|
De ratione Paschae.
Pascha, dilectissimi fratres, a passione appellatum
est, sicut docet nos traditionis hujus praefiguratio, quae perfecta
est in Aegypto per famulum Dei Moysen, dicente Scriptura,
Immolationis Pascha hoc Domini est (Exod. XII, 11). Quae
ergo ratio est ut mysticum sacramentum per sanguinem sit celebratum, et
reparatio vitae per mortem; ut cum mors augmentum facere se putaret,
accepto sanguine Salvatoris minorata deflueret; et cum virtute
operatam se hoc existimaret, infirmata rueret? Morti enim mors per
opus ejus divina procuratione inventa est: ut quia semper mala vult,
cederetur illi ad tempus, ut injustitiae suae opere destructa, regnum
sibi ablatum queri non posset. Quamvis enim omnia possit Deus, nihil
tamen facit quod sit rationi absurdum. Justitiam enim quam exigit,
hanc et facit, non praesumens de potestate. Magna est ergo
providentia erga genus humanum, ut justitiam servans, sic ea quae
juste decreta erant, solveret, et hominem a morte erueret: quanquam
non immerito teneretur. Sed quia invidia deceptus fuerat diaboli,
justum fuit huic subveniri. Dei enim sententia tenebatur, sed haec
operatus fuerat satanas. Unde sicut justum visum est hunc eruere, ita
et injustum erat per potentiam hoc facere, neglecta justitia. Victus
enim homo suadente diabolo, ut misericordiam acciperet, quasi
accusator diabolus contradicebat. Unde id actum est, ut iste qui in
peccato hominis gloriabatur, peccans deprehenderetur, ut tunc demum
reus factus, contradicere non auderet. Sic factum est ut Dei Filius
homo nasceretur, et justitiam praedicans diabolum incitaret, propter
quod homines a vitiis ejus prohiberet; ita ut et occideret eum qui
peccatum nesciebat. Tunc peccasse, et gravius quidem quam homo quem
accusabat, inventus est. Cum enim ex Dei decreto propter peccatum
hominem sibi vindicaret, quia qui peccat, ex parte diaboli est;
inventus est plus peccasse, cum eum qui non peccaverat interfecit, ut
sibi usurparet. Per mortem ergo morti interitus subintravit; ut
sanguis recuperaretur, sanguis effusus est: quia, ut dixi, mortis
auctor, qui est diabolus, quoniam peccasse in morte Salvatoris
inventus est, sanguinem ejus cum omnium nostrum amisit: quia sicut per
unum Adam peccantem, omnes in morte tenebat; ita per unum non
peccantem omnes amisit. Ergo sanguis Salvatoris fusus injuste, hoc
praemium consecutus est, ut originis suae sanguinem cum triumpho
recuperans ad pristinum statum revocaret meliorata substantia. Victa
enim mors, ei qui illam vicerat, non potuit contradicere. Beatum
itaque Paschae mysterium, quod per sanguinem nos redemit, morte per
mortem devicta, sicut solet venenum veneno superari.
|
|