QUAESTIO CXX

De Jejunio.

Congruum est, fratres charissimi, devotissime Dei sacerdotem et praepositum plebis Christi, exhortari populum sub cura sua positum in doctrina sana, sicut mandat Apostolus (Tit. I, 9), ut opus fidei, pro temporis observatione, omni cura diligentiaque, alacri et devoto animo faciamus. Jejunia etenim, quae nunc imminente die festo Paschae celebranda sunt, quid proficiant, quamvis non lateat, taceri tamen non debet. Incitatur enim devotio, quando ea quae licet non ignorentur, recensentur tamen. Tale enim est ingenium naturae nostrae, ut torpescat, si usus destiterit lectionis. Quia sicut ferrum, nisi usum fuerit, aeruginem generat; ita et anima nisi frequentius divinis exerceatur lectionibus, nascentur illi peccata. Hinc est unde in Psalmo hunc dicit beatum, qui die noctuque legem Domini meditatur (Psal. I, 2). Denique quamvis nota sint divina eloquia, tamen cum fuerint sacris voluminibus memorata, sic illa devotum pectus suscipit quasi nova. Excitatur enim desiderium animae erga opera salutaria. Unde Apostolus ad Timotheum inter caetera: Ut resuscites, inquit, gratiam Dei quae est in te (II Tim. I, 6). Igitur necessaria sunt nobis jejunia, sicut in vulneribus medicina. Medelam enim conferunt vitae perpetuae; ita tamen ut duarum rerum testimonio commendentur, id est, oratione et misericordia. Jejunia ergo intemperantiam corporis mitigant, motus adversos reprimunt, pressuram animae auferunt, sicut ait Dominus: Nolite dediti esse in esca et crapula, ne graventur corda vestra (Luc. XXI, 34). Cum enim anima ab esu et potu nimio fuerit liberata, tunc se melius recognoscit. Sicut enim in speculo sordido non se talem homo aspicit qualis est; ita et si esca et crapula fuerit gravatus, alterum se sentit quam est. Tunc exsuscitatur libido, accenditur ira, inflammatur superbia, generatur luxuria. Unde Apostolus: Nolite, ait, inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Quod si temperatum fuerit corpus interposito jejunio, cognitione sui recepta anima intelligit qua devotione obsequi debeat Redemptori. Magna ergo ex parte jejunia sunt necessaria. Sub Esther etenim regina cum Judaicus populus in periculo positus esset, jejuniis suffragantibus liberatus est (Esther. IV, 16). Et Ninivitae cum eversionis suae praescriptum diem a propheta audissent, jejunio indicto evadere meruerunt (Jonae III, 7). Et justi ac Prophetae nostri, quando a Deo aliquid impetrare volebant, jejunio se humiliabant, dicente David, In jejunio humiliabam animam meam (Psal. XXXIV, 13). Nam et Salvator, cui opus non erat, ut nobis exemplum daret, jejunavit (Matth. IV, 2). Itaque nulli dubium est prodesse jejunia: sic etenim ostendit se homo velle impetrare quod postulat, cum se affligit jejunio. Unde dictum est, Bona est oratio cum jejunio (Tob. XII, 8). Ut accepta ergo possit esse oratio, consortium vult secum habere jejunii. Et quia nihil horum sine pietate firmum est, adjecit, Et eleemosyna cum justitia: ut eleemosyna servata justitia, commendet orationem cum jejunio. Denique orationem et jejunium Cornelii misericordia commendavit. Ipse enim abundans copiis, jejunabat; sed et non habentes pascebat, ut illorum saturitas jejunium ejus faceret acceptabile. Nonnullis ergo indiget, et nonnullis carere debet jejunium, ut possit mereri quod postulat.