|
Adversus Eusebium.
Memini me in quodam libello Eusebii quondam egregii
in reliquis viri legisse, quia nec Spiritus sanctus sciat mysterium
nativitatis Domini nostri Jesu Christi; et admiror tantae doctrinae
virum hanc maculam Spiritui sancto inflixisse. Hoc enim dicens
degenerem illum significavit. Neque enim potest dici de Deo esse, si
nescit quae Dei sunt: quia inferior natura quid in potiore sit,
nescit. Sin vero substantiae est ejusdem et divinitatis, quomodo
potest nescire quae sua sunt? Denique Filius Dei, quia, Ego,
inquit, et Pater unum sumus (Joan. X, 30), propter unitatem
substantiae, non immerito adjecit, dicens, Omnia quae Patris sunt,
mea sunt; et quae mea sunt, Patris sunt (Id. XVI, 15).
Quamobrem si Spiritus sanctus ejusdem divinitatis est, qua ratione
segregatur, ne sit ejusdem scientiae, cum ejusdem non negetur esse
substantiae? Quod plus est concessit, quod minus est renuens.
Creatura enim discit, et incipit aliquanta scire de auctore suo, et
erunt ei quae didicerit cum auctore suo communia: substantia autem vel
divinitas non potest Deo esse et creaturae communis. Nam Dei
substantia non habet quod discat, quia nihil est quod ignoret:
substantia vero hominum non habet in natura ut sciat, sed ut discat.
Itaque naturae hominum accidit scientia: non tamen immutatur
substantia; quia hominis natura dehabet scientiam: sic enim condita
est, ut per exercitium acquirat scientiam. Igitur major est
substantia quam scientia; quia non scientia acquirit substantiam, sed
substantia scientiam: et substantia est sine scientia, non tamen
scientia potest esse sine substantia. In Deo autem sicut est
substantia, ita et scientia: substantia enim quae nihil habet quod
discat, ipsa substantia est sibi scientia. Quamobrem omnia in Deo
substantiva dicuntur. Substantia enim cui nihil deest, omnia
substantialiter habet; quia nihil ei accessit post studium. Quomodo
ergo dici potest de Spiritu sancto quia nescit nativitatem Filii
Dei, si consubstantivus est ei? Numquid potest una eademque
substantia, et scire, et nescire? Certe Filius Dei mysterium
nativitatis suae non didicit; scit enim substantialiter, non per
doctrinam: qua ergo ratione Spiritus sanctus dicitur nescire, cum
similiter ipse nihil habeat quod discat, quia omnia novit per
substantiam? Sicut enim Dei Filius, ita et Spiritus sanctus Dei
substantia est, dicente Domino, Omnia quae Patris sunt mea sunt:
per quod significavit substantiam Dei Patris suam esse substantiam.
Et Spiritum sanctum a Patre dicit procedere, et de suo accipere:
Et ideo, inquit, dixi, demeo accipiet, quia omnia quae Patris
sunt, mea sunt. Si a Patre procedit, et de Filio accipit, quomodo
Filii nesciat nativitatem; quando substantia ejus substantia Filii
est? Omnia enim quae Patris sunt, Filii sunt. Sine dubio ergo
Patris substantia et in Spiritu sancto est. Adjecit enim Filius,
dicens: Et omnia quae mea sunt, Patris sunt. Quid ergo ambigitur
de Spiritu sancto, an ejusdem divinitatis sit, cum sit ejusdem
substantiae? Nam sicut de se dixit Dominus quia a Deo processit,
ita et de Spiritu sancto testatur. Et ne hoc aliter possit
interpretari, A Patre, inquit, procedit (Joan. XV, 26);
et, De meo accipiet (Id. XVI, 14): ut a Patre procedere,
hoc sit de Christo accipere. Cum enim dicitur de Filio Dei
accipere, non ambigitur etiam ipse esse de Deo, ut in sancto Spiritu
Patris esse substantia et divinitas non ambigatur. Itaque qui hunc
dicit nescire Filii Dei nativitatem, ipsi derogat cujus dicitur
accepisse. Nec enim aliud accipit, quam ipse est de quo accipit;
quia accepisse de Christo, de Deo processisse significavit: ideoque
non potest nescire, quod hic sit de cujus accepit; neque ignorare
dicendus est Dominum, quia a Deo processit. Certe Filius Dei,
quia de Patre est Deo, scit omnia Dei: quare ergo Spiritus sanctus
negetur scire quaecumque Christi sunt, cum de eo acceperit? Itaque
si scit Filius Dei quae in Deo sunt, dubium non est etiam Spiritum
sanctum non ignorare quae in Filio Dei sunt: et per id quod novit
quae sunt in Filio, non nescire dicendus est quae in Deo sunt. De
eo enim de quo accipit, Dei habet notitiam. Et quid laboramus, cum
testis sit in hac re Apostolus, dicens: Nemo scit quae sunt in
Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11)? Ecce in quo diu
sudavimus, Apostolo adjuvante implevimus. Et numquid praejudicavit
Filio Dei, quia neminem dixit scire quae in Deo sunt, nisi
Spiritum Dei? Absit. Sic nec praejudicavit Spiritui sancto
Filius, cum dixit: Nemo novit Patrem, nisi Filius. Neminem enim
dixit scire quae in Deo sunt, praeter eum qui de Deo est: quia omne
quod de Deo est, novit Deum, et quae in Deo sunt. Natura enim
Dei, ipsa se novit; quam cum intelligis esse etiam in Spiritu
sancto, per id quod a Patre processit, et de Filio accepit, tutum
non est istum dicere nescire Patrem Deum, cujus naturam agnoscis in
eo: et tamen Salvator sic dixit, neminem scire Deum Patrem nisi
Filium, ut reservaret alii personae hujus cognitionem: statim enim
subjecit, dicens: Et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI,
27). Cui, putas, vult revelare Filius? Nulli enim charior esse
potest quam Spiritui suo: quia si quis, inquit, Spiritum Christi
non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quomodo ergo
putas revelatum Deum Patrem a Filio Spiritui sancto, nisi quomodo
ipse Dominus ait, de meo accipiet? Creaturae enim revelari non
potest Pater Deus; quia Dei naturam ferre non potest, nisi fuerit
ejusdem substantiae: lucem etenim habitat inaccessibilem creaturae
duntaxat (I Tim. VI, 16). Sed quibusdam videtur ideo recte
dici nescire mysterium nativitatis Filii Dei Spiritus sanctus, quia
omnia dicitur scrutari (I Cor. II, 10), et qui scrutatur,
inquiunt, nescit utique. Quod ex alio loco debet intelligi: Dei
enim verba sunt inter caetera dicentis, Ego Deus qui scrutor renes et
corda (Jerem. XVII, 10); et in Psalmo, Scrutans, ait,
corda et renes Deus (Psal. VII, 10); et Apostolus, Qui
scrutatur, inquit, corda, scit quid desideret Spiritus: quia
secundum Dei voluntatem postulat pro sanctis. His exemplis cum
scrutari dicitur Dei Spiritus, non ignorare significatur. Etiam
alta Dei dicitur scrutari: et quae sunt alta Dei, quae dicitur
pervidere? Scrutari enim occulta significat penetrare, ut per id
nihil esse occultum ei credatur. Alta enim Dei mysteria interiora
sunt Dei, quae scrutari a creatura non possunt. Nam et secundum Dei
voluntatem pro sanctis legitur postulare, quod sancti utique nesciunt,
dicente Apostolo: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom.
VIII, 27, 26). Ergo alta Dei scire, et voluntatem Dei
non ignorare, unum significat. Quid enim tam altum mysterium, quam
voluntas est Dei, quod cognitum est Spiritui sancto, caeteris vero
incognitum est omnibus? Contuendum etenim est quomodo dictum sit,
quia nemo scit quid sit in homine, nisi spiritus hominis, qui in eo
est (I Cor. II, 11): spiritum animam significavit; quia nemo
scit quid sit in animo hominis, nisi animus ejus qui est spiritus.
Sic et in Deo nemo scit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei, hoc
est, ipse Deus. Qui enim de Deo est, non aliud intelligitur esse
quam Deus est. Ideo Spiritus Dei scit quid in Deo est, quia de
Deo est. Nam si cogitationes hominum nemo novit nisi Deus; quanto
magis Dei secreta et voluntatem nullus potest cognoscere nisi sit de
Deo, hoc est idem ipse Deus? Ipse est enim sibi soli cognitus.
Nam utique in Deo non sunt cogitationes. Nec enim tractat apud se
quid faciat, aut quid non faciat, deliberans an expediat; quia omnia
quae in Deo sunt sine dubitatione sunt non per accidentiam, sed per
substantiam; nec per studium, sed per naturam; quia non immutatur.
Ac per hoc non aliter novit Spiritus sanctus mysteria Dei, nisi per
substantiam: una enim substantia unum habet sensum et voluntatem. De
Deo loquitur, qui semper unus et immutabilis est, sive in Filio,
sive in Spiritu sancto. Quod enim vult Pater, hoc vult et Filius;
et quod vult Filius, eadem vult et Spiritus sanctus. Quamobrem
aliquando dicitur Spiritus Dei, aliquando Spiritus Christi: Qui a
Deo, inquit, procedit; et, de meo accipiet. Hinc est unde
Joannes apostolus ait: Ex hoc scimus quia Deus in nobis manet, de
Spiritu suo, quem dedit in nobis (I Joan. III, 24). Ergo
si Spiritu Dei in nobis manente, manere dicitur in nobis Deus,
Deus significatur esse Spiritus Dei. Denique, hoc est signum
credentium, quod sint filii Dei, ut cum hunc accipiunt, Dei se
filios audeant appellare. Nisi enim signum deitatis habuerint, Dei
filii dici non poterunt. Quanquam aliquis verus Dei filius non est,
ut sit totus de toto, sicut et Christus. Per adoptionem autem fiunt
filii Dei, ut accipientes Spiritum Christi per ipsum filii Dei
dicantur, per id quod de Deo est quem in se habent Spiritum. In
filiis enim, quamvis adoptativi sint, patris tamen ex aliqua parte
debet videri substantia. In mundo enim quia res imperfectae sunt,
adoptati ab hominibus filii nullum pignus, sed solum nomen accipiunt.
Deus autem quia perfectus est, plus facit, ut adoptatis Spiritum
suum det, per quem aliquam veritatem adoptati ab eo videantur habere;
quia vocabula sine rebus inania sunt, Apostolus noster hanc
assertionem nostram adjuvat, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae
et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Quid tamen sibi
vult, quod cum alibi dicat scrutabilia esse alta Dei, id est
secreta, hoc in loco deneget, dicens inscrutabilia esse? Sed in hoc
loco de creatura dixit, quia inscrutabilia sunt ei secreta vel judicia
Dei: Spiritui autem sancto, eo quod omnia Dei noverit, scrutabilia
dixit esse cuncta quae in Deo sunt; ut quod creaturae incognitum est,
Dei Spiritum asserat non ignorare. Dei ergo natura negari non
potest, quae cognitum habet quod a creatura non potest comprehendi.
Qui degenerem dicunt Spiritum sanctum Dei, pulsant propositum, qui
totius creaturae salutem in Trinitatis divinitate consistere
declaravit: quia si consubstantivus non est Deo et Christo, ineptum
est ponere istum in numero Patris et Filii, ut sine hoc neque salus
alicui sit, neque dignitas. Si enim non est ejusdem divinitatis, aut
stulte, aut gratis effectum est ; quod absit. Quis enim prudentium
deneget Creatorem cum creatura connumerari non posse, neque aeternum
cum eo qui sub initio sit comparari, neque Dominum cum servo aequari,
neque potentem cum impotente conferri, neque scium cum inscio
deputari? Sed jam cesset calumnia. Tertius enim ordine est, non
natura; gradu, non divinitate; persona, non ignorantia. Sicut enim
Filius Dei secundus a Patre est, et divinitate minor non est; ita
et Spiritus sanctus sequens a Filio est, non impar, sed aequalis
divinitate substantiae. Denique quae legimus de Filio Dei, eadem
legimus et de Spiritu sancto, ipso nobis testante. Ait enim:
Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis
(Joan. XIV, 16). Alium cum dixit, se Paracletum
significavit. Quod Joannes declarat, dicens quia Filius Dei
postulat pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Et Paulus
apostolus: Ipse, inquit, Spiritus Dei postulat pro nobis. Ecce
Scriptura ambos advocatos esse ostendit. Et cum veritatis illum dixit
Spiritum, nihil illum a se differre ostendit, quia dixit: Ego sum
veritas (Joan. XIV, 6.) Missum se a Patre dixit, et ipse
mittere se Spiritum sanctum promisit. Si ipse a mittente impar non
est, neque a mittente impar ab illo Spiritus sanctus est Neque enim
quia tres sunt singuli, alter alterius membra sunt, ut diversa
possint. Una est enim trium potentia, ut nihil desit singulis. Hic
finis sit. Jam enim in libello adversus Arianam impietatem digesto,
reliqua plenius tractata sunt, quae Trinitatis complexa sunt
indiscretam unitatem.
|
|