QUAESTIO C

De Evangelio Matthaei.

Audistis, fratres charissimi, quae contestetur Evangelium dicente Domino: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te (Matth. XI, 25, 26). Igitur si dictorum sensum inspiciamus, videbimus ea quae ad exhortationem credentium a Domino dicta sunt, eorum qui propterea quod mundanam sapientiam spernunt, parvuli videntur sapientibus mundi, qui nullo testimonio commendati sapientes volunt dici. Idcirco indignum visum est Deo his ostendere veritatem: humilibus autem qui nihil de se praesumentes divinae se voluntati inclinant, aequitate cogente salutaria revelanda sunt. Hic enim prudens Deo est et salutis suae memor, qui scientiae suae anteponit Dei legem, quam utique videt non verborum strepitu fulciri, sed rerum virtutibus. Et sine dubio hic stultus et vanus est, qui huic rei se commendat, quae nulla munitur praerogativa signorum. Unde non litteratis saeculi regnum Deus promisit, sed fidelibus; neque scrutatoribus siderum aeternitatem pollicetur, sed recte agentibus; nec dialecticis, qui fraude et minutis quibusdam ratiunculis verum excludere nituntur, gloriam dat; sed bonae voluntatis hominibus, qui accurati magis vita sunt quam sermone. Istos enim reprobat Deus, qui oratione clari sermonis magis uti volunt quam bonis actibus. Nam et gloriam Dei in se vult convertere, qui rem Dei verbis exornare se putat. Res enim ipsae per se placere debent, ut non sermo, sed sensus laudetur. Si enim sensus auctor est litterae, et verba propter res significandas inventa sunt; cur non magis res ipsae puro sensu promendae sunt, ut felicius mentem incitent ad salutem? Ideoque piscatores elegit Dominus noster Apostolos, homines simplices et sine litteris, qui sine aliqua versutia fidem servando et bene vivendo, Dei in se ostenderent veritatem. Unde et apostolus Paulus, Et ego veniens, inquit, ad vos, fratres, non veni in sublimitate sermonis aut sapientiae (I Cor. II, 1). Et inter caetera, Quia non, ait, in sermone est regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20): ut quia verba contradictioni obnoxia sunt, Dei legi virtus testis existeret, cui omnis cedit sermonum sublimitas. Itaque haec idcirco praemissa sunt, fratres charissimi, ut consuleretur simplicioribus, ne forte indignos se putarent gratia Dei, quia minime sunt litteris forensibus eruditi, cum magis ad laudem proficiat simplicitas eorum: quoniam quod prudentes mundi non vident superbia litterarum, hi credunt, non verbis sed consilio prudentes. Sciunt enim in bonis operibus requiescere Deum, et fidem quaerere, non cultum sermonem. Legunt enim dicentem Dominum, In quo requiescam, nisi in humili et mansueto et tremente verba mea (Isai. LXVI, 2)? Quamobrem ut digni efficiamur ad promissa praemia, ea quae a Domino jubentur, facere debemus, securi quia hos diligit Dominus, qui verba ejus custodiunt. Sic enim dicit discipulis suis, Si diligitis me, praecepta mea servate (Joan. XIV, 15): ut in his Domino servientes regni ejus haeredes esse possimus per Jesum Christum Dominum nostrum.