|
Contra Novatianum.
Dicunt discipuli sui ad Jesum, Domine, vis ut
dicamus, descendat ignis de coelo, et consumat eos, sicut fecit
Elias? Et respondit illis Domnus dicens, Nescitis cujus spiritus
estis. Filius enim hominis non venit animas perdere, sed salvare
(Luc. IX, 54-56). Cum dignum utique esset vindicare in
Samaritanos non suscipientes eum; Dominus tamen qui ad misericordiam
dandam advenit, sententiam amovit, ut de caetero corrigentes
emendarentur. Et propheta Elisaeus indignatus pueris qui ei
contumeliam faciebant, Deo judice vindicavit in eos, ut eo loco ab
ursis comederentur, ubi silva esse negatur (IV Reg. II, 23,
24): Dominus autem oblatae sibi meretrici pepercit, ei videlicet
quam in adulterio se deprehendisse majores Judaeorum dixerunt (Joan.
VIII, 11); ut quia pia praedicatio incoeperat, non
condemnandum, sed ignoscendum doceret. Nam per Moysen data Lex,
quia justitiam habuit ad vindictam, in primordiis suis severitatem
exercuit. Quia et in illum qui sabbatis exiit ligna colligere,
funebriter vindicavit (Num. XV, 32-36); et in filium
Aegyptiae qui blasphemaverat in Deum, similiter ultionem dedit
(Levit. XXIV, 10-14); et in causa fusilis vituli
percussit filios Israel (Exod. XXXII, 27). Unaquaeque
ergo Lex inter ipsa primordia sensum suum plenum ostendit, ut vetus
Lex, quia ad vindicandum promptior erat, inter initia sua asperior
videretur, ut metu incusso diligentes et sollicitos faceret auditores
suos. Nova vero propterea quod pia et ad misericordiam facilis est,
primordia sua mitissima et clementissima demonstravit, ut ipsa
oblectatione ac dilectione omnes ad indulgentiam provocaret. Postea
autem et illa quae asperior visa est propter fragilitatem humani
generis, non solum rigorem suum mollivit, sed et humanam et piam se
praestitit, et haec quae clemens visa est aliquando vindicavit.
Ananias enim cum Saphira uxore sua divinitus caesi sunt (Act. V,
5, 10). Et Elimas magus incredulus et Dei legi repugnans,
Domini judicio et virtute caecatus est (Id. XIII, 8-11).
Et Herodes rex propterea quod honorem non dedit Deo coeli, ab angelo
Dei percussus scatens vermibus exspiravit (Id. XII, 23). Ne
quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et
impune peccari, timorem posuit, ostendens ad hoc dari veniam
delictorum, ut quasi ex mortuis vivificati postea abstinerent se a
contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc cum crimine exeat, quia ad
judicium venietur. Haec enim unicuique sententia imputatur, in qua
defungitur. Quoniam igitur nova Lex plenitudinem habet
misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in
supra dictos vindicavit. Vetus vero Lex quanquam ad vindictam data
sit, quibusdam tamen ignovit, ne omnino crudelis diceretur: sed in
plures vindicavit, quia sensus ejus ad ulciscendum promptus est. Sine
dubio ergo major gratia novae Legis est quam fuit veteris. Si ergo
major gratia est, quomodo negatur hoc praestare posse, quod praestitit
illa, quae minorem gratiam habuit? Erat enim propensior in
severitatem. Itaque si ista poenitentibus ignovisse probatur, qui
fieri potest ut ista quae clemens est, non recipiat poenitentes? Nam
et Judaei filii Dei appellati sunt, qui per Moysen in nube et in
mari baptizati, apostoli Pauli auctoritate leguntur (I Cor. X,
2). Legem enim accepturi procul dubio purificati noscuntur, ut de
caetero acceptae Legis redderent rationem, ut si quid peccarent, per
poenitentiam se reformarent; dicente Domino per Isaiam prophetam,
Poenitentiam agite qui erratis, et convertimini (Isai. XLV,
22). Sed forte e contrario dicitur, Poenitentia quidem praedicata
est, non tamen remissio. Si ergo poenitentia a Deo praedicata est,
fructus erit agentibus poenitentiam. Nec enim supervacue hoc Dominus
commoneret. Porro autem sciens Dominus conversis dari debere
peccatorum remissionem, hoc praecepit: quippe cum dixerit, Nolo
mortem peccatoris, tantum ut convertatur et vivat (Ezech.
XVIII, 32). Itaque et est fructus poenitentiae, sicut
claruit, conversis ad Deum. Exclusa est ergo Novatiani impie
composita assertio, qua verborum Domini sensum invertit dicens, Ait
Dominus, Qui me negaverit, et ego negabo ipsum (Matth. X,
33): ut si aliquis christianus quacumque ex causa negaverit, jam
redire non possit, aut certe revertens, minime recipiatur. Et ubi
erit demandata poenitentia? Cum Salvator post datam hanc sententiam
negantem apostolum Petrum non negaverit. Quare? Quia poenitentia
subsequente erratum suum amarissime flevit (Id. XXVI, 75),
sciens utique conversis ignosci, et reformari eos per poenitentiam.
Sed Novatianus fingit agendam poenitentiam. Quia enim aperte non
audet negare poenitentiam dandam, astrictus Lege, subtiliter hanc
frustrare contendit. Quando enim dicit, quia qui negaverit, nullo
modo veniam habebit, sed negabitur et ipse in conspectu Angelorum
Dei, quomodo non cum dolo agendam poenitentiam profitetur? Hinc
autem manifeste fraus ejus apparet, cum subjungit dicens, Quicumque
peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic, neque
in futurum (Id. XII, 32). Quamvis alia causa sit qua
peccatum est in Spiritum sanctum, et alia negare Dominum Jesum;
Novatianus tamen ut huic peccato veniam deneget, unum sensum vult
esse, et negantis Dominum, et peccantis in Spiritum sanctum, ut hac
tergiversatione fructum amputet poenitentiae. Si enim idem est negare
Dominum quod peccasse in Spiritum sanctum, nulla venia speranda est
negantibus, neque fructus aliquis poenitentiae; quia hoc peccatum,
neque hic, neque in futuro remitti dominica oracula promiserunt. Hinc
ergo apparet, Novatianum cum dolo dicere agendam poenitentiam,
Utquid enim poeniteret, si delictum aboleri negatur? Poenitentiae
enim gemitus, fletus et lamentatio hoc acquirit, ut et veniam mereatur
et reformationem. Denique David poenitens et confitens peccatum
suum, et veniam meruit (II Reg. XII, 13), et ad pristinum
statum redditus est; quia et rex permansit, et postea prophetavit.
Quod liquido probatur: in quinquagesimo enim psalmo poenituit, et
postea persecutionem a filio suo passus prophetavit. Tertius enim
psalmus juxta historiam post quinquagesimum est. Sed forte regi
ignosci oportuit, humilibus autem ignosci non debet; cum magis
potentioribus difficilius ignoscendum videatur? Deus enim personam
hominis non accipit (Rom. II, 11). Quanto enim quis
sublimior, tanto magis, licet leve peccatum ejus, grave est crimen.
Sicut enim humilitas in potente sublimis et magnifica est; ita et
culpa ejus pro crimine habenda est. Exceptis enim peccatis, quae
constat omnibus esse illicita, non omnia licent potentibus, quae sunt
concessa humilibus. Dignitatis enim homini negotiari deforme est, et
popinam ingredi notabile est. Senatoribus quoque fenus infamia est.
Si ergo in his levibus inventi notandi sunt, quanto magis rei
constituendi sunt, si peccaverint? Per hoc ergo apparet David
gravissime peccasse, et quidem duplici modo: conversus tamen, et
homicidii et adulterii veniam consecutus est, et quod est amplius,
deflens reformatus est. Cum enim a propheta Nathan argueretur,
peccatum celare non ausus est, sed confessus est dicens, Peccavi
Domino. Tunc respondit propheta et dixit, Abstulit Dominus
peccatum tuum, et non morieris, quoniam poenituisti. Et quia
invenitur postea prophetasse, dubium non est hunc reformatum. Nam et
Achab correptus a propheta propter mortem Nabuthe ibat plorans, et
conscidit vestimenta sua, et praecinxit se cilicio, et factum est
verbum Domini in manu servi ejus Eliae de Achab, et dixit Dominus:
Audisti, quoniam motus est Achab a facie mea? non inducam ei mala in
diebus ejus (III Reg. XXI, 27-29). Et Ninivitis
peccata deflentibus, imminente morte reparata est vita (Jonae
III, 10). Ecce quantus profectus est poenitentiae. Sed forte
dicatur e contra, Concessa quidem est, sed non de crimine
idololatriae: quamvis enim haec gravia sint, majus est tamen crimen
idololatriae. Recte tamen explosa est non ex modica parte Novatiani
assertio, qua duo crimina gravia concessa poenitentiae videntur. Quia
si fornicationi ignosci non debet, sicut Novatiano videtur, quanto
magis homicidio, aut adulterio? Sed hinc vanitas ejus apparet,
quando haec quae graviora sunt, concessa probantur: quamobrem nunc,
an idololatris concedi posse promiserit Deus, requirendum est. Omne
enim quod jure hic concessum non fuerit, nec in futurum poterit
concedi. Hic enim, sicut dixit Dominus, aut ligantur, aut
solvuntur peccata (Matth. XVI, 19); in futuro autem nihil
aliud erit, nisi remuneratio aut condemnatio. Omnis enim qui hic jure
reprobatur, non poterit eligi, aut dignus in futurum judicari.
Audiamus igitur quae dicat Dominus de idololatris ad Jeremiam
prophetam: Vade, et dic, inquit, Revertere ad me, commoratio
Israel, dicit Dominus, et non firmabo faciem meam in vos: quia
misericors ego sum, dicit Dominus, et non irascar vobis in aevum.
Verumtamen cognosce delictum tuum: impie egisti, et posuisti vias
tuas in alienos subtus omne lignum nemorosum (Jerem. III, 12,
13). Ecce quid promittit eis Deus, qui post lapsum ad se
convertuntur, ut post apostasiam regressis remittat peccata. Et
iterum dicit Deus per Jeremiam: Delicati mei ambulaverunt vias
asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. Constantes estote,
filii, et proclamate ad Deum, erit vestra in abductione memoria.
Nam sicut fuit mens vestra ut erraretis a Deo, duplicabitis decies
tantum conversi, quaerentes eum. Qui enim induxit in vos mala,
inducet in vos aeternam jucunditatem cum salute vestra (Baruch IV,
26-29). O clementia Dei! quemadmodum lapsos provocat ut se
erigant! quomodo hortatur ut post errorem idolorum revertantur ad eum!
quasi pater benevolus, filiis suis jucunditatem perennem promittit
salutis si se corrigant. Item apud eumdem inter caetera: Et
restituam illos in terram istam, et reaedificabo eos, et non
destituam; et replantabo eos, et non evellam (Jerem. XXIV,
6): ut quia comminatus dixerat, Sacrificans diis, eradicabitur;
ne peccantes in Deum desperarent de se, quasi jam qui sacrificaverant
idolis eradicati, replantari non possent; hortatur eos, quia si
poeniteant, poterunt ad statum suum pristinum reformari. Sententia
enim tunc manet, si non emendetur delictum. Denique Ninivitis
praedicatum est, quia post triduum everteretur civitas eorum. Quare
post triduum, nisi ut aut poeniterent, et auferretur sententia; aut
in eo permanentes, justius deperirent? Hoc est quod dixit per
prophetam, Nolo mortem morientis, tantum ut revertatur et vivat.
Ita factum est ut morituris peccatorum causa Ninivitis, ignosceretur
poenitentia subsequente. Utquid enim centum annis sub Noe arcam
invenimus fabricatam (Gen. V, 31; VII, 6), nisi ut
videntes et audientes quid immineret emendarent se? Neminem enim Deus
vult perire. Hinc est unde in Salomone legimus, Quoniam, inquit,
Altissimus misertus est poenitentibus (Eccli. XII, 3). Et
iterum, Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata
hominum propter poenitentiam (Sap. XI, 24). Hoc sensu et
Dominus dolens super perfidiam Judaeorum, ait: Jerusalem,
Jerusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te;
quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat
pullos suos sub alis suis, et noluisti (Matth. XXIII, 37)!
Igitur semper Dominus per totam Legem peccatores ad se converti
hortatur, nolens opus suum perditioni esse obnoxium; cum nec alia
causa datae Legis esset, quam ut ex errore homines convertantur ad
veritatem: ita tamen, ut in Novo Testamento auctor Legis clementior
videatur, quia tempore quo sacramentum Filii sui Domini nostri
manifestare dignatus est, largior et uberior in misericordia esse
voluit, ut plus gratiae praedicante Filio esset, quam fuerat
praedicantibus servis. Nec immerito: sic enim fuit dignum ut majora
dona per Filium, quam per famulos largiretur. Denique ad se
conversis credentibus omnia simul peccata concedit, nulla interveniente
lamentatione poenitentiae. Unde dicit Paulus apostolus, Sine
poenitentiae enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29).
Post autem si peccaverint, per poenitentiam poterunt mereri veniam;
ut quia post acceptam gratuitam misericordiam peccaverunt, non jam
gratis, sed interveniente gemitu et fletu possint ad indulgentiam
pervenire. Impossibile est enim homini ut non peccet. Unde Joannes
apostolus, Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos
ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confitemur peccata
nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata, et mundet
nos ab omni injustitia (I Joan. I, 8). Sicut David meruit
veniam et reformationem, cum confiteretur peccatum. Certe
Christianis loquitur Joannes apostolus. Ait enim in subjectis,
Filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis: et si quis
peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum (Id.
II, 1). Hoc dicit, ut si post Baptismum peccaverimus,
advocatum supplices deprecemur, ut exoret pro nobis Patrem. Si enim
apud veteres nostros poenitentia habuit locum, quomodo fieri potest ut
hoc tempore locum non habeat, quando major clementia praedicationis
est? et qui inimicis misertus est vocando illos ad gratiam, amicis
factis non miserebitur cum mercede? Tribulatio enim cordis, merces
est poenitentis. Quod si esset verum, dolerent homines ex inimicis
factos se amicos. Aut qualis aestimandus erat ille, si inimicis non
poenitentibus misericordiam daret, amicis vero et poenitentibus non
daret? Praeterea cum sciat Dominus diabolum adversus amicos et servos
Dei plus se extollere et saevire: unde dicit Petrus Apostolus,
Vigilate et sobrii estote, quia adversarius vester diabolus fremens
sicut leo circumit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8):
quoniam ergo novit Dominus adversarium nos habere horrendum et
validum; si victi ab eo fuerimus, vult nos ad auxilium suum
confugere, dolens elisos nos, ut virtute ejus reparati fortiter
repugnemus. Sicut enim nisi breviati fuerint dies illi, quos dicit
Dominus (Matth. XXIV, 22), nulla fiet salva caro; ita et
si negetur hominibus poenitentia, nemo poterit salvus fieri. Si enim
nemo, inquit, gloriabitur mundum se habere cor (Prov. XX, 9);
et alibi, Nemo, ait, sine sorde, nec infans unius diei (Job
XIV, 4): quis poterit evadere, si poenitentia denegetur? Et
ubi est quod dicit Dominus, quia gaudium erit in coelo super uno
peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7)? Sed majora
crimina, inquit, ignosci non debent, fornicatio et idololatria. Et
ubi est dictum dominicum, quo omnia peccata et blasphemias promittit
remitti hominibus; Spiritus autem sancti blasphemia non remittetur
hominibus (Matth. XII, 31)? Omnia penitus peccata dicit
posse remitti, excepto uno. Nunc elige, Novatiane, de quibus vis
dictum; de adhuc non credentibus, aut de jam credentibus? Si de non
credentibus; quomodo datur remissio peccatorum, cum constet omnes,
antequam credant, in Deum peccare et in Spiritum sanctum? Nam
nonnulli gesta dominica magicas artes appellant, opus sancti Spiritus
daemoniis assignantes. Si autem de credentibus vis dictum, exclusa
est asseveratio tua, quia omnia peccata remittentur: Et qui dixerit,
inquit, verbum contra Filium hominis, remittetur ei. Ergo sive in
Deum, sive in Christum peccetur, remittetur hominibus. Omnia enim
peccata complexus est, praeter in Spiritum sanctum. Itaque non hoc
peccatum vult intelligi, quod peccatur in Deum, hoc esse et in
Spiritum sanctum: si enim hoc esset, non utique istud exciperet.
Quoniam ergo aliud peccatum significat, cum blasphematur in Spiritum
sanctum (ad personam enim pertinet hoc dictum, non ad naturam
Spiritus sancti); sive jam credentibus per poenitentiam, sive
futuris credentibus per Baptismum, omnia remittentur peccata. Quod
autem in Spiritum sanctum peccaverunt Judaei, alia causa est, et
quae ad tempus illud pertinuit. Unde non illis hoc remitti, neque
hic, neque in futurum ostendit. Non enim errore peccaverunt in
Spiritum sanctum, sed malevolentia. Scientes enim prudentesque,
opera quae videbant in gestis Salvatoris Dei esse, ut populum a fide
ejus averterent, haec simulabant esse principis daemoniorum. Hinc est
unde dicit eis Dominus, Vos habetis clavem scientiae, et nec vos
intratis, nec alios sinitis intrare (Luc. XI, 52). Haec ergo
sententia contra malevolos prolata est quibus remedium inveniri non
potest ut salventur. Nihil est enim hoc crimine gravius: fingit enim
falsum esse, quod scit esse verum. Judaei enim qui sub Dei lege esse
videbantur, quibusque facta promissio Christi est, videntes
magnalia, et intelligentes hoc esse quod promiserat Deus; invidia
caecati sunt, ut hoc esse negarent; et non solum negarent, sed et
persequerentur usque ad mortem. Non ergo dignum est, istis peccatum
hoc unquam debere remitti, qui conscientia sua teste, Deo, cui se
devotos dicebant, ausi sunt repugnare. Ut autem in Deum vel in
Christum peccetur, diversae sunt causae. Aut enim aliquis dum
felicitati alterius invidet, dolore humilitatis suae insurgit in
Creatorem; aut aliquid repentinum passus quod sit adversum, in
iracundiam excitatus, in parentem injuriosus existit. Christi autem
incarnatio etiam ad injuriam provocat. Dum enim ignorant homines
sacramentum incarnati Christi, blasphemant, indignum ducentes si
Filius Dei, qui incorporalis et simplicis naturae est, hominum more
natus dicatur. Blasphemant ergo, quia ignorant mysterium. Quamobrem
conversis his porrigenda est manus, quia sic contra verum existunt,
dum pro vero se facere arbitrantur. Tortus hujusmodi et exungulatus,
hoc verum esse dicit, quod persequebatur. Supra memorati autem
Judaei aliud senserunt, et aliud egerunt, qui sine judice et
carnifice, conscientia sua teste semper torquentur. Qui enim per
errorem inimicus exstitit vero, cum conversus fuerit, gaudet
cognovisse se veritatem: malevolus autem non habet quod emendet; si
enim converterit se, incipiet verum dicere quod prius falsum esse
nesciebat. Spiritui autem sancto ut fiat injuria, causa nulla
existit: officium enim ejus offensionem non parit, quia in virtute
signorum et prodigiorum apparet. Quis enim insibilare contra eum
audeat, videns mortuos excitatos? Aut quis irascatur ei, cujus
effectu videat currentes paralyticos, caecos lumen accipere, surdos
audire? Aut quomodo non amabit eum, quem videat spiritus immundos
ejicere, leprosos mundare, et simul omnes infirmitates curare? Huic
Judaei maluerunt injuriam facere, opus ejus dicentes opus esse
daemoniorum, dummodo invidiam atque odium contra Salvatorem exercentes
explerent: idcirco neque hic, neque in futurum, hoc peccatum remitti
eis ostendit. Sed Novatianus, Majora, inquit, crimina nominatim
remitti probentur, id est, idololatria et fornicatio post lavacrum.
Idcirco enim in Baptismo, ait, simul omnia remittuntur peccata, ut
de caetero si quid grave commiserint, nullo modo veniam consequantur;
quia post acceptum Spiritum sanctum, quod contra Spiritum sanctum
est, admitti non debet. Quis neget peccari nunquam debere, si esset
possibile? Porro autem sciens Deus fragile genus humanum, semper
remediis salutaribus prosecutus est eos, ut post peccata haberent
quomodo se repararent. Si autem Spiritus datus prohibet peccantibus
dari poenitentiam, nulla providentia est in Novo Testamento, et
melius videbitur veteribus provisum, quibus medicina ista minime est
denegata. Et quomodo major gratia est in Novo quam in Veteri? Nam
hoc inimici est, qui sciens hominibus aliter provideri non posse, ut
perveniant ad salutem, quam interventu poenitentiae, Spiritum sanctum
det, cui si injuria facta fuerit metu aliquo, aut per aliquem
errorem, jam satisfactio locum non habeat reformandi hominem: hoc est
occasionem quaesiisse perdendi homines, non salvandi. Sed absit,
quia Dominus ait, Filius hominis non venit animas perdere, sed
salvare. (Luc. IX, 56). Nam si nobis peccata, quae in nos
peccamus invicem, si convertamur, septuagies septies remitti a nobis
alterutrum praecepit Deus (Matth. XVIII, 22); quanto magis
ipse, si in illum peccetur, ignoscit conversis? Omnem enim
peccatorem converti vult. Unde Apostolus fornicariis et immundis
remissum probat dicens, Ne forte veniens lugeam multos ex his, qui
ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et
fornicatione, quam gesserunt (II Cor. XII, 21). Probat
quosdam egisse poenitentiam, de quibus non dolet, sed gaudet: aliquos
autem significat, non egisse fornicationis suae poenitentiam; propter
quod et lugere se eos dicit, non pertinentes ad vitam, quia non
egerunt poenitentiam. Si enim hujusmodi criminis in hac vita semper
agenda poenitentia esset, non diceret lugere se eos, quia non
egerunt, sed quia non agunt. Sciens autem hic et incipi, et peragi
poenitentiam, ait, quia non egerunt. Hoc enim volebat, ut veniens
ad eos pacem haberet cum communione eorum. Ecce probatum est,
fornicariis post actam poenitentiam communicandum esse. Non enim
potest illis communicari quamdiu agunt: tunc autem communicandum est,
cum desinunt agere judicio Ecclesiae. Nunc superest videre an
specialiter idololatris posse remitti probemus. Legimus enim in
Apocalypsi beati Joannis apostoli, poenitentiam super idololatria
praedicari. Commonentur enim episcopi, quos angelos vocat, id est
nuntios, sicut et beatus Paulus apostolus ait, Sicut angelum Dei
excepistis me (Galat. IV, 14), ut peccantibus dent
poenitentiam, nec eos patiantur minime commoneri, qui scandala faciunt
in Ecclesia, cum sint et ipsi de Ecclesia. Dicit ergo, Et angelo
Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit, qui habet gladium ex utraque
parte acutum, Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae: et tenes
nomen meum, et non negasti fidem meam, in diebus, quibus Antipas
testis meus fidelissimus occisus est apud vos, ubi satanas habitat.
Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam
Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum sub oculis filiorum
Israel, manducare delibata, et fornicari: ita et tu habes tenentes
doctrinam Nicolaitarum. Similiter age poenitentiam. Hanc dicit esse
doctrinam Nicolaitarum quae fuit et Balaam, id est, idololatriam et
fornicationem, de qua jubet agi poenitentiam. Et quia hominibus
Ecclesiae loquitur, ostendit dicens, Haec dicit spiritus Ecclesiis
Quis autem fructus est poenitentiae, ita significat, Vincenti,
inquit, dabo manducare manna, quod est absconditum; ut per
poenitentiam quasi vincat peccata. Quid est enim poenitere, nisi
dolere praeterita, et de caetero temperare ab his quae admiserat? Et
Angelo Thiatyrae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui
habet oculos sicut flammam ignis, et pedes ejus similes aeramento
Tyrino: Scio opera tua, et dilectionem, et fidem, et ministerium,
et patientiam, et opera tua novissima meliora prioribus. Sed habeo
adversum te, quod sinis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetam,
et docet, et seducit servos meos fornicari, et manducare immolata
idolis. Et dedi ei tempus ad poenitendum, et noluit agere
poenitentiam de fornicatione sua. Ecce mittam illam in lectum; et
adulteros ejus cum illa in tribulationem magnam, nisi egerint
poenitentiam factorum suorum, et natos ejus occidam morte; et scient
omnes Ecclesiae, quia ego sum qui scrutor renes et corda; et dabo
unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, et caeteris
qui Thiatyrae estis, qui hanc doctrinam non habetis, et ignoratis
altitudinem satanae, sicut dicunt, non mitto in vos aliud pondus:
verum tenete quod habetis donec veniam. Vincenti autem et servanti
opera mea usque in finem, dabo ei potestatem super gentes (Apoc.
II, 12-26). Sub una Epistola data ad Ecclesiam Thiatyram
duplicem Novatianae haeresis confundit et explodit errorem: et
poenitentibus enim idololatriae causa fructum promittit, et in una
Ecclesia malos non contaminare bonos ostendit, cum unius utique essent
communionis: nec enim extra Ecclesiam positis scribebat dicens, Qui
habet aures, inquit, audiat quid dicat Spiritus Ecclesiis. Simili
etenim modo apostolus Paulus, Scimus enim, inquit, quia quaecumque
lex loquitur, his qui sub lege sunt loquitur (Rom. III, 19).
Et alio loco, Quid enim, inquit, mihi de his qui foris sunt
judicare (I Cor. V, 12)? Unius ergo Ecclesiae homines,
partim ad poenitentiam provocat, partim collaudat dicens, Vobis autem
dico, et caeteris qui Thiatyrae estis, quicumque non habetis
doctrinam istam, id est idololatriae, tenete quod habetis, donec
veniam; hoc est, perseverate usque ad finem, quia qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Similiter et
qui perseveraverit in malo, damnabitur. Ac per hoc sicut justitia
justi non liberabit eum, in die qua erraverit; sic et iniquitas
injusti non nocebit ei, cum converterit se. Ideo dixit, sacrificans
diis eradicabitur: si autem converterit se vita vivet. Sicut est et
illud quod ait Dominus, Qui me negaverit, negabo eum (Ibid.
33). Si autem converterit se, non poterit negari ab eo quem
confitetur. Hinc est ut diceret in Psalmo, Non justificabitur in
conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2). Haec enim
sententia imputatur homini in qua moritur. Nam quia in Ecclesia mali
cum bonis futuri essent usque ad judicium Dei, ipse Deus
significavit, dicens, Simile est regnum coelorum reti misso in mare,
quod ex omni genere piscium colligit. Cum autem venissent ad littus,
bonos segregaverunt in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit
in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et segregabunt de regno
Dei omnia scandala, et eos qui iniquitatem faciunt (Matth.
XIII, 47-49). Haec causa significatur etiam in illo, qui
inter discumbentes inventus est non habens vestimentum nuptiale (Id.
XXII, 12, 13): quem solum projectum de coetu ostendit
Ecclesiae, quia crimen indignitatis ejus non polluit caeteros; et
quia haec indignitas ejus designata est, eo quod vestimentum non
habuerit nuptiale, manifestus fuit caeteris. Videbant enim eum inter
se aliud esse vestitum. Hinc est unde Paulus apostolus, In magna
autem, inquit, domo, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et
lignea et fictilia (II Tim. II, 20). Istud propter
Hymenaeum et Philetum posuit, qui cum essent ex Ecclesia, perverse
de resurrectione sentiebant; sicut aliqui de Corinthiorum Ecclesia
resurrectionem negabant. Sed hanc domum magnam Novatianus mundum
significat intelligendum, non Ecclesiam; ne in una Ecclesia malos
cum bonis, mundos cum immundis cogatur asserere. Quod facile puto
convelli. In una enim domo omnes sub uno sunt nomine: quamvis enim
moribus diversi sint, uno tamen domini sui nomine censentur in
professione. Mundus autem hic diversae professionis continet homines,
ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. Vides ergo
non hoc potuisse dici de mundo, sed de Ecclesia, in qua sub uno
degentes nomine, diversi sunt actu. Quod quidem Novatianum non
ignorasse adverto, sed quia abcessionis suae justas querimonias non
habebat, ne aperte erubesceret, argumenta quaedam sibi conflavit per
malam legis interpretationem, quibus excusare niteretur et tegere
livoris sui invidam voluntatem. Denique respondet ad haec quae diximus
dicens, Nec ego renuo agendam poenitentiam admissae idololatriae, sed
ego remittere non audeo; quia crimen hoc ab eo remittendum est, in
quem admissum est. Haec autem cum dolo respondet. Interpretationibus
enim suis detegitur, quibus fraus ejus apparet. Quando enim dicit,
scriptum est. Qui me negaverit, et ego negabo eum, et mentiri non
potest cujus verba sunt; poenitentiam quam agendam dicit, inanem et
infructuosam ostendit. Si enim sententia data est, et non fallit qui
dedit; quid excruciari compellis hominem lamentationibus et gemitibus,
qui hujus rei effectum, aut denegas, aut scire te minime profiteris?
Omnis enim qui consilium alicui dat, ad hoc utique dat, ut quid ex eo
proficere possit, praedicet. Sed quia tu, Novatiane, dolose hoc
profiteris, ad illudendas mentes hominum, agendam poenitentiam dicis.
Sciens enim aperte hoc negari non posse, subtiliter facis, quia non
voce sed affectu poenitentiam amputas. Omnem certe qui idolis
sacrificaverit, in Spiritum sanctum dicis peccare, cui neque hic,
neque in futurum, peccatum hoc remitti per legis verba contendis.
Quomodo ergo hujus delicti agendam poenitentiam dicis, nisi quia
fallis, sicut supra ostendi? Sed soles alio dolo fraudem hanc velle
contegere, dicens eodem sensu etiam Petrum apostolum dixisse Simoni,
Age poenitentiam ab hac malitia tua, si forte remittatur tibi (Act.
VIII, 22). Sed contuens apostolus Petrus veterem et venenatam
malitiam hominis et peramaram, idcirco dubium ei dedit responsum.
Quis enim mortalium sic peccavit, ut donum Dei pecunia vellet
mercari? Malevolentiae ergo responsum istud datum est, non errori.
Haec est enim quae remedium non habet; quia nec error est, nec per
quam excusetur necessitas, ut possit per fletum ad veniam pervenire.
Si in tali itaque causa aliqui fuerint inventi, hoc audiant quod
audivit et Simon. Nam ideo dubie respondit ei apostolus Petrus
dicens, In felle enim amaritudinis et in obligatione iniquitatis video
te esse. Si ergo in tam gravi causa, et quae sine remedio videatur,
dubie responsum est; ambiguum non est, eis qui errore aut necessitate
aliqua in Deum peccant posse remitti, si congruam poenitentiam agant.
Hoc enim concessum est juri ecclesiastico ab auctore, ut et
poenitentiam det, et post poenitentiam recipiat. Et adhuc est aliquid
quod reprehendit Novatianus: Cur, inquit, corpus Domini tradunt
eis quos noverunt peccatores? Quasi possint ipsi accusatores esse,
qui sunt judices. Si autem accusati fuerint et manifestati, poterunt
abjici. Nam quis judex accusantis sumat personam? Nam si ipse
Dominus Judam passus est, quem sciebat furem esse, et ea quae
mittebantur exportare (Joan. XII, 6), nec eum qui accusatus
non est, abjecit: hoc exemplo uti oportet, ut eum abjicere non
liceat, qui publice detectus non fuerit. Nam nec justo viro competit
aliquem accusare. Unde Matthaeus, Joseph cum esset, inquit, homo
justus, et nollet eam traducere, voluit eam occulte dimittere
(Matth. I, 19). Judas ergo cum esset inter discipulos,
contagione sua non eos maculavit, dissentientes utique a furtis ejus;
et Eucharistiam inter eos accipiens, non polluit innocentes. Nec
Dominus ei quem latronem sciebat, corpus suum denegabat; quia
secundum Apostolum, Qui indigne sumit, gladium sibi sumit (I
Cor. XI, 27). Unde nec ab oculis ejus se avertit. Peccatores
etenim eos polluunt, qui consentiunt malis eorum. Unde dictum est,
Videbas furem, et concurrebas cum eo (Psal. XLIX, 18).
Hinc est unde Apostolus plebem Corinthiorum arguit, propterea quod
illum qui publice uxorem patris habebat, non corriperent aut
evitarent, ut se emendaret, dicens, Nescitis quia modicum fermentum
totam massam corrumpit (I Cor. V, 1, 6)? Cum enim non esset
dux aliquis, aut praepositus Ecclesiae; plebis erat corripere eum,
quem videbant tam turpiter et obscoene inter eos conversari. Ac per
hoc quasi consentientes eos crimini ejus Apostolus arguit. Nec enim
in hac re accusatore opus erat, aut testibus; publice enim novercam
suam loco uxoris habebat. Itaque, quantum ad causam nostram
pertinet, exposuimus rationem, non alios criminantes, sed nos
defendentes. Novatiani autem obtestor conscientiam, qui nos semper
accusat, si sanctos scit esse omnes quos secum habet. In tantum autem
irascitur nobis, ut et christianos nos neget; cum sciat nos ea fide
initiatos, de qua ipse praesumit. Christianum certe professio facit
et vita. Si ergo vides hominem ea profiteri quae tu, et non
dissimilem esse in vita; quare negas esse eum quod tu es? Certe qui
dicit Dominum Jesum, in Spiritu sancto dicit (Id. XII, 3);
verum enim dicit. Omnis enim veritas de Deo est. Cur non assentis
vera dicenti, sed negas? fatenti Deum contradicis non ratione, sed
furore? Numquid non inimicus Dei videris, qui vera de eo profitenti
resistis? Numquid paganus, audiens aliquem idola dicentem esse deos,
negat paganum esse? Cur tu negas christianum quem audis verba integrae
fidei profitentem, cum legas, Corde creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem (Rom. X, 10)? At tu, ut inimicus,
quod per iracundiam non vides, Deo repugnas; negans hoc confitentem
habere salutem, cum Dominus dicat, Quicumque me confessus fuerit,
et ego eum (Luc. XII, 8). Numquid ait, Si Novatianus me
fuerit confessus? Sed tu hoc sic astruis, ut tibi hoc defendere
videaris, ut is salvetur qui non christianus tantum, sed qui fuerit et
novatianus. Sed si in Christum facta confessio dat salutem;
ubicumque, apud quoscumque integra fuerit haec confessio, habet
salutem. Itaque si confessionis hujus traditio corrupta est apud nos
aut sensus immutatus, recte accusas. Si enim haec manet in nobis
sicut et in te, nos negando et te negare videris. Sed fidei ministros
accusas: fac verum esse, quamvis probare non possis, Qui tamen ab
his audierunt; verum est quod audierunt, an falsum? Nec enim si
vitiosus verum dixerit, non erit verum, quia a vitioso dictum est;
cum alia causa sit conversationis, et alia professionis. Nonne
persecutor odio christiani nominis professionem persequitur, non
conversationem? Primo in loco sciens hoc proficere religioni, cum
confitemur esse nos christianos, sacrilegus confitentibus nobis credit
quod non vult audire, quia audit. Tu autem cum ejusdem professionis
sis et signaculi, non credis confitentibus nobis quae ipse confiteris.
Si aliter nos renatos scires quam tu renatus es, recte non crederes
hoc nos esse quod tu es. Utquid a sacrilego persecutionem patior, si
non hoc sum quod tu es? Nam si hoc de me profiterer, quod tu de me
dicis; persecutionem non paterer. Ac postremum mihi credendum est de
me, non tibi. Meam enim professionem quaerit judex, non tuam de me.
Quid ergo me confitentem tu negas, cum verum sit, in hac causa non
alienum testimonium, sed meam professionem requiri, aut pro me, aut
contra me? Nolebam pro nomine torquere te contra me, ut appareret si
vera confitentem et tu negares contra me, aut cui crederetur. Dolo
enim hoc proponis, ut justam causam videaris habere schismatis. Nam
non ignoras in hac re meam de me testificationem requiri, non alienam;
et hoc verum haberi, quod ego fuero confessus, non quod alter
negaverit. Manifestum est utique liberos esse eos, qui amore Christi
non disquirentes hominum actus, ad fidem ejus consequendam concurrunt:
hoc eorum probantes quod sibi utile norunt, id est, ut traditionem
fidei, quae de Christo est, consequantur. Nam qui praeter mysterium
aliquid aliud in hac re putat homini necessarium, traditioni facit
injuriam; minus enim sentit de gratia Dei. Quando enim nisi meritum
hominis adfuerit, negat donum Dei proficere posse devoto sibi, aut
potiorem, aut parem facit hominem ipsi traditioni, cum longe sit
meritum hominis ab hoc officio. Sicut de hac eadem re dicit apostolus
Paulus, Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum
dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed
qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Quomodo in
hac re aliquid de homine sperandum est, cum verba data sint quae
tradantur? Videamus itaque quid proderit, si boni meriti fuerit, aut
quid oberit, si mali fuerit meriti. Accedens verba Dei audire
desiderat, quibus fidem commodans, salutem se credit accipere. Quid
facit in hac re, si bonae aut malae vitae sit qui verba solemnia
tradit, cum fides devota quaeratur percipientis, ut ea quae audit,
toto animo credat? Numquid si malae vitae sit qui tradit,
impedimentum faciet percipienti, ut non credat quae audit credenda, ut
peccatum ejus intret in cor ejus ne credat? aut Deus, qui justus
est, despicere habet devotum sibi propter peccatum ejus, quem ipse
patitur esse in ordine? Nec homo sic judicat, quem constat falli
frequenter, aut esse gratiosum. Si ita esset, et homo causam suam
ageret, nonne diceret Deo: Quis sit iste cujus causa me despicis,
nescio. Ego ad eum tui causa accessi, quia tuus dicebatur antistes:
te quaesivi, te desideravi, tibi credidi, de homine nihil speravi:
quare ergo mala ejus mihi obsint, quem nescirem nisi te quaesiissem?
Si bona ejus mihi possent proficere, justum videretur forte, ut et
mala ejus obessent mihi. Sed sicut bona ejus si dubie credidissem,
nihil proderant mihi; ita et mala ejus nihil obesse mihi debent bene
credenti. Ego enim verbis ejus fidem dedi, quae a te data dicuntur,
quaeque te inspirant, te loquuntur, de te promittunt: huic de se
nihil credidi, nec gestis ejus; sed fidei, quae ex te est, me
copulavi. Secundum haec integra est causa credentis. Advocatorum
enim more accipe antistites: numquid si malae vitae sit advocatus,
contra susceptum ejus pronuntiabitur? Hoc est officium advocati, ut
secundum juris ordinem, suscepti sui causam peroret: numquid poterit
vita ejus, si turpis est, obesse causae suscepti? Persona enim
advocati nec obesse, nec prodesse poterit; qualis enim fuerit causa,
sic et respondebitur ei. Sic sunt et qui volunt christiani fieri:
accedunt ad antistitem, dicunt ei vota sua: ille facit verba juris
ecclesiastici. Si vera vota sunt, suscipiuntur a judice: in quo ille
aut obesse poterit, aut prodesse? quippe cum nec causam suscepti sui
norit. Deo enim judici soli cognitum est, quis, qua mente accedat.
Antistitis ergo est, delegato sibi fungi officio; judicis autem, aut
suscipere, aut renuere causam suscepti. Ipse enim invenitur dixisse,
Filia, fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 22). Vides
itaque nullius adjutorio, sed unumquemque fide sua salvari. Hoc enim
Deus decrevit fidei, ut si non dubitet, omne quod voluerit,
consequatur. Tu tamen non ut amicus, sed quasi inimicus Christi,
populum sub tuo nomine congregasti, ut non sint Christiani nisi
fuerint et Novatiani; cum Apostolus condemnet, si quis dicat se
Paulianum, aut alterius alicujus (I Cor. III, 4): sed tu
potiorem te judicans, super Christi nomen, tuum posuisti; quasi ille
non sufficeret ad tuendam Ecclesiam suam.
|
|