|
De Principio.
In principio erat Verbum (Joan. I, 1).
Quid est in principio? Quoniam legimus et in veteribus Libris, In
principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Et in
Epistola ejus, cujus Evangelium est, de cujus principio aliquid
conamur edicere, eodem sensu significatum est: ait enim, Quod erat
ab initio. Epistola ergo et Evangelium unum habent sensum. Aliud
enim est quod in veteri ait, In principio fecit Deus coelum et
terram; et aliud cum dicit, In principio erat Verbum; et, Quod
erat ab initio (I Joan. I, 1). In principio enim esse, et ab
initio esse, unum significat, qui ab initio quod erat, non coepit
esse. Quod enim incipit esse, ab initio non erat: et ideo subjicitur
initio, id est, ut inter caetera in ordine primus sit, quia ipse
initio factus, alios coepit post se habere, qui post illum sunt
facti. Sicut legimus, quia in principio fecit Deus coelum et
terram: non dixit, In principio erat coelum et terra; quia cum non
essent, et disponeret Deus facere mundum, in principio, hoc est
inter caetera quae ad mundi fabricam proficerent, primum fecit Deus
coelum et terram; quia principium initium est inchoantis aliquid, quod
sit primum in ordine. Illud autem quod dicitur, quia in principio
erat, id est, Verbum, ante inchoationem creaturae supernae et
infernae significatur fuisse: ut non utique inter haec quae creata
sunt, prius factum intelligeretur; quia in principio erat cum Deus
disponeret facere creaturam. Ergo si in principio erat, id est, ante
omnia erat, semper erat. Ideoque et Verbum erat. Ubi? Apud
Deum, inquit, ut non indigne initio subjectum minime aestimaretur,
quod semper erat apud Deum. Convenit enim ut quod ante omnia apud
Deum erat, nulli subjiciatur initio. Unde adjecit: Et Deus erat
Verbum. Nunc ostendit aperte quia quae supra dicta sunt, congruunt
Verbo; quia Deus est, inquit, Verbum: et de Deo aliter non
oportet sentiri, quam ut semper dicatur fuisse. Si enim coepit esse,
creatura est; si creatura est, Deus non est. Quidquid enim est,
aut Deus est, aut creatura est: ac per hoc Dei nomen non competit
creaturae. Sed quia non coepit esse (erat enim), digne dicitur
Deus. Apud Deum autem ideo dicitur semper fuisse, quia non ex se,
sed ex Deo Deus est. Quamobrem et nomen ejus dicitur Verbum Dei,
sicut fides ejusdem evangelistae in revelatione sua demonstrat. Ait
enim inter caetera: Et nomen ejus est Verbum Dei (Apoc. XIX,
13). Ut enim non ipse ex quo sunt omnia significaretur, sed per
quem sunt omnia, id est non Pater, sed Filius, Verbum Dei
appellatus est: ut quia Deus sine Verbo esse non potest, hic qui
Verbum Dei dicitur, semper apud Deum fuisse credatur; et quia
Verbum non est extra eum cujus Verbum est, hoc verbum quod apud Deum
erat, non aliunde, sed de Deo esse significatum intelligatur: et
quia de Deo est, non absurde Deus dicatur. Itaque non duos deos
facit, Deum fuisse apud Deum. Si enim essent duo, diversi essent
natura, nec unius voluntatis. Si enim nos homines cum unius sumus
naturae, diversae tamen sumus voluntatis; quanto magis ubi diversae et
naturae? et nec Deus apud Deum esse diceretur. Deus enim qui apud
Deum erat et est, non ex se habet quod Deus est: si quominus, nec
apud Deum Deus esse diceretur, neque Dei Verbum Deus Verbum
appellaretur; sed quia quod de Deo est, non aliud significat esse
quam Deus est, Verbum Dei Deus est nuncupatus, ut quia Verbum
Dei dicitur, ad alterum Deum non referatur. Quod autem Deus
vocatur, ideo fit, ne ad injuriam Dei proficeret, si quod de Deo
erat, Deus minime diceretur. Igitur et unitas Dei servata est, et
debita honorificentia reddita; quando non in propria gloria receptus
est hic qui de Deo Deus est, sed in ejus de quo Deus est.
Propterea de Verbo incipit loqui Evangelium priusquam loquatur de
Deo patre; quia quaestiones non de Deo fiunt, sed de Verbo Dei.
Nemo enim dubitat de Deo, sed de eo qui est de Deo Deus. Omnis
enim lingua coelestium et terrestrium fatetur unum Deum; sed in
sacramento unius Dei turbatur. Trepidat enim audiens Deum dici
Verbum Dei; corporalibus enim modis pulsatur, quia verbum hominis
homo dici non potest: cum utique Deus natura sit simplex, non membris
compositus, neque qui intus habeat et foris, neque ante et post, aut
summum et imum; sed si potest dici, totus per omnia idem, nusquam
varius vel absimilis: una autem claritas ejus est immensa. Nam si
ignis non habet anteriora et posteriora, aut intus et foris, quanto
magis Creator ejus? Itaque quia omne quod Deus est, totum unum
est, non discrepat cum quid de Deo est, dicitur Deus. Ex parte
ergo humano exemplo, et ex parte non humano, Dei Filius qui est
Verbum Dei, Deus est. Ea enim ratione qua filii hominum homines
sunt, Dei Filius Deus est: sed quia ex commixtione filii hominum
homines sunt, non hoc exemplo Filius Dei Deus est; quia ex simplici
Deo simpliciter natus est. Et quemadmodum verbum nostrum ex nobis
est, hoc exemplo intelligitur Verbum Dei esse de eo: sed quia verbum
nostrum non est hoc quod nos sumus, non hac ratione Verbum Dei de
Deo est; quia Verbum Dei res est, non sonus qui deperit. Nec enim
quia communia vocabula nobis et Deo sunt, una ratio erit nobis et Deo
in rerum effectu. Nam legimus, In principio fecit Deus coelum et
terram. Quomodo fecit? Numquid sicut nos manu facimus opera ? Et
in subjectis: Et dixit, inquit, Deus, Fiat lux; et facta est lux
(Gen. 1, 3). Cui putamus locutum esse Deum? Quia non utique
homini locutus est, sed ei qui posset facere, qui etiam hominem
facturus erat, sicut et fecit. Sed quomodo locutus est? numquid,
sicut nos loquimur, organo corporali? Absit. Vides ergo quod
vocabula quidem nobis et Deo communia sunt, sed discrepant in
effectu: aliter enim Deus facit quam facimus nos; et loqui dicitur,
sed non more nostro. Sic et Verbum Dei non tale verbum est, sicut
nostrum, quod postquam fit, non est; illud autem manet; quia tale
Verbum est, quod et audit, et loquitur, et operatur. Non solum
autem Verbum Dei est, sed et Virtus et Sapientia Dei, hic est
Filius Dei: qui quantum ad effectum pertinet, Filius dicitur Dei;
quantum autem ad locutionem, qua nos alloquitur Deus per ipsum,
Verbum dicitur Dei; quantum vero ad sapientiam, qua nos Deus per
ipsum docet sacramentum suum, Sapientia dicitur Dei; quantum autem
ad operationem, qua per ipsum omnia fecit et facit Deus, Virtus
dicitur Dei. Haec nulli alii possent competere nisi Filio Dei.
Propterea enim quod ex Deo Deus est, omnia Dei habere dicitur.
Nascendo enim omnia consecutus est Dei. Nec enim conveniens erat
degener dici Verbum Dei, et Virtutem et Sapientiam Dei: hoc est
enim Deus Verbum, Virtus et Sapientia. Christus autem quia totus
de toto est Deo Deus; et Sapientia dicitur Dei, et Virtus, et
Verbum: hoc est, Deum esse de Deo, et apud Deum. Propter quod
ait, Hoc erat in principio apud Deum. Ad evincendas enim
incredulorum mentes coacta Scriptura erupit, ut ostenderet Christum
esse Deum, cum omni loco propter unitatem Dei, intelligi vult
Christum esse Deum. Nunc autem aperta voce dixit eum esse Deum, et
semper fuisse apud Deum, sacramentum patefaciens Dei, ne Deus
omnino solitarius putaretur, declaravit non propterea unum dici Deum,
ut solitarius aestimetur, sed licet duo vel tres, ex uno tamen, non
praejudicare unitati quia quod de uno est ad illud ipsum refertur, quia
unus est, quamvis omnia dicantur ex Deo. Sed aliud est quod proprie
exstitit de Deo, et aliud quod nutu deforis creatum est Dei: hoc
est, aliud est quod de substantia ejus processit, et aliud quod cum
nullo modo esset, voluntate ejus creatum est. Quia quod de substantia
Dei processit, nunquam fuit post ejus substantiam; quod vero creatum
est, tunc coepit esse substantia cum creatum est: ac per hoc initium
non habet Trinitas sola. Declaratio igitur mysterii merita fidei
minoravit: quia quanto occultius est quod creditur, tanto magis
propensior credentis est merces, et minor poena diffidentis.
Declaratio autem mysterii sicut minora fecit merita credentibus ; ita
majores exsuscitavit diffidentibus poenas. Manifestior enim lex plus
facit reum. Nam suffecerat testimonium Salvatoris, quo sibi proprium
Patrem dixerat Deum. Quis enim credentium dubitaret nihil a Patre
differre in substantia Filium? Sed quia haereticorum perversitas
infidelitatis commentis fidei jura pulsare coeperat, aliter accipiendo
Filium Dei quam praedicatur, additum est, ad faciendam
manifestationem, hunc ante omnia apud Deum fuisse et Deum esse; ut
declararet quod filii veri ratio mystice continebat: per quod divina
clementia humanae infirmitati providisse videtur, ut aperiret quod
clausum potioris fidei meritis reservaverat: unde adjecit, dicens,
Omnia per ipsum facta sunt, ut si quis ex superioribus in aliquo
ambigeret, quia angusta est intelligentia hominum ad divinas res
capiendas, ex his capax fieret, cum audit, Omnia per ipsum facta
sunt: ut non utique facturam ipsum putaret, quia omnia per ipsum audit
facta a Deo; si autem et ipse esset factura, non omnia per ipsum
facta a Deo dixisset: nec enim ipse per se fiebat. Quod ut adhuc
absolutius traderet, adjecit, Et sine ipso, inquit, factum est
nihil: hoc dicens, exclusit omnem controversiam et argumenta terrena.
Quamvis non desint qui diffidant; tamen quando sine ipso nihil factum
ostendit, nullo modo illum facturam esse suspicari debere edocuit.
Quomodo enim dici potest ipse esse factura, cum nihil dicatur Deus
sine ipso fecisse? Si enim fecit, mentitur Scriptura. Sed absit.
Fidelis enim est Scriptura, quae ut errorem amputet, quanta potest
utitur manifestatione ad salutem hominum redimendam. Denique
subjecit, Quod factum est in ipso vita est (Joan. 1, 2-4):
in ipso, id est in Verbo, quod factum est, vitam esse significat.
Sicut et ipse Dominus ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso,
ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. V, 26). Non
quia Verbum sine vita erat, et postea aut data aut facta est in illo
vita; sed ipsum Verbum vitam vult intelligi esse. Si de Patre Deo
potest dici quod aliud ipse est, et aliud in se habet; ita etiam de
Filio ejus: quia sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit
Filio vitam habere in semetipso. Humana enim eloquia non sunt idonea
ad res explicandas divinas. Ideo vitiosum videtur quod dicitur, ut
cum factura non sit Dei Filius, in ipso dicatur factum quod est.
Et si dixisset, quod genitum est in ipso, etiam sic vitiosum
videbatur. Sed ut substantivam generationem ejus ostenderet, opus in
ea factum quali uti potuit sermone, per quod existeret, demonstravit,
quia generatio ejus vitam in se habet. Nos enim vivimus quidem, sed
non possumus aliis dare vitam: quippe cum nec in potestate nostra sit
eadem vita. Ille autem ideo dicitur vitam in se habere, quia potens
est vivificare, et creare quae vult ut sint et vivant. Ad hoc enim
natus dicitur, ut omnia possit facere quae facit Pater; quia sic
habet vitam in se, sicut habet et Pater. Hoc enim est, omnia per
ipsum et in ipso fecisse, sic eum genuisse, ut haberet in se vitam,
per quam omnia possit facere: non quia ipse aliud est quam vita, sed
dum hoc potest vita ejus, ut et vivat, et alia possit creare quae
vivant, vitam dicitur habere in semetipso. Nos enim vivimus, sed non
habemus sic in nobis vitam ipsam, ut etiam aliis demus vitam. Quem
sensum et apostolus Paulus memorat inter caetera dicens: Qui est
imago invisibilis Dei, primogenitus ante omnem creaturam: quoniam in
ipso condita sunt omnia in coelis et in terra: visibilia et
invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus,
sive Potestates; omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss.
1, 15, 16). Conveniunt autem Evangelia in hoc duorum
Apostolorum Joannis et Pauli: eadem enim dicunt, quia Filius Dei
ante omnem creaturam genitus est, ut crearet potentias spirituales, et
mundum, et quae in eo sunt visibilia. Quod enim dixit Joannes, quia
quod factum est, in ipso vita est, hoc idem significavit et Paulus
dicens, quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra. Et in
subjectis, Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Per ipsum
creavit, quia in substantia idem Deus est, hoc est Pater in Filio:
In ipso vero, quoniam sic generavit Filium, ut haberet potentiam
faciendi omnia visibilia et invisibilia. Hoc fuit fecisse in illo
vitam, ut et viveret, et vitam aliis praestaret vivendi,
intelligendi, agendi, et caeteris animantibus secundum quod voluit,
quasi imago Dei. Dum enim imago dicitur Dei, ad utrumque refertur;
quia et per expressam nativitatem, plenam habet in se similitudinem
Patris, et potest quidquid potest et Pater, ut verum sit Patrem
videri in Filio, qui est imago invisibilis Dei. Numquid quia
Patrem invisibilem dixit, Filium visibilem fecit, cum hoc utique sit
Filius per naturam quod et Pater? Et cum creatura coelestis sit
invisibilis, quanto magis Creator ejus? Sed hoc significavit quod in
coelis est, non quod in terra; quia quamvis Filius invisibilis sit,
illic tamen, id est, in coelestibus videtur ab Apostolis vel caeteris
talibus, de quibus dixit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint
mecum, et videant claritatem meam (Joan. XVII, 24). Et
alibi: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8): hoc est, Patrem in Filio, Deum imagine;
quod est Deum in Deo. Sicut corporalis rei corpus imago est, ita et
Dei Deus imago est: quia exemplum Pater, Filius vero exemplum de
exemplo, quod communicat Spiritui sancto; Quia de me, inquit,
accipiet (Joan. XVI, 14). Ideoque in Filio videtur Deus
quasi in sua imagine. Sicut enim nemo dignus inventus est aperire
librum, et signacula ejus, nisi Verbum Dei (Apoc. V, 4-8);
ita et Deum Patrem nemo videre dignus est, neque natura, neque
meritis, nisi verus Filius ejus. Nihil etenim medium est, quod
obstet inter Patrem et Filium, ipso nobis teste qui ait: Neque enim
Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Deum (Joan.
VI, 46). Sed si in Filio videtur Pater, quare nemo dignus
dicitur videre Deum; cum videatur in Filio, quia nihil differt a
Patre Filius? Nihil plane differt in substantia, quia verus Filius
est; differt autem in causalitatis gradu, quia omnis potentia a
Patre in Filio est: et in substantia minor non est Filius,
auctoritate tamen major est Pater, ipso Domino testante et dicente,
Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia
Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quem etiam modum
custodiens apostolus Paulus, Unus, inquit, Deus Pater, ex quo
omnia et nos in ipso; et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos
per ipsum (I Cor. VIII, 6): ut primus gradus sit, ex quo
sunt omnia; secundus, per quem omnia; tertius, in quo omnia. Et
quia nullus ex his degener est, in unitate Dei significati sunt,
dicente Apostolo, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 36).
|
|