|
Utrum Adam Spiritum sanctum habuerit?
Comperi quosdam ex fratribus nostris, non plene discussisse
Scripturas; sed simplicitate animi asseverare quod Adam factus,
sanctum accepit Spiritum, quem peccans amisit, sicut nunc datur
credentibus. Hac ducti ratione, qua solet asseverari a plurimis quia
per fidem instauratus est homo, ita ut ad pristinum redditus statum,
hoc omne acciperet quod inter initia Adam fuerat consecutus; et quia
perfectus homo factus dicebatur, qui si non habuit, inquiunt,
Spiritum sanctum, imperfectus fuit. Ego autem non solum hominem,
sed et cuncta quae fecit Deus, quae non possunt dici accepisse
Spiritum sanctum, dico perfecta. Omnia enim genera animalium in suo
perfecta sunt, ut impleant id ad quod sunt facta: ita et homo in suo
genere perfectus est, ut potens sit discernere mala a bonis, prava a
rectis. Est enim animal intelligibile, perfectum ad id ad quod factum
est. Capax est enim dicendi, excogitandi et faciendi, ut quae
virtute non potest, impleat sensu. Et quomodo ausi sunt dicere,
hominem perfectum nasci debere et totum scire, quem vident nihil ultra
nosse quam hic discat? Quod enim hic non discit, nescit. Denique
quoniam hic non discit, qualis sit, nescit: qui se ergo nescit qualis
sit, quomodo omnia novit, cum minus sit se nosse, quam caetera? Sed
quia de caeteris discit, de se autem non discit, de aliis novit, de
se nescit, neque qualis sit, neque an ante corpus an post corpus sit.
Nam si sic perfectus factus esset ut nullius egeret, non fuerat homo,
sed Deus; neque circumventus praevaricasset. Spiritum autem sanctum
habere, ultra naturam et perfectionem hominis est, ut possit quae Dei
sunt. Numquid non, quia asina locuta est ad Balaam, ultra
perfectionem ejus est (Num. XXII, 28)? Accepit enim ut
posset quod naturae suae non erat, sed nostrae. Itaque quia
praestantior est homo caeteris animalibus, idcirco illa imperfecta
dicenda sunt? aut quia sancti Angeli non sunt quod est Deus,
imperfecti sunt? vel quia luminaria et stellae imperfectiores sunt
supernis Angelis, vel quia nubila velamine suo obscurant solem et
lunam, minus perfecta sunt? Et quia membra invicem egent (non enim
possunt pedes quod possunt manus), imperfecta dicentur? Absit.
Omnia enim pro locis et gradibus suis firma et perfecta sunt, ut
impleant id ad quod facta sunt. Igitur omnia perfecta sunt, quia et
Creator eorum perfectus est; sed ad comparationem ejus imperfecta
sunt. Deus enim per omnia perfectus est, quasi fons et origo omnium.
Nam quae facta sunt, perfecta quidem sunt, sed ad id quod facta
sunt, ut in alia parte non sint perfecta; quia alter alterius eget:
ut in eo quo non eget, perfectum sit, non in quo eget: ideoque
perfecta et imperfecta sunt omnia. Manus indigent pedibus; quia nisi
ambulaverint pedes, otiosae erunt manus. Iterum pedes indigent
manibus; calceare enim se non possunt, neque curare. Cum ergo corpus
perfectum sit membris, volare tamen non potest, neque ferre tantum
quantum potest burdo. Cumque hi perfecti sint, gubernare tamen se
nesciunt, nec adhibere sibi possunt medicinam. Unde dictum est,
Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus
(Psal. XXXI, 9). Et aqua et ignis cum repugnent invicem, in
suo genere perfecta sunt; implent enim id ad quod facta sunt. Coquit
enim ignis, et consumit; purgat et calefacit: aqua vero abluit,
refrigerat, irrigat, sitientes recreat. Itaque cum omnia in suo
genere perfecta sint, sine homine tamen nihil possunt, neque homo
quamvis perfectior sit, sine his. Hinc Apostolus imperfectos et
perfectos nos dicit. Ad comparationem enim infidelium nos perfecti
sumus, quia Deum cognoscimus: sed quia quae promissa sunt, minus
scimus quam debemus, quia in hac vita non tantum possumus
comprehendere, quantum est quod creditur, imperfecti sumus. Igitur
quoniam putant perfectionem Adae instaurari credentibus, videamus si
haec instauratio nihil ultra doni habeat divini quam fuerat consecutus
Adam. Factus enim Adam positus est in paradiso, ut operaretur ibi,
et custodiret: hoc est, ut coleret terram, et custodiret praecepta
Dei, per quae sciret sic se dominium cunctorum accepisse, ut ipse
tamen sub lege viveret Creatoris, ne dominatio extolleret eum, et
inflatus superbia immemor fieret sui Conditoris. Positus ergo est,
ut cibis sustentaretur vita ejus: per Christum autem hoc concessum
est, ut resurgentes non egeant cibo vel potu; quia quod mortale est
hominis, convertitur in vitam. Factus est Adam ut habitaret in
terra; fides autem largiri dignata est ut in coelis sit habitatio
nostra. Scriptura ipsa testatur, quia factus est, inquit, primus
homo Adam in animam viventem, secundus autem homo in spiritum
vivificantem. Primus autem homo de terra, terrenus; secundus autem
homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et
qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 45-48).
Quid tam apertum quam quod Adam non habuit Spiritum sanctum? Factus
est enim in animam viventem; per Christum autem in spiritum
vivificantem, ut homo in aliquo similis sit Creatori, quem credit.
Quia enim mysterium fidei, quod ad salutem datum est, trinum est,
trinus fit, corpore, anima, et Spiritu sancto, per quem dicimur
filii Dei: quod minime Adam probatur vocatus; terrenus enim factus
est. Filii autem Dei non carnaliter, sed spiritualiter nati,
coelestes dicuntur esse. Ecce absolutum est donum Dei multo plus
gratiae concessisse homini tempore Salvatoris, quam acceperat Adam;
quia non solum est instauratus, sed et melioratus: in eo instauratus,
quia peccatis ablutus est; in caeteris melioratus. Hoc enim et
justitia et ratio exigebat, ut tunc uberior esset clementia Dei in
dandis beneficiis, quando mysterium divinitatis suae innotescere voluit
creaturae: ut cognoscentes, quod incognitum fuit a saeculis et
generationibus, Dei unius sacramentum in Trinitate consistere, pro
ipsa novitatis quasi dedicatione peccatis abluti insuper justificentur,
et adoptati a Deo Spiritum sanctum accipiant, per quem signum
adoptionis habere videantur. Adoptio enim a Deo signum habere debet
Dei Patris, ut non immerito filii Dei appellentur. Hoc donum etiam
per Prophetas promissum est, ut tunc daretur, quando mysterium Dei
declarari deberet in triumpho devicta morte, ut sciret creatura Patrem
et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum. Unde evangelista:
Spiritus, inquit, nondum erat datus, quia Jesus non erat
clarificatus (Joan. VII, 39). Clarificatio enim haec est,
cum per virtutem suam cognoscitur esse quod testificatus est de se,
quia clarificatio hoc donum dedit, quod per Joelem prophetam fuerat
promissum. Ait enim Deus: In novissimis diebus effundam de Spiritu
meo super omnem carnem, etc. (Joel. II, 28). Et Apostolus
inter alia: Cum autem benignitas, inquit, et humanitas apparuit
Salvatoris Dei nostri; non ex operibus justitiae, quae fecimus nos,
sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis et renovationis, per Spiritum sanctum, quem effudit in
nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: ut justificati
gratia ipsius haeredes efficeremur secundum spem vitae aeternae (Tit.
III, 4-7). Confirmavit Apostolus quod per Joelem prophetam
fuerat promissum, quia hoc postquam clarificatus est Jesus, implevit
Deus, ut Spiritum sanctum effunderet in illos qui credunt in
Christum: et hoc est haeredem fieri vitae aeternae, Spiritum sanctum
accipere; ut quia Spiritus aeternus est, aeternam habeat vitam qui
accipit eum: pignus est enim immortalitatis. Qui enim accipit eum,
et manet in ejus dilectione, transacta hac vita pergit in coelos ad eum
cujus Spiritum habet. Incongruum est enim ut qui hinc exit habens
Spiritum sanctum, apud inferos teneatur. Signum est enim in homine
victoriae Christi, qua vicit mortem, Spiritus ejus, ut in quo
fuerit Spiritus ejus ab inferis teneri non possit. Ac per hoc in
veteribus sanctis non ita fuit Spiritus sanctus, sicut nunc est in
fidelibus; quia exeuntes de saeculo, apud inferos erant: et non
potest dici quia Spiritus sanctus causa peccati Adae, quod per
traducem generis omne semen ejus subjectum fecit inferis, simili
tenebatur sententia data Adae. Cum Prophetis ergo et justis viris
sanctum fuisse Spiritum non est ambiguum: cum Prophetis, propter
dispensationem; cum justis vero causa sanctitatis, sicut legitur de
sancto Simeone, quia Spiritus sanctus, inquit, erat cum eo (Luc.
II, 25); non ut signum esset adoptionis in eo, sed meritorum
ejus gratia. Nam filii Dei credentes tunc esse coeperunt, quando
manifestatus est Filius Dei, victa morte, cunctae creaturae. Si
autem in Adam vel in caeteris sic dicatur fuisse Spiritus sanctus,
sicut nunc est in fidelibus; quae nova dona dedit Deus, cum regnum
Filii sui dedicavit in nobis? Et quomodo felix et beatum tempus prae
caeteris dicitur Salvatoris adventus, si ea praestitit quae jam
fuerant praestita? Et ubi est illud, quod dicit Salvator ad
discipulos: Multi, inquit, Prophetae et justi cupierunt videre quae
videtis, et audire quae auditis, et non audierunt (Matth.
XIII, 17)? Qua ratione ergo poterit dici quod beatitudo
temporis hujus nihil amplius contulit doni, quam veteribus est
collatum? Quod quidem ad injuriam proficit Salvatoris, ut nihil
habuerit novum quod in ortu imperii sui suscipientibus se donaret: cum
tamen laborare soleant divites, ut in die festo natalis sui exquisita
invitatis dent apophoreta. Quanta ergo injuria est, ut Deus iis quos
ad novum et inauditum diem festum et omni laude dignum invitavit, non
dicatur habuisse inexperta quae donaret? Et ubi est illud evangelistae
Joannis, quod dicit: In sua venit, et sui eum non receperunt:
quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri;
iis qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguine, neque ex
voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt
(Joan. I, 11-13)? Igitur quomodo non inusitatum est quod
donavit credentibus Deus in Christo, quando dedit eis potestatem
filios Dei fieri, id est, fratres Filii sui proprii, non ex
voluntate carnis aut viri, sed ex Deo, ut spiritualiter nascerentur?
Aut si prius gratia ista concessa probatur, tunc nihil novum adventus
Christi contulisse dicatur. Adae certe carnalis et terrena fuit
factura, non spiritualis. Non enim ex Deo sine carne et sanguine
natus est, sed de terra a Deo factus est: ideoque non potuit
Spiritum sanctum accipere, qui non erat spiritualis, et cui concessum
non erat Patrem Deum vocare in oratione. Qui enim Spiritum sanctum
accipiunt, his datur potestas ut per id quod Spiritum sanctum habent,
patrem illum Christianorum in oratione appellent. Quod quia ante
concessum non fuit, non possunt dici priores Spiritum sanctum
habuisse. Ii ergo qui putant Adam vel caeteros habuisse Spiritum
sanctum, nesciunt quale donum habeant Dei; nec gratias congruas
possunt ei agere, qui plus caeteris accipientes nihil se dicunt amplius
consecutos.
|
|