QUAESTIO XCIX

Quid sit illud Apostoli, Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13)?

Non sine providentia, ut arbitror, magister Gentium Apostolus noster, tentatio ut nos apprehendat exoptat, sed ut humana duntaxat; quia divina tentatio perniciem parit. Hac enim Judaei apprehensi a serpentibus perierunt. Agentes enim sub Dei lege, de providentia ejus dubitabant: ac per hoc ne divina nos, sed humana tentatio apprehendat, hortatur. Hic enim tentari a Deo dicitur, qui sub nomine ejus agens, ab idolis sperat salutem; quia non habet Deum probatum. Omne enim quod probatum non est, tentatur; et quod tentatur, in dubium venit. Ac per hoc divina tentatio mortalis est, humana vero tentatio salutaris est: quia sicut de Deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter Dei legem saluberrimum est. Quamobrem providenter Apostolus, Tentatio, inquit, vos non apprehendat nisi humana: ut propter Dei legem ab hominibus tentati, fortes inveniamur, dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, Deo autem probati simus: quia qui probati Deo non sunt, tentantur ut emendentur. Duplex ergo tentatio est: aliquando enim quasi fideles, aliquando quasi diffidentes tentamur; ut fidelium tentatio humana sit. Propter fidem enim ab hominibus tribulamur: tentant enim nos si possint abducere a fide. Propter diffidentiam autem tentantur, ut angustiati poenitentes redeant in viam; sicut factum est etiam Judaeis. Cum enim diffiderent de providentia Dei, tentati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur. Deus enim sic tentat, ut corrigat hujusmodi homines. Est et alia tentatio, qua tentatus est Abraham, et Job, necnon et Tobias famuli Dei: ut Abraham per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii (Gen. XXII), uberiorem fructum justitiae haberet ad aeternam gloriam: Job autem amissione totius substantiae augmentaretur divitiis locupletatus in coelis et in terra (Job I, II; XLII, 12, 13). Tobias vero caecitatem luminum passus sic provectior exstitit, ut ad praesens gloriosus fieret receptis oculis, et in futurum servaretur ei claritas perpetua (Tob. II, 11; XI, 15). Quia ad hoc probantur justi, ut proficiant. Ideoque in tentatione robusto animo esse debemus, scientes non ad diminutionem nostram hoc proficere, sed augmentum, si modo aequo animo toleremus per Christum.

Omnis quaestio ut dilucidari possit, ad originem revocanda est. Apostolus autem cum de Judaeorum perfidia quereretur, et quoniam Deum in solitudine tentaverunt; unde dicit, Neque tentemus Christum, sicut quidam tentaverunt (I Cor. X, 9): dum ergo haec memoraret, et quid propter ista mala passi sunt, ad terrorem incutiendum exponeret, ut ipso nos exemplo malitiae vel tentationis quae in Domino fit revocaret (divina namque tentatio est, si sub lege Dei agens, ex alia parte aut ab idolis auxilium petat, diffidens de Deo), ideo hoc Apostolus cavendum monet. Ut autem humana tentatio nos teneat, exhortatur: quia humana tentatio est, in Dei causa desperare de homine, et promptum esse in fide Dei. Tentatio enim haec diffidentia intelligitur, ut de promissis Dei non diffidant. De humanis, quia in omni errore seductionis humana tentatio est, quae infesta mundanis rationibus Dei legi obsistit, desperans de promissis ejus. Habes ergo manifestatum quae sit in Deum tentatio, et quae est humana tentatio, quam fastidire non debemus, si fidei Dei participes sumus.