|
De jactantia romanorum levitarum.
Dum jussis charitatis parere volumus, in vituperationem
forte cademus, qui de re quae nulli aliquando in dubium venit,
scribimus; quia cum amicitiam offendere nolumus, studium quod ad
aliquam rem occultam revelandam proficere debuit, intricamus: quamvis
propter nimiam stultitiam cujusdam hoc asseverantis, quod in subjectis
pandemus, istud nobis injunxerit charitas memorata, ne cum nemo diu ad
hoc responderet, in pejus proficeret, et diu in vano exercitatus
emendari non possit. Hoc enim charitatis studium est, quae non
quaerit quae sua sunt. Quidam igitur qui nomen habet Falcidii, duce
stultitia, et civitatis Romanae jactantia, levitas sacerdotibus, et
diaconos presbyteris coaequare contendit: non dicam praeferre, quia
stultius est, et forte incredibile videatur, et nos non emendatores,
sed calumniatores habeamur. Qua igitur lege quave consuetudine,
quonam exemplo hoc aggredi audeat, nullum scire arbitror, ut istos
quibus consessus in Ecclesia datus est minime, iis coaequet qui
propter quod antistites Dei sunt, in domo Dei et in honore Christi
cum dignitate considunt: quae audacia est presbyteris ministros ipsorum
pares facere? Quae temeritatis praesumptio, sacerdotibus bajulos
tabernaculi et omnium vasorum ejus et lignorum concisores et portitores
aquae conferre? Hoc enim officium fuit levitarum. Tale est, si
praefectis officiales, dominis servi aequentur. Hoc enim scriptum est
dicente Domino ad Moysen, Accipe tribum Levi de medio filiorum
Israel, et statue illos ante Aaron sacerdotem, et deservient ei
(Num. VIII, 13). Quid hoc exemplo apertius, quod etiam
nunc in Ecclesia custoditur? Quanquam Romanae Ecclesiae diaconi
modico inverecundiores videantur, sedendi tamen dignitatem in Ecclesia
non praesumunt. Ut autem non omnia ministeria obsequiorum per ordinem
agant, multitudo facit clericorum. Nam utique et altare portarent et
vasa ejus, et aquam in manus funderent sacerdoti, sicut videmus per
omnes Ecclesias, et sicut constitutum est a Domino per Moysen. Aut
numquid meliores Elisaeo sunt, qui aquam fundebat in manus Eliae
(IV Reg. III, 11)? Sic autem diaconos adversus presbyteros
defendit, quasi ex presbyteris diaconi, et non ex diaconis presbyteri
ordinentur. Sed quia Romanae Ecclesiae ministri sunt, idcirco
honorabiliores putantur quam apud caeteras Ecclesias, propter
magnificentiam urbis Romae, quae caput esse videtur omnium civitatum.
Si itaque sic est, hoc debent et sacerdotibus suis vindicare: quia si
ii qui inferiores sunt crescunt propter magnificentiam civitatis,
quanto magis qui potiores, sublimandi sunt? Quidquid enim
officialibus praestatur, augmentum fit potestati: sicut honor servi ad
laudem proficit domini. Quanquam apud justum judicem Deum unicuique
hic honor maneat, qui decretus est singulis Ecclesiarum officiis, ut
qui diaconus est, diaconi honorem per omnes Ecclesias habeat. Non
enim qualiscumque honor est, antistiti Dei servire in Ecclesia
duntaxat ut sacerdos totius honoris ecclesiastici dignus habeatur.
Major enim ordo intra se et apud se habet et minorem: presbyter enim
et diaconi agit officium et exorcistae et lectoris. Presbyterum autem
intelligi episcopum, probat Paulus apostolus, quando Timotheum quem
ordinavit presbyterum, instruit qualem debeat creare episcopum (I
Tim. III, 1-7). Quid est enim episcopus, nisi primus
presbyter, hoc est summus sacerdos? Denique non aliter quam
compresbyteros hic vocat et consacerdotes suos. Numquid et ministros
condiaconos suos dicit episcopus? Non utique, quia multo inferiores
sunt. Et turpe est judicem dicere primicerium. Nam in Alexandria et
per totam Aegyptum, si desit episcopus, consecrat presbyter.
Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit
Caiphae, qui cum esset homo pessimus, prophetavit. Quare? Quia
princeps, inquit, erat sacerdotum (Joan. XI, 49). Et iterum
multum distare inter diaconum et sacerdotem, liber approbat, quem
dicimus Actus Apostolorum. Cum enim ex Samaria credidissent
Philippo praedicanti diacono ab Apostolis ordinato, Miserunt,
inquit, ad Petrum et Joannem ut venirent, et iis qui crederent,
darent Spiritum sanctum per manus impositionem (Act. VIII,
14, 15). Sed inscii credo Scripturarum aut immemores Legis
haec defendunt. Recordari ergo debet qui ista putat asserenda, quid
levitis acciderit cum taliter saperent. Cum enim nihil inter
sacerdotes et levitas interesse praesumerent, Deo judice hiatu terrae
absorpti sunt Chore et consentientes ei, et ducentos quinquaginta
viros torrens ignis simul consumpsit (Num. XVI, 31-35): et
Ozias rex cum opus sacerdotale praesumeret, lepra perfusus est (II
Paral. XXVI, 19-21): ut hoc utique exemplo caeteri territi
non audeant quod sibi concessum non est praesumere. Nunc enim videmus
diaconos temere quod sacerdotum est agere per convivia et in oratione id
velle, ut respondeatur illis, cum istud solis liceat sacerdotibus.
Diaconi enim ordo est, accipere a sacerdote, et sic dare plebi.
Vides quid pariat vana praesumptio? Immemores enim elatione mentis,
eo quod videant Romanae Ecclesiae se esse ministros, non considerant
quid illis a Deo decretum sit, et quid debeant custodire: sed tollunt
haec de memoria assiduae stationes domesticae et officialitas, quae per
suggestiones malas seu bonas nunc plurimum potest. Aut timetur enim ne
male suggerant, aut emuntur ut praestent. Hi sunt qui faciunt eos
ordinis sui non considerare rationem. Dum enim per adulationem
obsequuntur illis illicite, praecipites illos faciunt, ut plus sibi
putent licere: quippe cum videant non sic deferri sacerdotibus; ac per
hoc anteferri se putant. Sed testimonio, inquit, diaconi fit
presbyter: quasi istud ad praerogativam pertineat magnitudinis.
Legimus enim ad plebem dixisse Petrum apostolum: Eligite, inquit,
ex vobis quos constituamus deservire mysteriis Ecclesiae (Act.
VI, 3). Nolo dicere, mensis. Ecce laicorum testimonio creati
sunt diaconi. Et Apostolus eum qui ordinandus dicitur episcopus,
etiam testimonium vult habere Gentilium: sic enim ait, Oportet enim
hunc et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt (I Tim.
III, 7). Omnium ergo est testimonium dare, et non tamen omnes
hoc honore digni sunt. Judicare enim omnes possunt, et non tamen
omnes possunt esse quod judicant. Potest enim pictor judicari bonus,
et praeferri alteri ab illo qui pingere nesciat; et choraula melior
alio choraula approbari ab eo, qui alterius est artis: ita et testis
potest esse creandi presbyteri qui inferior ordine est. Et iterum,
quo inflentur et putent sibi multum deberi, A nobis enim, inquiunt,
perducuntur qui ordinandi sunt: ut dum lateri illorum septi sunt,
honore digni videantur. Fac verum esse. Quasi officialis enim ab
episcopo mittitur, ut obsequium praebeat ordinando. Nam et
imperator, ut imperator appareat, ordinatur obsequio militari: non
tamen melior nec par est exercitus imperatori. Nam et Aman cum esset
clarus in honore militari, a rege missus est ut Mardochaeo in
obsequium iret (Esther VI, 10): ut quantum dignus esset
Mardochaeus, ex hujusmodi obsequiis nosceretur. Ita et diaconi
creandis presbyteris in obsequium mittuntur; ut dignos eos fieri
sacerdotes, omnes intelligant. Exceptis enim sacerdotibus, quibus
obsequium debent, omnibus praeponuntur diaconi.
|
|