|
De peccato Adae et Evae.
Nulli dubium arbitror, mundum istum hominis causa
esse fabricatum: qui cum diversis constet substantiis, unus est tamen
multis membris aptatus, ut ex his invicem mutuis operibus, quae
necessaria homini futura erant, gignerentur. Domus enim facta est
homini cum annona, ita ut singula eorum secundum genus fierent super
terram, id est, ut facta hanc haberent insitam potentiam in propagine
uniuscujusque generis eorum quae crearentur in terris. Origines enim
institutae sunt, quarum semen proficeret ad procreationem
multiplicandorum generum super terram. Unde Scriptura testatur, Et
benedixit illa Deus, dicens: Crescite, et multiplicamini super
terram (Gen. I, 22, 28). Simili modo etiam hominum genus
benedictum est: quem sensum contuemur in Lege. Cernimus enim
scriptum esse, Crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto
(Act. VII, 17). Qua benedictione enim benedicta sunt, quae
ad utilitatem creata sunt hominis, ea benedictione et homo est
benedictus, ut similiter ex mare et femina propago generis humani
cresceret et multiplicaretur super terram: et ut sicut per culturam
melioranda erant semina, ita et hominum genus adhibita cura id
studeret, ut Creatoris cognitione percepta, vitam suam frenaret ad
promerendum eum, ut simul omnia proficerent ad laudem et gloriam
Creatoris. Et quoniam non aliud haec dicta significant, res ipsae
testantur. Omnia enim quae facta sunt, Dei nutu multiplicata et
meliorata super terram. Nec enim aliter posset accidere, quam Dei
voluntas et benedictio decrevit seminibus. Quomodo ergo dici potest
male fieri, aut non licere quod ex Dei benedictione et ipso favente
augmentum facit? Cujus rei traditio et in Synagoga mansit, et nunc
in Ecclesia celebratur, ut Dei creatura sub Dei benedictione
jungatur. Non utique per praesumptionem, quia ab ipso auctore data
est forma. Sed si cessare debere putatur, tunc cessare debebit,
quando cessatura et illa sunt, quae similiter benedicta sunt ut
multiplicarentur: quia si generatio hominum cessat, ad quam utilitatem
nascuntur, quae benedicta sunt super terram? Non potest enim mundus
ex parte agere, et ex parte cessare. Aut totus enim operatur, aut
totus pausat in otio. Numquid utile corpus est, cujus quaedam membra
vigent, quaedam torpescunt? Quod ergo a Domino benedictum est, cur
sordidum et contaminatum opus a quibusdam asseritur, nisi quia ipsi
Deo manus quodammodo infertur? Non enim hoc reprehenderent, nisi de
Deo hujus operis auctore male sentirent. Quia enim aperte Deo
detrahere verentur, per opus tamen ab eo inventum accusant eum.
Quando enim displicet opus, reprehenditur auctor. Si hujusmodi
homines legerent, aut potius acciperent Scripturas, memores essent
Balaam dicentis, Quid maledicam quem benedixit Deus (Num.
XXIII, 8)? Frustra enim accusatur qui a judice laudatur: imo
ipse sui accusator est, qui reum dicit quem leges defendunt. Quis
ergo tu es qui damnari censes quod a Deo benedictum legis, nisi aut
Deum hunc negas esse, aut Scripturam falsam accusas? Sunt enim qui
quasi nova accipientes, vetera repudianda putant. Sed non discrepant
ab his nova, per Christum praecepta populis intimata. Ipse enim
rogatus ad nuptias ire non dedignatus est: et non solum praesentia sua
illustravit eas, verum etiam contulit quod deerat ad laetitiam
(Joan. II, 1-11). Scriptum est enim, Quia vinum
laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15, et Eccli. XL,
20). Et ut hoc secundum Dei Patris sui voluntatem fecisse se
demonstraret, Judaeis interrogantibus an liceat homini dimittere
uxorem suam, respondit inter caetera, dicens: Quoniam ab initio
fecit Deus masculum et feminam, et dixit: Propter hoc relinquet homo
patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne
una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus
conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 4-6). Hinc est
unde rogatus ad nuptias iit libenter, ne factum Dei et Patris sui
infirmare videretur. Magis autem Legis veteris et novae doctrinam
concordare ostendens, nuptias non solum non prohibuit, sed et
interesse dignatus est, testimonium eis tribuens quoniam Deus auctor
earum est; et quod a Deo junctum est, neque prohiberi, neque
separari debere salutari praecepto monstravit. Et quia nativitas
prodest, cum jam relinqueret mundum, matrem suam Joanni discipulo suo
commendavit (Joan. XIX, 26, 27). Quamobrem et nos per
omnia Legis veteris et novae mandata servantes, parentes honorare
docemur (Deut. V, 16, et Matth. XV, 4): quod nisi
fecerimus, maledictum nos incursuros cautum est Lege. Itaque quaenam
est haec praesumptio, aut ex qua lege descendit, nuptiarum aditus
intercludere, quando tam nova quam vetus Lex per omnia istis favere
videatur? Sed illud est quod legimus, quia quod extra est, a malo
est (Matth. V, 37). Unde Apostolus hujusmodi homines
cauteriatam dicit habere conscientiam, qui prohibentes nubere, et a
cibis quos Deus ad percipiendum creavit, abstinendum docent (I
Tim. IV, 2, 3). Hoc enim in hypocrisi, inimicitiarum causa
facere denotantur, ut Legem a Deo traditam criminentur. Alii ideo
studentes praeceptis salutaribus obvias manus tendunt, ut pravae
doctrinae mandata commendent: ac per hoc cauteriatam habere dicuntur
conscientiam. Corrupta enim mente aliud scientes, aliud profitentur.
Sicut et Judaei, qui non ignorantes gesta Salvatoris opera esse
Spiritus sancti, invidentes dicebant quia in Beelzebub ejicit
daemonia (Matth. XII, 24); ut populum a fide ejus
averterent. Talis est etiam supra memoratorum versutia, quia ut
sanctitatis et castimoniae amatores esse se simulent, nuptias esse
dicunt damnandas, ut per hoc commendentur, et populum a veritate
avertant: et ut abstinentiae se studere fingant, temperandum a cibis
tradunt, ut per hoc se alienos a mundo ad coelestia regna festinare
ostendant, per quod mentes hominum illicientes deinceps illicita
doceant licere, et licita quasi inconcessa damnare. Haec sunt
praestigia satanae, ut causas invertat, quasi novum insinuans
aliquid, excludat veritatem, in qua nihil novum est, quia totum
aeternum. Quis non advertat sensum istum ab adversariis esse aptatum?
Quis enim audeat Dei inventum reprobare, et quod nunquam alicui
obfuit, nisi adversario veritatis? Qui ut impuritatem suam tegat,
sanctimoniam praedicat quam non amat, ut dum ex eo se quasi bonae
voluntatis ostenderet, illicita suadeat quasi licita. Commendat enim
se ut promptius fallat, ac per hoc captis imprudentibus suggerat, per
quae plus eos faciat peccatores: quia ut causae suae aliquam conferat
medicinam, granditer suadet homines peccare, magnum ex eo quaerens
solatium, dum criminis sui socios multos ostendit, levem poenam
aestimans, ac si minus gravis sit, si secum multos videat in gehenna.
Caeci homines, dum vincuntur vitiis, aut per infirmitatem, aut per
ignorantiam sese defendunt, non vindicando haec quae contraria decipit
concupiscentia. Aut quae obstat caligo ut non quod verum est,
videatur? Nam solent litterae aliud videri significare, dum aut non
bene pronuntiantur, aut improprie distinguuntur. Cum autem legitur,
Fecit Deus; et, Benedixit quod fecit: quis hinc disputet? quis
dubitet? quis quod benedictum est, maledictum putet, nisi alio
spiritu animetur? Quod quidem si hominis vox esse diceretur, forte
aliqua fallacia crederetur: Deus dicitur loqui, et dubitas? Deus
benedixit, et reprobas? Sed forte sub Dei nomine Moyses errorem
induxit? Satis tibi faciant signa et prodigia per Moysen facta in
Aegypto; suadeant tibi mirabilia quae in Rubro mari gesta sunt ad
liberationem filiorum Israel. Audi magos confitentes quia digitus
Dei est hic (Exod. VIII, 19). Consenti Apostolo dicenti,
Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube
fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati
sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem
manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant
autem de potu spirituali consequente eos petra: petra autem erat
Christus (I Cor. X, 1-4). Et unde hoc Apostolus locutus
est? Praesto est Scriptura, in qua legimus Christum Dominum
nostrum dicentem Judaeis, Si crederetis Moysi, crederetis forsitan
et mihi; quia de me scripsit Moyses (Joan. V, 46). Quis huic
concordiae fidem deneget? quis audeat dicere, quod unum est
discrepare? quis tam malae mentis est, ut individuam charitatem
contendat videri inimicitiam? Ecce habes et verborum testimonia, et
exempla virtutum, quae animum tuum subjugent veritati, ut non aliud
putes verum quam quod Ecclesiae catholicae continent libri. Quoniam
igitur probatum est eumdem Deum fuisse in Veteri Testamento, qui
nunc noster est, et hunc multis virtutum indiciis verum esse, in
tantum ejus auctoritas debet praeferri, ut etiam id quod asperum, et
forte absurdum a nobis aestimatur, accepto ferri debeat, et aliter
sentiri quam a nobis putatur, si Dei judicio commendetur; quia magis
Deo credere debemus quam nobis. Infirmitas enim nostra et imperitia,
utilia solet judicare quae nociva sunt, et aestimare falsa pro veris:
quod de Deo vel suspicari nefas est. Non est enim natura, quae
possit falli: quanto magis de conjugiis dubitari non debet, Deo
dicente, Quod Deus conjunxit, homo non separet? Est enim res
aperta et simplex. Certe omnis homo gaudet cum fuerit Dei dignationem
adeptus, et meliorari se credit dum sacramentum Creatoris addiscit,
quod utique non assequeretur, nisi natus. Cur ergo plangit quod
gaudet, et quod gloriatur se didicisse, condemnat? Si enim gaudet
quia didicit, non autem didicisset, nisi natus fuisset; sine dubio
bonum est nasci, quia fructus nativitatis, cognitio est veritatis.
Si autem malum est nasci, non erit bona cognitio. Cui enim rei
proderit cognitio, si damnatur nativitas? Quia si non expedit nasci
nec debet, inane est ut discat damnandus. Sed quia nemo tam hebes
est, ut neget cognitionem Dei prodesse hominibus, et bona et utilis
est. Per ipsam enim melioratur nativitas, ut meliorata nativitas plus
mereatur quam fuerat collatum Adae: quia in coelo, non in terra
regnabunt credentes, in paradiso Dei Patris, non in quo Adam
corporaliter jussus fuerat operari. Nam si encaenia celebrabantur
Jerosolymis, id est, dedicationis templi Dei agebatur festivitas;
quanto magis ipsius hominis celebrandus natalis est, qui magis templum
Dei est; cujus etiam, ad agendum Deo gratias, manibus templum est
fabricatum. Melius est enim templum, corpus nostrum: quia hoc Dei
opere, illud vero humano labore constructum est; et hoc sub spe
aeternitatis est, illud perditionis. Itaque qui Deo instituente
natum se novit, ut ei gratias agat, cognitum habens mysterium ejus,
debet in natali suo gaudere, videns profectum esse nativitatis suae.
Vere autem illi nasci non debuerunt, qui Creatorem suum
relinquentes, gloriam ejus aliis deputant: horum enim nativitas
proficit ad poenam: sed non nativitas crimen incurrit, sed voluntas.
Sed quis es tu, qui nuptias prohibes? Forte Marcion, quia corpus
non a Deo fabricatum putas, sed a diabolo: animam vero errore quodam
lapsum passam, ut ad tenebrarum partes, in quibus nunc mundus est,
veniret, contendis. Quomodo ergo posset hinc liberari, si
prohiberetur generari? Natus enim cognovisti casum tuum, et data
opera id egisti ut remeares ad patriam sedem, redditus sorti tuae.
Denique gratias agere te dicis Christo, per quem hanc cognitionem
assecutum te gratularis. Age vero, si natus non esses, cessaret
cognitio, nec prosequeretur liberatio. Itaque si gaudes animam
liberari, fave nativitati: nam si nativitati resistis, inimicus es
animarum. Aut si Manichaeus es, qui nuptias quasi contrarias
renuis, quaero a te, si corpora minime gignerentur, quomodo anima
hinc, quam fusam in tenebrarum partem et haerentem hylicis rebus
asseris, eriperetur? Nascendo enim liberari eam in libris vestris
scriptum habetis, ut a luna susceptae animae et exeuntes de corporibus
soli tradantur, quem Deum vestrarum asseritis animarum. Nam
gaudetis, cum Manichaei vocamini. Per hoc enim nomen liberationem
vestram flagitatis: quod utique nesciretis, nisi nati essetis. Longe
itaque apparet per hypocrisim vos nuptias condemnare. Sanctimoniam
enim profitentes, latenter immunditiae studetis; quod non solum
privatum sed etiam edictis proditum est imperatorum. Audi nunc,
catholice, et ex Evangelio disce, prodesse hominis nativitatem.
Cum Simeon enim vir justus vellet exire de saeculo, sufficere sibi
putans Creatoris sine mysterii ejus cognitione notitiam, non permissum
est ei nisi incrementum faceret in Dei perceptione, ut plenam haberet
fidei suae mercedem. Denique natum Salvatorem accipiens in manibus
benedixit Deum, et dixit: Domine, nunc dimittis servum tuum,
secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum
(Luc. II, 29, 30). Manifeste ostensum est Dei beneficium
esse in hominis nativitate, quando viro justo de morte cogitanti
responsum est quod non ante moreretur, quam Christum Domini
vidisset: in tantum enim proficiebat in vita, ut dignus fieret etiam
in praesenti videre quem liberatorem sperabat post mortem. Qui ergo
reservatus in vita non permissus est mori, nisi spei suae fructum
vidisset, ut securus esset quia de vita ad vitam transiret; quomodo
potest dici non huic profuisse nativitas? Si enim malum est quod
nascimur, non paradisus promitteretur, non vita aeterna, non regnum
coelorum, sed poena et gehennae perditio, ut timeret alterum
generare, qui se sciret natum ad perditionem; ut ille qui se illicite
natum sciret, non affectaret generare. Sed forte dicatur: Regnum
quidem coelorum promissum est, sed fidelibus et bene agentibus.
Recte. Vides itaque non ideo reos fieri homines, quia nati sunt,
sed quia male conversati sunt. Neque enim non natis promissum est
regnum coelorum, ut nativitati imputent, quibus non dabitur:
promissum est autem natis bene agentibus, ut neque nativitas prosit
male agenti, neque obesse possit bene agenti. A fidelibus enim et
bene agentibus melioratur nativitas: ab infidelibus autem et male
agentibus deterioratur. Sic enim est nativitas, quasi arbor quae
inseritur: quia si bono surculo inseritur, melior fiet et bona
dicetur; si vero malo surculo inseratur, deterior erit, et non bona,
sed mala vocabitur. Ita et nativitati si bona accedat doctrina, bonos
faciet fructus; si autem mala, malos faciet fructus. Itaque sicut
necessaria est arbor, ut sit ubi inseratur; ita etiam necessaria est
nativitas, ut sit ubi proficiatur. Sed respondetur e contra: Si
utilis est nativitas, cur renascimur? Non renasceremur nisi utilis
esset nativitas. Renasci enim renovari est, et qui renovantur,
instaurantur. Non ergo accusat renascibilitas nativitatem, sed
reformat: et quod reformatur, bene ab initio institutum probatur.
Igitur quod renascimur, consilio mutamur, corporis expiatione
percepta, ut reddamur ad pristinum statum Adae. Animae autem peccato
maculatum est corpus, quo reparato et meliorato per fidem, consilio
abluitur: ut sicut per contemptum Dei fuerat pollutum, ita per
obedientiam abluatur, ut effugiat sententiam datam Adae, et possit
resurgere. Itaque si ab anima coepit peccatum, cur natura corporis
accusatur ; cum in causa peccati Adae non fuerit desiderium
corporale, sed spe deitatis illecta anima transgressa sit Dei
praeceptum, ut corpus suum subjugaret peccato, et nascerentur homines
sub peccato? Quod quidem nihil obest homini, si tamen legi Dei
obediat, nisi quod moritur: cui rei benevolentia Dei promisit
mercedem, ut quoniam in Creatoris devotione fideles inveniuntur, per
praevaricationem autem Adae corruptioni subjecti sunt et morti, pro
hac re accipiant a judice Deo ultra quam fuerat concessum Adae, ut in
futuro et gloriosi sint, et aeternam habeant vitam, et adoptati filii
Dei vocentur; ut lucrum sit, quia nati sunt. Ex hoc jam revertar ad
reliquam partem lectionis. Cum positus esset homo in paradiso, haec
accepit mandata: Ex omni, inquit, ligno quod est in paradiso ad
escam, edes. De ligno autem unde dignoscitur bonum et malum, non
edetis ex eo. Omnia ligna quae commemorat, fructus sunt ad esum
creaturarum. Denique uno nomine ligna dicuntur, sed varia
intelliguntur in fructibus. Omnia tamen ligna sunt, et edendi unum
est genus, quamvis diversa sunt quae edantur. Cum enim multa fructuum
ligna creasset homini ad edendum, sicut dixi, de uno ligno edi
prohibuit; ut reverentiam Creatoris ex aliqua parte haberent, qui
omnia in potestate acceperant, dum una reservata est arbor, cujus
licentiam non haberent, ut memores essent conditionis legis. Quomodo
autem ex sententia peccati genus intelligebatur? Et homicidae enim,
et malefico, et adultero, et infami congruit haec sententia. Achar
quoque filius Charmi cum peccasset, consumi cum omnibus suis
adjudicatus est (Josue VII, 1). Quomodo ergo potest haec
sententia peccati genus intelligi? Grande delictum fuisse potest
cognosci, non tamen genus delicti intelligi. Scimus enim alios hac
damnatos sententia, cum sciantur aliter deliquisse. Et Amorrhaei et
Sodomitae cum omnibus suis periisse noscuntur. Ita enim fit ut et
unius peccati rei diversa feriantur sententia, et diversi criminis
peccatores uno atque eodem genere puniantur. Quamobrem Adae et Evae
non ex data sententia peccati genus potest intelligi. Quamvis enim
unum eorum peccatum sit, sed secundum personam suam vir et mulier
sententiam acceperunt: necnon et serpens, ut non solum in eo quod
facti sunt, non manerent, verum etiam adderetur eis labor ad poenam.
Cum enim omnia pecora et animantia homini fuissent, sicut legimus,
subjecta (Gen. I, 26); serpens contra hanc constitutionem
erexit se, et dolo et fallacia circumventum hominem sibi subjecit.
Sine dubio enim qui aliquem capit, infra se eum facit. Propter quod
serpens ne astutiae suae effectum haberet, sententia Dei revocatur,
et reprimitur ultra quam fuerat factus, ne supra hominem esset, ut
calliditate sua non solum ad nihil se profecisse doleat, sed et
deteriorasse. Cum enim prudentior legatur fuisse caeteris bestiis,
postquam decepit hominem, maledictus factus est ab omnibus bestiis
terrae. Post sententiam datam in hominem, datam in feminam, datam in
serpentem, sequitur ut et mulier quam sibi sociaverat ad contemnendam
Dei legem, excipiat sententiam. Ait ei: Replens replebo aerumnas
tuas et gemitum tuum: in tristitia paries filios, et ad virum tuum
conversio tua, et ipse tui dominabitur (Id. III, 16). Nemo
quod reprehendit, ipse confirmat. Si ideo concessi sunt filii quia
usurpaverat coitum, ergo plus usurpatio praestitit. Sed quia dixit,
In tristitia paries filios; si inde putas generationem sumpsisse
principium, ubi erat quod dictum est, Crescite et multiplicamini?
Intelligite ergo hoc ad poenam tantum additum, ut cum per laetitiam
sibi fuerat ante concessum, tristitia subderetur ad poenam: et ut
deterior et multiplicata poena mulierem semper urgeret, additur
conversio ad virum, ut esset unde ei dolor iterum innovaretur. Si
coitum Dominus damnabat, cur in subjectis addebat, Et ad virum
conversio tua? Nemo quod damnat, hoc pro poena constituit; cum
utique poena sit damnationi contraria, nec unquam ex uno, sed contra
proveniat. Quod si in uno essent, damnationem nemo metueret. Deinde
aliquis in hoc addiceret, ex quo in legem commissum videret. Hoc est
confirmasse, non punisse peccatum, si ideo conversio feminae ad
virum, et ex eo quod colit, et non quod verum est, conversio
simpliciter ante concessa cum ultima servitute, propter poenam eidem
credatur imposita, quoniam per mulierem concessam subjectus factus
fuerat vir. Et sine dubio superior videbatur, cujus consilio usus
putavit prodesse quod suasit, ut factum Dei subtilitate serpentis
destrui videretur: instauratur per sententiam Dei institutam, ut
revertatur mulier ad conditionis subjectionem humiliata viro, sicut
fuerat constitutum; et additum ei quod additur ad poenam, cum audit,
Replens replebo moerores tuos, et gemitum tuum: in tristitia paries
filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur.
Numquid fuerat aliter decretum, quam ut mulier dominio viri esset
subjecta? Hinc ergo apparet mulierem revocatam esse ad id quod fuerat
cum additamento. Unde ait, Replens replebo moerores tuos et gemitum
tuum. Quod replet, in eo quod minus est, addit non in eo quod non
est, videtur operari. Hac ergo sententia quae ante processerat,
Crescite et multiplicamini (Gen I, 22, 28), non incipit ad
creandum, sed ad creaturae, quae fuerat concessa, perniciem.
Mulieri ad pariendum filios dolor additur, difficultas imponitur, non
procreationis nova forma componitur: nam si ex hoc recte generatio
speratur, magis intelligi potest arbitrio serpentis generationem
extitisse, quam Domini; et est vere, ut ait ille, Progenies
viperarum (Matth. III, 7). Si quis autem se existimat ita
natum, quid mereatur, advertat, ut propter peccatum amplificaretur ei
dolor partu, ut quae modicum doloris habitura erat, filiorum cresceret
ei causa delicti: quia et cum gemitu et moerore pariuntur, nati autem
sine tristitia non habentur. Nunc tertio promitur in virum sententia
talis: Quoniam audisti, inquit, vocem mulieris tuae, et edisti de
ligno, de quo praeceperam tibi ne ederes ex eo, maledicta terra in
operibus tuis, et in moeroribus tuis edes ex ea omnibus diebus vitae
tuae: spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 17,
18). Et hinc idem Adam ad hoc revocatur, ad quod fuerat factus,
sed cum decremento. Ante enim positus erat ut operaretur terram
simpliciter, ut sequeretur eum laboris effectus: at ubi autem sprevit
praeceptum Dei, melius sibi procurari credens consilio serpentis quam
fecerat Deus, ad institutum pristinum revocatur cum laboris
dispendio; ut terra ei secundum laborem minime responderet, maledicta
non sibi, sed operibus ejus; ut ostenderetur propositum Dei subverti
non posse, neque melius posse quemquam providere quam Deum. Nemo
enim potest alterius opus plus diligere, quam ipse qui fecit, dicente
Apostolo, quia nemo, inquit, carnem suam odio habet; sed nutrit,
et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 29).
Videamus nunc sequentia Legis, an concordent cum initiis ejus.
Abraham cum placuisset Deo, inter caetera quae ad remunerationem
fidei ejus pertinent, cum senior esset, unum filium generare dignus
est judicatus (Gen. XVIII, 10). Quomodo ergo accusari
potest quod pro merito concessum videtur, ut qui ipsius Dei voluntatem
fecerat, Deus voluntatem ejus impleret? quae minime fuisset impleta,
nisi innoxia esset; nec Deus impleret quod male vel imperite posci
videbat, maxime ab eo qui sibi placeret: hoc enim nec homini
convenit. Et Anna cum sterilis esset et Deum diligeret, petiit ut
haberet filium et accepit (I Reg. I): quod si contrarium esset,
moneri potuit ab eo quem diligebat, ne rem postularet adversam. Et
natus ex ea sanctissimus Samuel, filios genuit, non tamen justitiae
suae merita minuit. Prima enim aetate sua semper auctus est, ut in
senectute propensiori Dei testimonio commendaretur. Et Zacharias
sacerdos, vir justus, in senectute sua Dei nutu genuit filium: quo
nondum nato, meruit prophetare (Luc. I, 5). Qua ergo ratione
accusatur quod minime obesse probatur? Et quis neget bonum debere dici
quod neminem laedit? Et ut hoc loco aliquid de Apostolis dicatur,
quod ad robur pertinet causae, certe sanctus Joannes castimoniae fuit
custos: condiscipulus autem ejus, id est sanctus Petrus, uxorem
habuisse cognoscitur; et primatum ut acciperet inter Apostolos, non
ei obstitit generatio filiorum. Quomodo ergo condemnandum putatur quod
non impedit meritum? Hinc Apostolus eum qui uxorem habeat, si in
caeteris servet mandata, sacerdotem fieri posse ac debere ostendit.
Quod si illicitum esset, non poterat utique peccatorem dicere debere
fieri sacerdotem. Et quid tam apertum? Ejusdem enim Apostoli vox
est dicentis: De virginibus autem imperium Domini non habeo (I
Cor. VII, 25). Cum enim Corinthii exagitarentur ab
haereticis, qui in hyprocrisi nuptias damnandas docebant, consuluerunt
Apostolum litteris, an liceret nubere, an uxorem remittere. Tunc
praecepit Apostolus non debere uxorem a viro recedere: cum habuerit
occasionem dicendi, si scisset sic docendum, non licere nubere;
quomodo quod sibi non sit traditum, docere se non posse ostendit.
Quis autem discipulorum doceret quod a magistro traditum non est? Vel
quis non audiat praedicantem: Volo adolescentulas nubere, filios
procreare (I Tim. V. 14)? Sed forte dicatur: Si licet et
bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere? id est,
ut ordinatis jam non liceat convenire? Quis nesciat unumquodque suam
legem habere? Est enim quod omnino generaliter omnibus non liceat:
est item quod aliis licet, et aliis non licet: et est quod aliquando
licet, et aliquando non licet. Fornicari omnibus semper non licet:
negotiari vero aliquando licet, aliquando non licet. Antequam enim
ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari: facto jam non licet. Et
Christiano cum uxore sua convenire aliquando licet, aliquando vero non
licet. Propter dies enim processionis aliquando non licet convenire;
quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod
postulatur. Unde Apostolus, ex consensu ait abstinendum ad tempus,
ut. vacetur orationi (I Cor. VII, 5). Nam secundum Legem
in jejunio caedi et jurgari non licet, postea licet: quia major
reverentia debetur Dei causis. Numquid omne quod ante caeteros
licet, ante imperatorem licet? Quanto magis in Dei causis? Ac per
hoc antistitem ejus puriorem caeteris esse oportet: ipsius enim
personam habere videtur, est enim vicarius ejus: ut quod caeteris
licet, illi non liceat; quia necesse habeat quotidie Christi vicem
agere, aut orare pro populo, aut offerre, aut tingere. Et non solum
huic concubitus non licet, verum etiam ministro ejus: quia ipse
mundior debet esse, quia sancta sunt quae ministrat. Nam sicut ad
comparationem lucernae tenebrae non tantum obscurae, sed etiam sordidae
sunt, ad comparationem autem stellarum lucerna caligo est, ad solis
vero comparationem stellae nebulosae sunt, ad Dei autem claritatem sol
nox est: ita et quae ad nos licita et munda sunt, ad Dei autem
dignitatem quasi illicita et immunda sunt; quanquam enim bona sunt,
Dei tamen personae non competunt. Numquid non tunica mediocris
hominis, quamvis munda, imperatori tamen sordida et illicita est?
similiter et Saxonicia senatori? Ac per hoc antistites Dei puriores
esse debent quam caeteri, quia et Christi habent personam, et
ministros Dei mundiores esse oportet. Nemo enim imperatori ministrat
non accuratus; igitur vestimentis claris et mundis induti ministrant:
Deus autem quia natura clarissimus est, ministros ejus natura magis
quam vestibus mundos esse oportet; cui laus et gloria in saecula
saeculorum. Amen.
|
|