QUAESTIO CXXVI

De eo qui fidem Christi percepit.

Scriptum est, Quia justo nihil proderit justitia ejus, in qua die erraverit: et quia injusto nihil oberit injustitia sua, cum se converterit (Ezech. XVIII, 26, 27). Et Dominus in Evangelio, Qui non crediderit, inquit, jam judicatus est (Joan. III, 18): ut per hoc eum qui crediderit, non judicio subjectum ad sententiam excipiendam significaret, sed fidei merito laude dignum futurum. Ergo cognitio Dei hanc habet praerogativam, ut peccatorum consequatur remissam. Credens enim Dei esse Filium Jesum, dignus existit ab omnibus liberari peccatis. Diu enim errore devius, cum per diversa ignorantiae fluctibus jactaretur, illuminatus veritatis coruscationem nactus est, in qua post nimias tempestates requiescat securus: cui congruit, ut post cognitionem temperet se ab iis quae jam pridem in ignorantia positus agebat. Quid enim prodest cognitio, si manet pristina conversatio? Hinc etenim quis videtur cognovisse Deum, si vitam mutet, et conversationem suam corrigat. Cognitus enim Deus timeri debet, quia judicaturus praedicatur, ut et fideles justitiae suae percipiant fructum, et impii, id est increduli, perfidiae suae congruas poenas exsolvant. Convenit enim justos in futuro gaudere, ubi regnabit Christus cum suis: ut sicut in saeculo sunt opprobrio, et injuriis subjacent, in quo princeps est diabolus: ita et in regno Christi gloriosi appareant, propter quem contemptibiles judicati sunt a mundanis: injustos autem quia falso florere videntur, per mendacium repugnantes veritati, in poena tribulari; ut qui per fucum gloriosi visi sunt, per verum despecti et humiliati nimis appareant. Tunc enim justi se credidisse gaudebunt, cum perfidos viderint cruciari: et nec poenitebit perfidos non credidisse nisi viderint gloriam eorum et suam poenam, quos quia crediderunt stultos, et contemptibiles arbitrati sunt. Ergo ex eo quod profitetur se quis christianum esse, id studere debet ne peccet, et armare se contra vitia: et quia impossibile est semper vincere, si victus fuerit, dolere ne iterum vincatur; quia qui se dolet victum, reparat se. Qui ergo repugnat, habet unde se excuset, si victus fuerit. Ostendit enim se votum habuisse vincendi, sed minime praevaluisse. De hoc spes est quia potest se reparare, ut assidua meditatione in congressione peritior et fortior inveniatur. Nam qui ad hoc surgit, ut peccet, inexcusabilis effectus pergravem habet causam. Pejus est enim sub Dei vivere professione, et voluntatem habere peccandi, quam si ignoret quis Deum et turpiter et contaminate versetur. Hic enim nescit quem timere debeat, ille sciens contemnit. Credentes ergo accipiunt remissionem peccatorum; non tamen gloriosi erunt, nisi post acceptam fidem vixerint sub Dei timore, ut colluctati contra hostes christiani nominis victoriam faciant, ut possint praemium mereri dum plus vincunt quam vincuntur. Nam qui intelligit Deum, et non accedit ad fidem ejus ne vivat christianus, sed in fine vult fidem accipere, ut moriatur christianus, aut erubescit christianus vivere, aut peccatis operam dat, quae arbitratur posse sibi remitti cum crediderit; istum puto non bonam causam habere: quia ut quamdiu in saeculo est, peccet, non vult fieri, nec vivere christianus, aut confunditur fieri christianus. Qualem sperat Deum, cui cum militare erubescit, vult ab eo stipendium accipere? hujusmodi irrisor est. Sciens enim se jam non tempus habere ut peccet, morte imminente, tunc vult fieri christianus; ut quia jam non potest peccare, credere se dicat in Christum, qui exsecratur peccari, ut non jam nolit peccare, sed non possit praeveniente morte. Istis debet legi quia Deus non irridetur (Galat. VI, 7). Nam et solent hujusmodi talia dare mandata, ut jam defectis et alienis, tantum anhelantibus detur fides, timentes ne evadant, et confundantur, quia facti sunt christiani. Quibus recitanda sunt Evangelii verba: Qui, inquit Dominus, erubuerit me confiteri in hac generatione, et Filius hominis confundet eum, cum venerit in regno Patris sui (Matth. X, 33). Sed forte dicant, scientes fragile esse genus humanum, idcirco in fine vitae volumus fidem accipere, ne jam peccemus. Sed fides sic accipi debet, ut sciatur quid accipitur. Tunc enim beneficium ejus habebit, si cognoscat, et profiteatur eam. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Ac per hoc, qui jam nescit ubi sit, quomodo potest dici accipere? Ille enim accepit, qui profitetur se accepisse, sciens quia accepit. Si enim credunt quia datur credentibus remissio peccatorum, scire debent quia hic credit, qui corde suo teste credit. Quia Deus, qui promisit, cordis inspector est: ipsum enim suscipit quem corde videt credere. Itaque cujus cor verba fidei non advertit, quomodo beneficium ejus habebit? Ergo hic potest videri non temere fieri christianus accepta fide, qui id agere cernitur, ne facile peccet. Nam qui peccare festinat, idcirco non vult accipere fidem, ne cogatur bene vivere, quod videtur nolle; sed in morte vult consequi, impunitatem sperans, et remissionem praeteritorum malorum, ut et de praeteritis securus sit, et de futuro; quia jam utique non poterit peccare moriturus. Sed hoc non bono fit consilio, neque munda conscientia, ut tunc velit accipere fidem, quando jam non possit, non nolit peccare. His convenit dictum illud, Faciamus mala, ut veniant bona; hoc est, modo peccemus, et in novissimo credamus, et remittetur nobis. Ideoque subjecit, Quorum damnatio justa est (Id. III, 8). Non est enim dignum ut his detur remissio peccatorum, qui jam scientes Deum qui nolit quemquam peccare, et odio habeat peccatores, peccare gestiunt; nolentes advertere, donum Dei his proficere, qui ignorantes Deum sic peccant, ut nesciant judicaturum Deum. Qui autem audivit et tractavit apud se, et votum habet peccandi, non ut vincatur aliqua cogente causa, sed velit peccare, durum est ignosci ei. Nam duae causae sunt quae habent peccatorum remissam: una doni, alia poenitentiae, ut qui post donum peccaverit, per poenitentiam reformetur. Quia enim in accepta gratia non permansit, ut in libertate duraret, sed iterum se subjecit peccato, lamentatione et gemitu impetrat oblitterari peccatum; sciens enim prudensque peccavit: non quod aliquis ignoret peccatum, sed qui nescit Deum judicaturum, impune putat futurum quod peccat. Ac per hoc gentilis si coeperit infirmari, et in ipsa vitae desperatione tractet apud se de fide et spe promissa, integram habet causam, ut huic credenti remittantur peccata, nec teneatur in inferis, signum ferens secum evictae mortis ac spoliatae, licet non habeat dignitatem vel remunerationem. Quia debet aliquid interesse inter eum qui provocatus amore sui Domini contra hostes ejus dimicare non timuit, armans se continentia et observatione omnium vitiorum, ut possit resistere malo, semper sollicitus quomodo imperium Domini sui defendat; et inter cum qui cum inimicis Domini sui conveniens, et eis assistens, in fine vitae ad Dominum suum regressus est, non ut regnum Domini sui vindicaret, sed ut sibi soli prodesset esse civis antequam miles. Ille enim qui vivere vult christianus, ut post mortem remuneretur, scit quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ac per hoc suscepta armatura fidei non dubitat congredi contra principes et potestates, ut in saeculo existens victor, post saeculum coronetur. Dignum est enim ut qui inter perfidos et rebelles Domini sui regnum ad praesens testatur, hujus rei in futuro consequatur mercedem: ut videntes inimici Dei testem Christi propter confessionis suae veritatem sublimem apparere in regno Dei, doleant confusi falsum se aestimasse quod verum esse declaratum est; necnon et hi qui tarde crediderunt, non in vita, sed in morte confitentes Deum, videntes quanta eorum gloria est, qui sub armatura Christi militantes bella imperatoris sui devote et fideliter gesserunt, poeniteant non se vixisse, sed mortuos esse christianos. Potest enim videri minime idoneus mori christianus, qui votum non habuit vivere christianus: forte enim jam moriturus, idcirco voluit dici christianus, quia jam tempus peccandi non erat, Ne forte, inquit, verum sit quod creditur, volo fieri christianus, nihil amittens, si falsum est quod creditur: et quia jam in morte non voluntas peccandi, sed peccatum fieri desinit, tentat si prodesse poterit fides post mortem; cum hoc utique fuerat utile, ut hic vitia et peccata emendarentur, ubi fuerant admissa. Tunc enim aliquis condemnasse se praeterita probat, quando fidei lineam sequens, conversationem et vitam videtur mutare. Si enim prius ideo peccabat, quia nesciebat Deum, cum cognoscit eum, ultra non debet peccare, ne frustra sit cognovisse illum. Debet enim aliquis perfectus esse ex cognitione Dei. Christianus enim ante professionem debet intelligere operibus magis se probandum quam nomine. Nam propterea mandata data sunt caeteris legibus potiora, et ad sanctitatem pertinentia, ut ex his Dei cultura appareat: si quominus, audient, Quid me vocatis, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46)? Per quod tunc significavit prodesse Dominum vocari Dominum, si mandata ejus serventur: irrisor enim videtur qui Dominum vocat eum cujus praecepta contemnit. Huic verba Legis recitanda sunt, quae dicunt quia Deus non irridetur. Itaque verbis suis condemnabitur, quia Dominum vocat quem minime se timere operibus suis ostendit.