QUAESTIO CXXIV

Unum opus differre secundum personas in laudem sive condemnationem.

Una est misericordia in divite et paupere, sed aliter imputatur diviti, aliter pauperi: quia plus laudanda est in paupere quam in divite. Pauper enim de exiguitate sua largiri non timuit, sperans a Deo sibi retribui et in praesenti et in futuro. Credit enim Scripturae dicenti quia qui tribuit pauperibus, non egebit (Prov. XXVIII, 27). Unde et paupercula illa, divitibus multa mittentibus, sola meruit a Deo collaudari, quia de penuria sua largiri non timuit (Luc. XXI, 2-4). Divites vero securi de divitiis suis largiuntur, pauper autem securus de Domino. Bene igitur faciunt divites dum largiuntur egenis, sed multo melius pauperes. Ac per hoc alia remuneratio pauperis et alia divitis. Dives enim si hoc non fecerit, vapulabit: a paupere enim non exigitur tantum. Ideoque laudabilis est pauper misericors. Furtum in paupere et divite unum peccatum est, sed divitem plus facit reum: quia pauper per inopiam facit furtum, dives autem cum abundet non contentus suo, tollit aliena; et quod pejus est, solet pauperes exspoliare: ac per hoc differt poena utriusque. Et justitia pauperis, et divitis una est; sed laudabilis est in paupere magis. In egestate enim servare justitiam, magnifica res est. Dives autem ideo servare videtur justitiam, quia alienus est ab inopia. Ergo uterque justus est, sed majus est in necessitate servare justitiam. Superbia una est, sed plus damnanda in paupere est quam in divite: quia dives copia elatus est, pauper autem in egestate superbus, quod ad insaniam pertinet, ac per hoc plus reus est pauper. Humilitas una est, sed magis laudanda in divite est. Quid enim magnum est si pauper humilis videatur, quem ipsa inopia humilem facit? Magnificum autem si hic qui dignitate et copiis commendatur, inclinet se, non sibi vindicans quae mereri se novit. Ergo in omnibus humilitas bona est, sed multo magis in divite. Doctrinae et studii una est causa; sed laudabilior in divite est. Pauper enim cum nulla praerogativa commendaretur, operam dedit ut haberet unde posset requiri: Dives autem cum esset unde commendaretur, adhibito labore auxit se, ut duplici genere necessarius esset; non enim avocatus copiis retraxit animum, quo minus per se floreret. Et ideo hic magis laude dignus est quam pauper, qui si studiis operam minime dedisset, per omnia remanserat vilis. Illum ergo voluntas, hunc necessitas fecit studii cupidum. Libido in paupere et divite eadem est, sed damnabilior in paupere quam in divite est. Pauperem enim ipsa egestas revocare debet a cupiditate luxuriae: cogitare enim debet quia unde hoc impleat non habet, et dum hoc festinat adimplere, alia multa mala admittat necesse est, quibus forte nec ad praesens evadat; aut certe hoc ipsum quod habet insumens, mendicus remanebit cum nota. Divitem autem deliciarum copiae lacessunt ad voluptatem libidinis: praeterea quia divites securi sunt de impunitate, scientes venalia esse judicia, et nec redargui se ab aliquo. Quis enim dignitate fultum virum et divitem arguere audeat? Unde magis accenduntur, ut et violenter hoc agant. Non solum enim minime reprehenduntur, sed in magno honore sunt, et gloriari possunt, quia tales sunt. Quod si uterque, id est, pauper et dives pudicus sit, multum differt pudicitia divitis a pudicitia pauperis. Pauperem enim potest humilitas revocare, ne quod vult possit implere, aut timor legum: dives autem cum multis suffragantibus causis ad voluptatem possit allici, laudabilis est, si avertat hinc animum. Alia ergo remuneratione dignus est dives pudicus, et alia pauper pudicus. Quod si rex sit pudicus, multum est gloriosum, ut omnia in potestate habens non contingat, quod scit impune a se posse fieri. Hic vere Deum timet, hic vere praecepta ejus custodit, qui in potestate habens leges, futurum Dei judicium contemplatur. Itaque grandis res est ut qui in praesenti non habet quem timeat, vincat quod delectat; cum delectatio tantum possit, ut non solum futura, sed et praesentia minime vereatur. Unde multum merentur quicumque hanc superant, sed plus ii qui in praesenti legibus et hominibus dominantur. Caeteri enim et homines et leges verentur; quare et propositum custodiunt. Ne enim apud homines erubescant, servant quod diu tenuerunt; et ne condemnentur, a prohibitis se abstinent: hic autem qui dominatione nec leges timet, nec homines erubescit, magnae gloriae est si se abstinet.