|
De Abraham.
Hujus patriarchae fides tam praecipua et admirabilis
fuit, ut caeteri omnes justi patrem hunc credulitatis Dei judicio
fateantur; nec sit aliquis Deo dignus et charus, nisi ejus filius
fuerit appellatus. Praerogativa enim honoris ejus ac meriti fides
est, quam cum rebus incredibilibus dare non ambigit, inter caetera
etiam Salvatorem videre dignus exstitit in spe tunc futurae
Incarnationis, dicente et probante Domino ad Judaeos, Abraham
pater vester cupivit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est
(Joan. VIII, 56). Qui enim merito fidei pater factus est,
dignum fuit ut futurorum filiorum suorum spem praevideret, quae
propitio et provido Deo haereditatis gratia ab humano et pio patre in
filios obsequentes redundaret. Videamus nunc quid credidit fides
haec, ut ad tantum honorem et gloriam divino judicio perveniret.
Fidem laudavimus, sed quid credidit, nondum diximus. Educens etenim
hunc Dominus ostendit ei stellas coeli, et dixit: Si potes numeraer
eas? Sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et reputatum
est ei ad justitiam (Gen. XV, 5, 6). Non magnum esset
credidisse Deo, nisi quia quod credidit, mundus non credendum et
stultum judicat; quia istud in spe rerum naturae non est. Unde
Abraham unus e mundo quia hoc credidit, segregatus a mundanis,
justificatus est. Hoc ergo credidisse perfidia mundanae sapientiae
magnum facit, contra cujus spem hoc credidisse, maximi meriti est.
Desperatio enim mundanorum, meritum est et spes Christianorum.
Bonorum enim praemium, causa facit malorum: fortior namque et plenior
fides est, cum se incredibilibus magis committit. Homo enim jam
aridus et de uxore anicula semen se credidit habiturum, quod prae copia
numerati non posset: non hoc magis respiciens quod ostensum est, sed
illum qui ostendit, mentiri posse non aestimans. Ideoque deputatum ei
est ad justitiam. Nam rem absurdam, et quae impossibilis scitur,
hebetis est credere, nisi persona sit quae credi istud suadet. Unde
Abraham et admirabilis fidei est, et cordis periti, dum et illud
credit quod incredibile est, et huic se committit cui non credere et
stultum est et periculosum. Fidem enim nostram hoc probat
rationabilem, quia non de alio quam de Deo credit, posse ipsum quod
promittit. Hoc ergo fidei propugnaculum est, hic triumphus. Quod
perspicientes quidam mundi sapientes, quia rerum natura hoc non
potest, stultum aiunt credere. Ignorantes quia secundum Apostolum,
quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I,
25). Juste enim stultos nos judicarent si hoc de rerum natura
crederemus, quod probatur non posse. Porro autem ea quae rerum natura
non potest, nos Deum credimus posse facturum si promiserit. Quae in
hac re potest stultitia deprehendi? Si autem indignum Deo est opus
quod posse creditur, recte fides hebetudini comparatur: quod si dignum
est, per id quod creaturae impossibile est; cur non laudanda fides
est, quae tantum dat Creatori, quantum creatura posse negatur?
Magnus ergo et admirabilis Abraham, qui contra mundi sententiam Deo
credere non dubitavit, quia facere potest quod promittit. Natura
Chaldaeus, magister credulitatis apparuit: quamvis astrologiae
peritus, Deum tamen praeposuit humano consilio, dignum aestimans si
hoc credatur de Deo, quod quomodo fiat investigari non possit.
Infirmitatem enim suam Dei potentia confirmavit, quia ad majestatis
suae unicam magnitudinem protestandam, facere disponeret quae
impossibilia et inaudita sunt mundo, quo facto ostenderet se Dominum
creaturae, et creatura subjiceret se ei, cujus opus caeteris omnibus
impossibile videretur; quorum incredulitate plus sublimatur
fidelissimus Abraham. Fides enim ejus, incredulorum poena est:
incredulorum perfidia, gloria ejus est. Nam fidelium est pater, et
infidelium est judex. Hujus enim exemplo et boni aeterna vita
donantur, et malis aeterna dabuntur supplicia. Illo enim tempore quo
mundus adhuc scientia parvulus erat, nec signis ac prodigiis quae ad
fidem attraherent illustratus, Deo contra scientiam suam fidem non
denegavit. Sanctus igitur Abraham exemplum generi humano datus est
fidelissimus. In ipso enim praefiguratae sunt omnes gentes ad salutem
venire per fidem; cujus ut superabundans incrementum fidei nosceretur,
tentatur, ac jubetur filium suum Deo immolare; quod factum non erat
unquam (et nec rei novitate turbatur, nec disputat an fieri deberet
Deo jubente parricidium, qui homicidium ne fieret comminatus est.
Sic de Dei voluntate intrepidus et securus, non cunctatur providum
esse quod jubet Deus): et hunc filium quem duo senes ex promissione
susceperant, praemium fidei, meritorum indicem, et in quo omnis spes
ex promissione futuri seminis habebatur. Quod ut omni devotione
impleret, matri ejus non indicavit, ne quod dicationi ejus
impedimentum afferret, sciens circa affectum filiorum procliviores in
amore esse matres; ideoque celavit eam, non ambigens impleri debere
quod jubet Deus, ut hoc exemplo doceremur, omni cura Dei facere
mandata. Si enim fidelissimus Abraham in re tam gravi et aspera
obediens invenitur; quanto magis nos, quibus illa praecipiuntur quae
possunt portari? O fides Deo dicata, et spes in Domino firma, quae
tam chara et suavis est, ut parentum ac filiorum affectibus
praeponatur, dicente Scriptura, Gustate et videte, quoniam suavis
est Dominus (Psal. XXXIII, 9)! Patriarcha autem noster
fidelissimus Abraham quia propheta erat, scivit quid sequi deberet.
Ideo secundum quod Dominus nunc dixit, tunc ille fecit, ut filio
quamvis charissimo Deum in dilectione praeferret dicente Domino, Si
quis diligit patrem et matrem, aut filios supra me, non est me dignus
(Matth. X, 37). Unde Patriarcha ut Domino prae caeteris
dignus existeret, etiam occidere filium non recusavit.
|
|