque ante fieri possunt. Hic est error mathematicorum, quo et
Deum pulsant. Per hanc enim asseverationem negant aliquid posse fieri
extra ordinem mundi, ut omnia quae in mundo a Deo facta leguntur, si
a mundi lege discordant, negent credenda: illa autem asseverant quae
juxta mundi statuta facta dicuntur, ut neque virgo peperisse dicatur,
neque virga Aaron floruisse et fructum attulisse (Num. XVII,
8), neque Sara anus peperisse (Gen. XXI, 2). Haec enim
mundi ratio non habet, quia extra mundi ordinem a Deo facta leguntur.
Et quid mirum, si auctor mundi fecit quod non potest mundus? Sed
transgressus videretur, aiunt, rationem quam statuit, si aliter ipse
fecisse dicatur, quam mundo decrevit. Age vero, mundo legem statuit
faciendi, aut generandi; numquid sibi? Et humilitas ejus erat, si
sic faceret, sicut ab eo conditus est mundus? Et unde ab eo factum
intelligeretur, si mundi lege fecisset quod fecit? Ut autem
intelligeretur a Deo factum, non a mundo, alio ordine factum est.
Certe soli decrevit ut incessabiliter impleat statuta spatia, nec
habeat licentiam standi; numquid qui hanc legem ei statuit, non ipsi
licebit statuere illum? Certe judicibus statutum est ne liceat in reum
datam sententiam revocare; numquid et ipse imperator sub hac erit
lege? Nam ipsi soli licet revocare sententiam, et reum mortis
absolvere, et ipsi ignoscere: quanto magis Deo licere debet quod
mundo concedi non debuit, quia Creatoris sui est famulus? Denique
mundus per legem sibi traditam, occidere potest, vivificare non
potest; per intemperantiam caecum creare potest, oculos illi reformare
non potest; imbecillem et aegrum facere potest, curare illum non
potest: hoc enim sibi Deus reservavit, unde appareat eum Dominum
omnium esse. Ad subruendum enim fatum pertinet, quia mortui
surrexerunt; caeco nato oculi reformati sunt, aegri et paralytici
confirmati sunt, et caetera quae facta sunt alia, ut confugientibus ad
Deum, si quid fati esse potest, impedimentum afferre non possit.
Dicit enim Joannes apostolus: Major est, inquit, qui in nobis
est, quam qui in hoc mundo (I Joan. IV, 4). Rogatus enim
Deus, etiam quae statuit amovet. Nam utique statuit in peccatores
vindicandum, et tamen deprecantibus ignoscit; quia ipsi soli licet
ligare et solvere. Unde cum soli statio concessa non sit, sub Jesu
Nave jussus est stare, et obedivit ejus imperio (Josue X, 12,
13), contra id quod sibi in ratione mundi fuerat praeceptum. Sub
Ezechia autem amplius factum legitur; quia ut Ezechias, quod sibi
promissum erat, verum esse non dubitaret, signum tale accepit, quod
novum esset, et humanis auribus inauditum. Non enim sicut prius soli
jussum est ut staret, sed ut reverteretur retro (IV Reg. XX,
11): quod videns Ezechias certum haberet eum posse sibi quindecim
annos addere ad vitam, qui de hora nona fecerat sextam. Et quia
contra mathematicos est quod Ezechiae concessum est, negant enim posse
addi ad vitam; signum iterum in hac re quod contra mathematicos esset,
accipit. Impossibile enim asserunt aliud astra facere quam habet
constitutum. Certe fati esse dicunt servum habere, aut non habere.
Esto. Ab initio mundi haec fata ubi fuerunt? Usque ad diluvium enim
et infra multa serie annorum transacta, non fuit haec conditio
servitutis. Aut numquid ex Nini regis temporibus haec fata
coeperunt, qui primus dicitur finitimis bella inferre coepisse, et
captos facere servituti obnoxios? Vides ergo postea hoc esse
inventum, et non esse fati, sed actus daemonum; quia si fati esset,
ab initio mundi fuisset. Ipsa enim sunt sidera quae facta sunt in
initio, et nunc manet cursus eorum. Et antea vita hominum agrestis
erat, nec divitiis studebatur: quomodo nunc astrologi per astra dicunt
divites et pauperes fieri? Numquid mutata sunt astra? At versutia et
praestigium est Satanae, ut ea per stellas dicat fieri, quae angelis
suis ministris operatur. Accedente enim tempore quo interitus ei
appropinquat, majora adinvenit per quae peccetur. Ecce scimus
laborasse fame Italiam, et Africam, et Siciliam, et Sardiniam;
dicant mathematici, si omnes hi unum fatum habuerunt, cum inter centum
ne quidem duorum fata sibi convenire posse dicantur Erubescant, et
taceant; et Deo supplices manus tendant, in cujus potestate sunt
omnia. Sed in hoc forte subreptum est fatis? Quid dicamus esse de
Pannonia, quae sic erasa est, ut remedium habere non possit? O
infirmitas eorum! quia fide pendula christianos sese profitentur. Dum
enim de promissis dubitant, nec de iis quae facta sunt, cogitant. Si
enim ea quae a Prophetis et Apostolis gesta sunt, considerarent,
nunquam fabulas mathematicorum admitterent. Scirent enim omnia in Dei
esse potestate, nec terrerentur quando bonis mala accidunt; quia in
futuro judicio remunerabuntur, memores Apostoli dicentis, Quia per
tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum Dei (Act.
XIV, 21). Contentus enim, et Dei sui exspectans judicium,
remuneratus etiam vindicabitur. Si enim in praesenti vindicari
desiderat, aut omni aviditate praesentibus frui copiis, dubitat de
promissa vita; ac per hoc in futuro inter perfidos deputatus poena
dignus habebitur. Mundum enim Deus propter exercitium fecit, et
omnibus copiis honestavit, duas causas proponens, praesentem et
futuram, coelestem et terrenam, ut ad probationem esset homini: ut
qui spreta futura vita praesentem eligeret, carni deputaretur; qui
vero praesenti futuram anteponeret, spiritualibus dignus haberetur; et
qui injuste pressus potentia injustorum, querelas Deo deponeret vel
resignaret, in futuro judicio relevatus spirituali gloria
honoraretur. Unde nullus sanctorum in mundo gloriosus apparuit, neque
praesentes dilexit delicias. Hinc Apostolus: Habentes, inquit,
victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI. 8). Sed
qui est christianus, etiam dolet, si felix videatur in saeculo, cum
Christianorum dignitas et felicitas non in terris promissa sit, sed in
coelis. Quomodo christianum se dicit, qui non illic gloriari vult ubi
promissum est, sed hic ubi prohibitum est? Si enim expediret
praesentibus frui, non utique haec contemnentibus coelestia
promitterentur. Qua ergo spe Christiani mathematicis aures
commodant, cum audiant Joannem apostolum clamantem et dicentem:
Nolite diligere hunc mundum, neque ea quae in hoc mundo sunt (I
Joan. II, 15)? Itaque si haec sunt fidei vel legis nostrae
praecepta, ne mundus diligatur, neque ea quae in mundo sunt; quid est
ut quidam nostrum querantur contristati de aliorum felicitate quae est
in mundo, quae apud Deum forte infelicitas est; cum magis gaudere
deberent, quia non illis mundus praestat per quae obligati teneantur
humanis rebus obnoxii? Felicitas enim ista, securitatis facultate
accepta, divinorum caret sollicitudine. Indiligens enim sit necesse
est circa divina oracula, qui omnibus necessariis refertus, unde sit
sollicitus non habet. Alia enim sollicitudine incipere solent laborare
hujusmodi, ut amplificentur in saeculo, quod sine peccato non potest
fieri. Si propius autem aspiciatur, videbitur inimicus magis illorum
esse mundus, quos beatos dicitur facere. Vix enim aliquis illorum
coelestia cogitat. Gaudendum ergo Christianis est, dum recte
conversantes premuntur in hoc saeculo. Hic enim vincit saeculum, qui
contentus quomodo illi evenerit in hoc saeculo, Deo gratias agit, a
quo si qua hic denegata videntur temporalia, reddi speret aeterna.
Utquid enim Deus futurum judicium statuit, nisi ut qui injuste
deprimuntur ad tempus, vita aeterna donentur, depressis iis qui per
potentiam contemnentes, aut non credentes futurum Dei judicium,
impunitatem esse scelerum arbitrati sunt? Sed fatorum assertores
negant futurum judicium. Si enim nascuntur qui boni sint, et e contra
qui mali sint; quid laudas aut accusas, quando neque bonus congressus
laboravit ut vinceret, neque malus negligens fuit ut perderet? Quid
enim inter privatos fabulas venditant? Nam judicibus oblati
peccatores, nunquam ausi sunt crimina sua fatis excusare; sed
semetipsos reos confitentes, jure se sententiam excipere non negant.
Itaque legis auctoritas rationem calcat fatorum, ita ut ne nominari
quidem possint, cum se commoverit lex. Quomodo autem evasuros se in
perpetuum credunt, qui nequiter versati legis divinae severitatem
studio quodam ad tempus fugiunt, non cogitantes auctorem legis hinc
dissimulare non posse? Nam hic imago legis est, illic veritas: et
qui illudit imaginem, veritatem illudere non potest. Numquid est
aliquis locus sine Deo, aut aliquis manus ejus effugiat? Putant
autem blandientes sibi, quia qui hic evadit, jam securus sit. Et
quomodo hoc justum aestimant, ut aliis punitis in talibus causis isti
evadant? Certe Deus mundum constituit, et qua lege uteretur,
ostendit. Diligens enim opus suum ostendit ei viam, qua itur ad
vitam, ordinans quibus ducibus uteretur; quia est et via quae ducit ad
mortem. Numquid non ergo requirere debet, si ii quos ministros regni
sui posuit, eo jure quo constituit populum ejus gubernarunt; aut si
populus edictum ejus suscepit, aut administri fideles inventi laude
digni sint, aut infideles poenis subditi? Similiter et populus lege
servata laudatur, aut contempta damnatur. Hoc jus suum, hoc causa
exposcit. Quomodo ergo quibusdam displicet futurum judicium credere?
Sed hoc mathematicorum invenit amentia. Quomodo enim possunt futurum
accipere judicium, qui praesenti repugnant; quia judicium in
nativitate esse contendunt? Et quia nativitati imputatur praemium,
desipiunt ipsi qui cum quodam judicio naturali bonos et malos non
fieri, sed asserunt nasci, peccantibus retribuunt, nec patiuntur
inulta esse peccata. Virgis enim malos et vinculis intus corripiunt,
quos foris inemendabiles asserunt natos. An quis prudentum corripit
quos scit emendari non posse? quod quidem aut stulti esset, aut
iniqui. Sed ne hoc ipsum fato dicant fieri; qui sub fato est, non
facit quod vult, ut et ipsi naturale nabeant ut vindicent in eos quos
sciunt inconvertibiles manere naturaliter; et vere quia sic dicendum
est, ut quidquid fati esse dicitur, stultitiae deputetur. Quam enim
stultum est ut cum dicant aliquem malum natum, nec illum bonum probent
quem asserunt bonum natum? Quomodo enim potest bonus judicari, qui
rem iniquam facere deprehenditur? Quid enim tam iniquum, quam ut
iniquus credatur, qui negatur aliud potuisse facere quam fecit? Et si
omnia sub fato sunt, quomodo lex subintravit quae non sinat fieri quod
fati est? Si enim tollatur lex, passim publice illicita fient, nec
potentes poterunt ferri, nec erit libertas; quia et qui nunc non
cogitat malum, sublato timore incipiet malus esse. Denique legimus
legem malorum causa datam. Sed et hoc ipsum fati forte fuit, ut lex
daretur? Et qua ratione fata subsistunt, si generant a quo
destruantur? Quidquid fati est, contradicit lex fieri debere.
Carent ergo ratione, si contraria sibi generant. Et iniqua sunt,
quia nasci faciunt homines ad damnationem: et si iniqua sunt,
auctoritatem habere non debent; quia omne iniquum punitioni obnoxium
est. Aut ne forte legem nihil prodesse dicant, quia qui sic natus est
ut malus sit, per legem non potest immutari; quod si est, lex
superflue data est: et quomodo fata rem superfluam fecerunt nasci?
quia nihil sine fato. Itaque fata et pro se et contra se faciunt:
quod si ita est, stare non potest quod per inconstantiam rationis non
tenet firmitatem. Sed ne propter hoc legem fata esse voluerunt, ut
quos malos fata faciunt nasci, a lege damnentur, ut conveniat fatis ex
lege adhibere punitionem? Ad hoc quid erit quod dicatur, nisi quia et
leges et fata proprio judicio condemnari merentur, si pari injustitia
hoc elaborant, ut occidantur qui non sponte, sed fatis agentibus mala
fecerunt? Ad hoc lex contradicit, quia fata propria professione
damnanda sunt. Non enim negant eos qui mali sunt, fati esse quod mali
sunt. Lex autem usque adeo adversa est ipsis fatis, ut neget malos
fati esse quod mali sunt, sed voluntatis illorum: quamobrem illos
puniendos rite constituit. Nihil ergo legi et fatis commune est,
quando a lege negatur quod a fatis asseritur. Qua autem ratione nati
dicentur, qui mathematicos urbe Roma prohibuerunt? quod diu servatum
non ignoratur, et certe pagani fuerunt. Quomodo fato fiunt quae
contra fatum sunt? Sed si est fatum, non facit contra se. Isti non
habent fatum, qui faciunt contra fatum; et si hi non habent fatum,
non est fatum. Sed est, inquiunt, fatum unicuique praestans qua
morte moriatur. Quod si ita est, non est accusandus homicida. Nam
et duplici genere se defendet; quia et ipse fatis agentibus hoc fecit,
et ille agentibus fatis occisus est. Sed inter haec lex pulsatur,
quia punit oblatum homicidam. Simili quoque modo nascitur qui adulter
sit, et quae adultera, et cui fiat adulterium. Quod si et hoc sic se
habet; etiam nunc lex tangitur, quae punit adulteros: quod si vere
fati esset, etiam ille puniendus erat, qui tale habet fatum, ut
adulterium patiatur. Et ipse enim particeps invenitur, quia fatum
ejus admisit ut fieret adulterium. Aequum ergo erat ut aut simul
condemnarentur, aut simul absolverentur. Inter haec injusta lex
videtur. Ideo si a Deo sunt fata, lex non erit Dei; quia hoc non
solum Deo, sed nec prudenti convenit id damnare quod fecit. Sed
quoniam nemo unquam contra legem ausus est dicere, vel a Deo hanc esse
negare, fata a Deo dici esse non poterunt, quia ista Deus punit per
legem. Quando enim damnatur quod fit impellentibus fatis, sine dubio
fata damnantur. Sed animae, aiunt, malae ad hoc nascuntur ut male
faciant. Esto. Sed non deberent malae fato nasci, ut innocentes ab
his possent occidi. Si enim illae malae animae essent, nasci non
deberent, sed puniri, ne occiderent innocentes. Sed non animae,
quas malas fingunt, innocentes occidunt; sed fata, quae sic faciunt
nasci homines, ut occidantur. Ac per hoc non animae, sed iniqua sunt
fata; et si iniqua sunt, a Deo non sunt: ergo a diabolo sunt; et si
a diabolo sunt, simul damnanda sunt cum illo. Et quoniam discernere
dicuntur singulis, quomodo moriantur, aut ferro, aut laqueo, aut
praecipitio, aut naufragio, vel aliter, multis modis eadem
praestant. Nemo enim potest solus ab omnium fatis discrepare. Quod
si quis inventus fuerit discrepare, jam non est fati, sed eventus.
Et si in unius morte eventus est, erit et in multorum; et jam non
erit fati. Anaxagoras in pilam conjectus jussu regis contusus
expiravit, quod non contigit ulli hominum. Et Sisarae regi
Allophylorum mulier palum in tempora fixit, et ita reddidit spiritum
(Judic. IV, 21). Hoc modo nemo est mortuus. Et antea cruci
homines figebantur, quod postea edicto prohibitum manet. Si fati
erat, quomodo desiit? Quando enim quod fati est prohibetur et non
fit, vincitur fatum. Aut si non erat fati, non fato homines
crucifigebantur, sed judicio legis. Et ita est ut non fato homines
damnentur, sed convicti a malis suis operibus. Apud Thuscos natus
dicitur quidam tam formosus facie, quam nemo unquam fuit: et quia vir
bonus erat, ne cui in suspicionem veniret, quia etiam honestarum
mulierum oculos illiciebat, faciem sibi septem plagis vulneravit, ut
pulchritudinem quae ab omnibus desiderabatur, damnaret (Valer.
Max. lib. 4, cap. 5). Ecce quomodo si fata sunt, superata
sunt. Sed forte dicatur, Naturae fuit ut formosus nasceretur; fati
vero, ut facies ejus vulneraretur. Quod si ita est, jam non nascitur
fatum, sed accidens causa est. Et si accidens est, non erit fati,
sed consilii, aut forte eventus, quantum ad reliquas pertinet partes.
Nam quid aliud est vincere fatum, nisi immutare naturam? Quod si
adeo utique esset, nec immutari posset, nec vinci. Legitur namque
cautum in quodam juris libello, aliquando mulierem quinque peperisse:
quomodo subreptum est fatis, ut huic soli hoc natura decreverit, quod
non erat fati? Quod si fati fuisset, aliquantae hac sorte oneratae
fuissent. Et cum quidam ad peregrina loca proficisceretur, uxorem
suam amico quem fidelem sciret, commendavit, non utique puero, sed
maturae aetatis. Qui ut diligentior custos ejus esset, abscidit se
ille, ut cum ea sine cujusquam suspicione caute dormiret. Quid
putamus, fati fuisse, an consilii? Sed quomodo fati fuerit quod
contrarium est? Qui vincit enim quod natum in eo est, hic exinanit
fatum. Et in studiis certe fatorum vertitur causa, ut sciat quis
aliquid, aut non possit comprehendere. Omnes ergo senatores unum
habent fatum; nullus enim senatorum sine litteris est: et gentes quae
sine litteris sunt, unum habent, et omnes servi unius sunt fati; nemo
enim servorum est senator. Sed si quod nascitur dicitur fatum,
quidquid accesserit, extra fatum erit. Aut si quod accidit, ex fato
venit, quare per laborem venit? Tunc enim diceretur fati, si invito
homini eveniret. Quod enim evenit sine providentia, fatorum dicitur:
quod vero excogitatur, et diu pensatur, et exercitiis mediis
acquiritur, cur fati esse dicitur? Eunuchus aliquis natus est, alii
fiunt, ubi erit fatum? In illo credo qui natus est: qui fiunt, quid
dicendum de his est? Diversum est enim nasci et fieri. Aut si hi
fato facti eunuchi sunt, ille contra fatum natus est eunuchus. Et
quare tam raro eunuchus nascitur, ut incredibile videatur? Quaedam
mulier fuit in urbe Roma, quam constat undecim maritos habuisse; et
alius vir qui duodecim habuit uxores; quae fata sunt quae his haec
decreverunt? Nam tempore imperatoris Constantini manifestum est
puellam in parte Campaniae immutatam in masculum, et Romam
perductam: quae hoc fata fecerunt? Alia ut opinor quae vos nescitis.
O si de hoc nomine taceretis, et aliqua eventui et casibus
remitteretis, quaedam providentiae concederetis! Nam tantum potest
virtus et industria animorum, ut non solum naturae resistat, verum et
seipsam emendet aut inemendet, quia habet judicium sui. Traduntur
enim mulieres Scytharum, quae Amazones dictae sunt, cum viri earum
occupati bello longinquo diu abessent, propter sobolem se miscuisse
servis, et omnem marem natum necavisse relictis feminis, ita ut nulla
lanificio operam daret, sed ab ineunte aetate palaestra et armis
imbuerentur. Harum tanta virtus in rebus gerendis fuit, ut per multam
seriem annorum regnantes, nonnullas gentes subigerent, Asiamque omnem
sub tributo ponerent. Quid ad hoc poterit dici? numquid haec fati
fuerunt, quae per tot annos sic gesta sunt, ut omnia quae fati
putantur esse, exinanirent? Primum, ut contra naturam mulieres
spretis viris regnarent; deinde quod servis mixtae sunt propriis;
tertio, ut omnes nati masculi necarentur, feminae vivificarentur.
Tanta eas prosperitas est secuta, ut sine viris regnum coeptum magnis
copiis, magnis temporibus propagarent. Certe hoc factum a
constitutione mundi nunquam factum est, nisi in Scythia tantum: ne
forte dicerent, quia cum mundus innovatur post annos mille
quadringuntos sexaginta, sic haec veniunt; quippe cum mundus jam sexto
millesimo anno agitur, quamdiu quod imitatus quis fuerit, facit. Nam
Crassus Agelastus dictus est, quia semel traditur in vita risisse.
Cur Junius, Brutus est cognominatus? Quia sagaci consilio stultum
se simulavit, ne a superbo rege propter pecuniae suae magnitudinem
occideretur. Tempore Constantini morionem se triginta annis finxit
quidam, qui Samatius vocabatur, ut imperatorem, sicut ipse postea
dixit, a taediis suis avocaret. Ubi est ratio fatorum, quando
unusquisque quod vult facit? Exclusa est. Illud autem quale est,
quod fatorum assertores supplicationibus sunt devoti, cum sint his
adversae? Nam et annos suos his commendant, et de nuptiis, et de
profectione quaerunt, et de emptionibus, et de dignitatibus. Quod si
fati est, quid oras, quid supplicas, quod etiam te invito futurum
est? Sed quaero, inquit, an debeam emere. Ergo non in fato
consistit quod tunc facere debere te dicis, si didiceris expedire.
Nam si fati est, frustra quaeris, quod velis nolis, quaeras non
quaeras, facturus es. Quod autem nec apud eos ipsos fixa est ista
asseveratio, idcirco incerta tentant, ne aliud verum inveniant quam
tractant. Sed prudentiores qui inter eos videntur, non propter fata,
inquiunt, supplicamus, cum ea minime immutari sciamus, sed horum
causa quae juxta fata sunt, ne faciant nobis aliquid adversum. Age
vero, si nescio quis bonum fatum habeat, et juxta se sit aliquid quod
videatur contrarium, quid poterit esse, cum fatum bonum immutari
negetur, sicut et malum? Certe hoc quod juxta fatum est, ne noceat
supplicatur; nocebit enim nisi fuerit supplicatum: quomodo ergo illud
fatum immutari negatur, quando hoc quod vicinum est, timetur? nec
enim timeretur, nisi illud immutari posse crederetur. Sed quia in eo
magis causa consistit, ne fatum mutari dicatis, sine dubio, sine
causa supplicatis. Videte autem ne hoc fati sit quod supplicatis,
quia sine malo solet esse quidquid fato assignatis. Certe non mala res
est supplicare: cur ergo non fati esse dicatur? Si ergo fati erit
quod supplicat, cujus erit supplicare, et non impetrare? quia si fati
erat, impetrare deberet quod supplicat. Si autem fati est supplicare
et non impetrare, stultum est fatum; quia supplicare facit hominem,
quem scit non impetrare. Quod si nescit an possit impetrare, quod
illum facit supplicare; improvidum erit fatum, et carens ratione:
quia omnis ignorantia insipientia est, insipientia vero stultitia est.
In hanc partem cadit omnis tractatus Paganorum. Viderint Pagani,
qui circumfusa caligine non vident lumen. Antiquo enim errore
circumventi, veritati quae prius latebat, aures accommodare
detrectant. Quid de quibusdam christianis dicemus, qui in
Salvatore, ceu solo nomine mutati, pristini erroris vindicant
vanitatem, in tantum hebetati, ut ipsum Deum sub fato egisse
contendant, dicentes, Ipse dixit, Nondum venit hora mea (Joan.
II, 4): ut hora haec non voluntatis, sed fatalis conditionis
fuisset necessitas, cum ille voluntatis suae horam significaverit, qua
se tradi permiserit. Denique ait: Potestatem habeo ponendi animam
meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. X, 18).
Cessat ergo fatalis necessitas, ubi potestas est voluntatis. Et
quomodo Salvator appellatur a nobis, si fati sunt quae agimus, vel
accidunt nobis? Quia ideo Salvator dicitur, quoniam ostendit nobis
viam salutis: itaque si ab hoc ostensa est, non fati fuit quia prius
latuit. Et quod fati esse dicitur, ex improviso evenire contendunt.
Hoc enim fidei meritum est, quae non potest dici ex fato, quia quod
creditur, aliis saeculis auditum non fuit. Fata enim hoc dicunt
praestare, quod in conversatione hominum vertitur. Hoc autem qua
ratione praestare posse dicuntur, quod ignorare deprehenduntur? Hinc
est unde Apostolus ait, Quem nemo principum hujus saeculi cognovit
(I Cor. II, 8). Hi sunt principes et potestates, malos
angelos sub se habentes, qui sub nomine fatorum voluptates suas
efficiunt, prout eis libitum fuerit, sicut et assolent malefici
confiteri. Sunt enim quos diligunt, alios non amant, quosdam
oderunt. Et unicuique hoc suggerit unusquisque quod diligit, quia et
ipsi diversas habent voluptates; aliis libidinem diversi stupri, aliis
munera, aliis voluptatem, aliis petulantiam, aliis iram, quibusdam
avaritiam, aliis lucra, aliis damna procurant, aliis charisma, aliis
odia, necnon et impedimenta. Et aliquando certis temporibus satiati
quiescunt in otio: aliquando vero ratione, aliquando occupatae menti
non se ingerunt; quia non dominantur, sed subrepunt opportunitatem
quaerentes qua capiant. Igitur voluntatis arbitrium liberum est, sed
dum quodam desiderio negligentes circa nos ipsos efficimur,
sollicitantes suadent nobis adversa: maxime si cogitare nos aliquid
quod legis divinae non est invenerint, veniunt in eo ipso adjuvantes ut
impleamus quod prohibet lex. Nam si timor Dei in animo sit, nec
caro, nec sanguis, nec principes, nec potestates praevalent; quia
Dei adminiculis sic eos persequuntur, ut non cum labore vincantur.
Si autem potestatis nostrae non essemus, quomodo diceret Dominus,
Petite, et dabitur vobis: omnis enim qui petit, accipiet (Matth.
VII, 7, 8)? Si ergo qui vult petere, accipiet, jam non est
illud quod solet dici, Non quae volumus, sed quae data sunt habemus:
quia voluntas a Salvatore incitatur ut petat, et accipiat quod
petierit. Fati autem hoc esse dicunt, ut sive petat, sive non
petat, fato tamen quod aut malum aut bonum est, consequatur. Dominus
autem hoc excludens, ait: Filia, fides tua salvam te fecit (Id.
IX, 22). Non jam fati sit, quando fides percipit, beneficium.
Et iterum, Si credis, ait, omnia possibilia sunt credenti (Marc.
IX, 22): in voluntate utique posuit meritum; quia fidei bonum
est, non naturae. Fides autem res accedens est, quae excitat ad
exercitium voluntatem; ut quia in natura non est, voluntas quae in
natura est, suscepta fide, meritum ei collocet apud Deum. Ita enim
est natura hominum sicut lapis, qui cum ignem non habet in substantia,
habet tamen in potentia, ut opere creet quod non videtur habere, quia
non existit, sed quasi in semine; ita est in potentia ut per
exercitium generetur, et si defuerit exercitium, non fit; quia et
semen nisi exerceatur non generat, sed ipsum solum manet. Accessio
ergo facit ut generet. Ita et homo fidem non habet in natura, sed
semen fidei habet, quod nisi fuerit provocatum et excitatum, fructum
non dabit, id est, fidem non habebit. Mathematicorum enim fatis
credentes, fidei semen exterminant, quod et Creatori et justitiae
ejus testimonium perhibet. Opus enim opificem cognoscit, et aequo
jure amoreque et facto testatur. Fugiendum omnibus modis ab hac arte
monemus. Curiosi etenim ejus, inimici Dei sunt, et sine
sollicitudine nunquam sunt: semper enim suspensi exspectant quod minime
certum sciunt. Nos autem qui de Deo omnia prospera credimus, et si
qua adversa exstiterint, ejus nutu comprimi, suppliciter vivamus
securi de ejus protectione; nec tamen nescii quia et si quid adversum
bene nobis agentibus evenerit, toleratum proficiet ad coronam.
|
|