|
Contra Novatianum.
Quomodo in Levitico Dominus sacrificia et libamina
offerenda praecepit, quae alibi respuit? cum constet in Levitico de
sacrificiis offerendis Dominum mandasse Patribus, ut offerrent
libamina vel sacrificia, sive holocausta: denique sic dicit per
Jeremiam prophetam, Haec dicit Dominus, Holocausta vestra
congregate cum sacrificiis vestris, et manducate carnes; quia non sum
locutus ad patres vestros, neque mandavi illis, qua die eduxi illos de
terra Aegypti (Jerem. VII, 21 et 22).
De holocaustis et sacrificiis, si penitus advertas, non est de hac re
facere quaestionem: nec mentitum Dominum aut immutatum putes, ut
mandaret, et postea denegaret. De hujusmodi enim sacrificiis et
libaminibus seu holocaustis nihil invenitur mandasse, de quibus nunc se
locutum testatur. Duo etenim genera sacrificiorum adverte: unum quod
per singula genera offerri mandatum est, et aliud quod voluntarium
dictum est. Illud ergo quod per diversa genera, sive pro peccatis,
sive pro primogenitis offerri praeceptum est, quid et quale et quomodo
offerendum esset, mandatum est. Sacrificium autem voluntarium non
utique mandatum est, quia arbitrio remissum est, ut si aliquis
voluisset offerre, quod illi visum fuisset, offerret: voluntaria enim
erant haec sacrificia. Et quia negligenter et improvide haec
offerebant, non deliberantes, quia qui offerret potentiori, munera
electa offerret; idcirco dicitur eis, Non mandavi vobis de his: sed
si vultis, debetis quae digna sunt offerre. Sic etenim invenitur, et
Cain peccasse, cum non considerat Deo haec debere offerri, quae
potiora sunt. Cum enim ad propitiandum Deum haec offerre se
dicerent, in eo ipso provocabant Deum ad indignationem, ut in id quod
dicerent se bene facere, peccarent offerentes Deo holocausta indigna.
Unde dicit in Malachia propheta, Si adducatis ad victimam caecum aut
claudum aut aegrum, non est bonum. Offer autem ea duci aut praeposito
tuo, si suscipiet te, dicit Dominus omnipotens (Malach. I,
8). Hinc est ut per Isaiam de eadem re queratur Deus, dicens,
Quo mihi oves holocausti tui? Neque in sacrificiis tuis honorasti
me. Non enim ad hoc te feci, ut laborares in thure, aut ut
mercareris mihi argento incensum; nec adipem sacrificiorum tuorum
concupivi: in peccatis autem tuis et iniquitatibus astitisti mihi
(Isai. I, 11). Manifestum est itaque ortas esse querelas:
quia cum voluntaria sacrificia offerrent, non in his Deum honorabant,
offerentes indigna, cum haec utique non essent necessitatis. Si enim
mandata fuissent, necessitate videbantur qualiacumque offerre; quando
autem arbitrio suo haec offerebant, talia debebant offerre, ex quibus
obsequium in se Dei ostenderent. Sed quia animus illorum cupiditate
idolorum errabat, inconsiderate haec agebant. Igitur duplici genere
exprobrantur, quia et inique agentes, Deo audebant offerre; et quae
indigna erant, offerebant: cum iniqui actus non sacrificiis
redimantur, sed lamentatione et misericordia. Unde dicit David cum
peccasset, Si voluisses, sacrificia dedissem: utique holocaustis non
delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; et cor
contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 18, 19).
Denique dicit Samuel ad Saül, qui cum contempsisset praeceptum
Domini, sacrificio Deum putabat posse placari, Non enim, inquit,
vult Deus sacrificium magis, quam audiri vocem suam (I Reg. XV,
22). Et Scriptura dicit, Misericordiam volo plus quam
sacrificium (Osee VI, 6). Judaei cum injusti essent, et
immisericordes, oblationibus propitium Deum fieri arbitrabantur:
sicut et nunc quidam spernentes justitiam, oblationibus laudari se
putant. Bona est ergo oblatio, si servetur justitia, et non
negligatur misericordia; quia quod nobis petimus, et aliis praestare
debemus.
|
|