|
De Job.
Magna dilectio est, fratres dilectissimi,
omnipotentis Dei erga genus humanum: quae intellecta quidem perducit
ad regna coelestia; non intellecta autem deducit ad inferos. Deus
enim beneficium suum gratum vult esse et fructiferum, ut et nobis
proficiat, et illum misereri delectet. Igitur quoniam bonus est, et
omnes homines salvos vult fieri, exemplum nobis justitiae in Job
famulo suo demonstravit, sicut praesens lectio testatur, quod secuti
et malo carere et ad bonum venire poterimus, et non solum a poena
liberari, sed et remunerari. Quam ergo admirabilis est sanctissimus
Job, qui ante legem litteris editam, in operibus suis exemplar legis
ostendit; nulla in hac causa alicujus documenta addicens, sed natura
ipsa duce, cui Deus justitiae semina naturaliter inesse decrevit,
Creatori reverentiam pia devotione servavit? Quanta ergo laude dignus
est, et quibus verbis facta ejus debeant extolli, cui non ante
Legem, neque post Legem parem possumus invenire? Quamvis enim quis
posset gesta ejus imitari, non tamen cum eo conferendus est, neque ei
similis jure dicetur. Non enim suum esset quod talis exstitisset,
quia exemplum secutus est alienum. Sanctus autem Job cum nihil tale
vidisset, neque in voluminibus lectitasset, talem se praestitit, ut
nullius aliquid in se collatum haberet, sed ipse caeteris conferret,
formam praebens mirabilium gestorum ad Deum promerendum. Quare et
Domini testimonio commendatur dicentis: Animadvertisti ad puerum meum
Job? Non est enim similis ei quisquam in terris verus Dei cultor
(Job I, 8). Quis tantum potuit promereri, cui tale testimonium
Dominus perhiberet, nisi hic qui non imitator invenitur, sed auctor
eorum quae gessit? Unde et verus Dei cultor asseritur. Nulla enim
potest simulatio commentitiae veritatis in eo videri, qui ante se non
habet talem. Omnis enim qui fingit, hoc fingit quod cernitur
imitari. Et his tamen omnibus potiora sunt quae dicuntur. In his
enim laudibus nulla probamenta tribulationum fuerunt, sed propositum
Deo dicatum in exercitio et observationibus constitutum: quod quia ad
coronam meritorum tentatori non visum est plenum, petiit ut
permitteretur ei diversis tentationibus probare ejus justitiam; ut in
multis constrictus alicubi haereret, et posset modum excedere. Quia
ad hoc solent peccantibus diversae poenae inferri, ut quia nemo omnia
potest ferre tormenta, aliquid illorum eliciat ei veritatis
confessionem. Itaque permissum est tentatori omnia ejus exterminare,
et perdere, usque ad mortem filiorum: ut si damnum ferret boum, ovium
non ferret; aut si et ovium ferret, camelorum amissionem non ferret,
neque servorum aut totius substantiae; aut si, quia grandis animi erat
et satis merae devotionis, his omnibus non vinceretur, certe vel
affectu charitatis, cogente frangeretur morte simul omnium filiorum.
Sed quia ante legem editam, legem in corde suo scriptam habebat,
nulla damna, neque orbitates minorem illum in Dei devotione fecerunt,
ut formam daret ad Deum ex toto corde super omnia diligendum. Quanta
ergo dignus est gloria, qui ante Legem, Legem servavit, ut Lex
quae futura erat, quomodo custodienda erat, demonstraret, non in
verbis, sed auctor in factis? Et quia tentator irreverens est, nec
haec gloria satis ei visa est ad probationem viri justi, nisi aliud
adversus eum machinaretur, quod sciret ab homine ferri non posse;
petiit iterum, ut illum ipsum saevo vulnere percuteret a capite usque
ad pedum ungues. Et cum hoc permissum esset, quia fides ei haberi non
debet, praeceptum est ei, ut animam ejus servaret propter arbitrium,
et ne quid violenter auderet in eum, quem rationis jure superare non
poterat. Accepta igitur potestate, recrudescente in se crudelitatis
saevitia, percussit virum justum plaga magna nimis, ut nihil esset in
corpore quod immune esset a vulnere, quod nemo hominum tolerare
posset, nisi solus Job, qui vincere potuit satanam. Et cum nec sic
nequitia diaboli aliquod murmur contra Deum viro justo eliceret, memor
pristinae calliditatis suae, qua decepit Adam, sategit si posset et
istum per mulierem decipere; quia facilius quis decipitur per
domesticum. Et in his omnibus nihil proficiens, imo detrimentum
faciens impudentissimus satanas, non solum immobilem invenit Dei
servum, sed etiam magistrum. In ipsa enim necessitate positus, non
tantum in Dei timore duravit, verum etiam uxorem contraria suggerentem
increpans, docuit, omnia quae Deo permittente accidunt, fortiter
toleranda (Job II, 1-10): quod ad duplicem poenam pertinet
improvidi satanae, quia nec suasit quod voluit, et cum huic invidit,
alios fecit discere quod nec hunc scire volebat. Quantum enim prosit
tentatio Dei servis, et obsit diabolo, hac lectione plenius
edocemur. Cum enim putat se nocere eis, promovet eos; et cum unum
persequitur, multos ad virtutem provocat. Videntes enim auxiliis Dei
hunc protegi, multi imitatores ejus existunt. Lucrum ergo volens
facere perdidit. Semper enim furor ejus damnosus est ei. Nam cum
persequitur justos ne munerentur, digniores eos facit: et cum zelatur
sanctum Job, duplicavit ei meritum in coelo et in terra; quia et hic
auctus est, et in coelis cum Salvatore receptus; ut ista omnia ad
sanctorum proficiant gloriam, ad diaboli vero poenam.
|
|