|
De Tobia.
Tanta providentia est Domini Dei circa nos, ut
errare nos nolens, et legem et exempla bonorum operum daret, quibus
modesta et tranquilla agi possit vita cum Dei timore. Qui enim auctor
vitae est, non vult utique opus suum morti esse obnoxium. Quamvis
natura ipsa legis non expers sit; tamen quia Dominus bonus et
misericors est, ut major notitia eorum esset quae sequenda, et illorum
quae vitanda sunt, litteris et exemplis ostendit, sicut praesens
lectio testatur. Dei ergo famulus sanctus Tobias post legem exemplum
nobis datus est, ut quae legimus, quomodo fiant, sciamus; et si
tentationes advenerint, a Dei timore non recedamus, neque auxilium
aliunde quam ab eo speremus, memores scriptum esse, Pusillus fui,
etenim senui, et nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus
quaerens panem (Psal. XXXVI, 25). Nunquam ergo decipi
potest, qui tota mente sperat in Deum. Licet ad tempus tribulationes
ortae fuerint per insidias satanae, exempla nos docent sanctorum
virorum, non haec a Deo permitti, nisi ad incrementum meritorum
nostrorum: quia si aequo animo fuerint bajulatae, hic nobis dabitur
consolatio cum effectu, et in futuro vita aeterna cum gloria. Deus
enim noster quia justus est, et personarum acceptio apud illum non est
(Rom. II, 11), tentari nos permittit, quia nos diligit, ut
post laborem possit nobis praemia dare amplissima. Denique Apostolo,
ut tentationes ab eo cessarent, deprecanti, Dominus ait, Sufficit
tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Hinc
subsecutus ait, Cum infirmor, tunc fortior sum; et, Gaudeo,
inquit, in tribulationibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi
(II Cor. XII, 9, 10). Quam ergo laudabilis sit sanctus
Tobias, Scriptura docemur; cujus devotionem nec captivitas minuit,
nec oculorum amissio quominus Deum benediceret, persuasit, neque
exhausta substantia a via justitiae et veritatis avertit (Tob.
I-III). Necessitas enim probat justum; et in egestate
aequitatem servare, vera ac perfecta justitia est. Unde enim
quorumdam devotio minuitur, inde augmentum fecit laude dignus Tobias.
Inopia enim, inquit, humiliat virum; et qui humiliatur, non potest
servare justitiam. Sancti autem Tobiae erectus ad Deum animus, nec
captivitate fractus est, nec inopia humiliatus: quia et contra
interdictum, occisorum corpora sepulturae mandabat, et de Dei
largitione securus, de ipso exiguo misericors erat, sciens hanc magis
placere Deo misericordiam quae de exiguo fit; sicut et vidua illa
fecit, quam Dominus in Evangelio collaudavit (Luc. XXI,
2-4). Hic enim vere fidelis est, hic non dubitat de promissis
Dei, qui de parvo largitur. Spe ergo futurorum animum suum
consolans, Deo dicatus Tobias in tentatione robustus et fortis
inventus est, ostendens in necessitate plus in Dei timore vigilandum;
quia si necessitas ad Dei auxilium non impellit, quanto magis
securitas? Certi ergo sancti viri quod Deus judicium sibi eorum
omnium quae in hoc mundo fiunt, exceperit, tribulationes et damna et
reliqua exitia vel contumelias, non tantum non aegre tulerunt, sed et
gratanter acceperunt: sicut et nostri apostoli, qui caesi gavisi
sunt, quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati
(Act. V, 41). Indicia enim meritorum futurorum exitia sunt,
quae injuste fiunt fidelibus, sive in tribulationibus sive in
contumeliis. Itaque in tantum Deo placuit justus Tobias, ut duplici
genere meritorum suorum consequeretur mercedem: et in praesenti enim
quod amiserat, ministro angelo recuperavit lumen, ac ditatus est etiam
copiis quae ad praesentem pertinent vitam; et in futuro haeres regni
coelorum est factus: ut in hoc doceremur quia qui toto corde Dei legi
obtemperat, nec de promissis dubitat, et in hoc saeculo copias ejus
saepe auget Deus, et in futuro donat illum vita aeterna. Est etiam
aliud quod nos invitat ad divina obsequia. Sanctus enim Tobias non
solum justitiae suae merita consecutus est; quia accedit ad cumulum
gloriae ejus, etiam ex eorum bonis qui imitatores ejus existunt. In
imitatoribus enim exempla laudantur. Quod nobis quoque poterit pro
venire, si sic vixerimus, ut dignum sit et nos imitatores habere.
|
|