|
De Evangelio Lucae.
Sciens Dominus bellum Judaicum adversus se futurum,
dixit discipulis suis ut gladios sibi pararent: quo facto, cum coeptum
esset bellum duce Juda Scariote, videns Petrus apostolus insurgentes
hostes, protulit gladium, et amputavit auriculam servi sacerdotum.
Tunc Dominus jussit Petro, ut reconderet gladium in thecam suam:
Omnis enim, inquit, qui accepit gladium, gladio peribit (Matth.
XXVI, 51, 52). Utquid parari jussit, qui prohibuit
percutere; reum etiam mortis designans eum, qui percusserit gladio,
cum non utique injuste videatur apostolus percussisse? Quantum enim
pertinet ad Petrum, percussit eum quem contra se armatum videbat.
Resistere enim debuit ingratis servis, et ad Dominum necandum
armatis. Si singula membra inspicias causae, cujus vis patefieri
rationem, invenies et alia quae requiras his dictis. Quid enim opus
erat, ut hic qui spirituali fretus erat virtute, gladios juberet
parari carnales: et qui prius jussit in via nec peram ferri, nec
pecuniam, nec virgam (Id. X, 10); nunc juberet haberi, quae
prius prohibuit? Incipiamus ergo, cur gladios jusserit parari et
occidi prohibuerit, explanare. Non solum enim inimicorum, verum
etiam ipsorum discipulorum suorum causa, ad superventurum bellum arma
procurari praecepit. Nova enim et mirabilis res futura erat, ut is
qui nova et inaudita signa faciebat, sic subito humiliaretur, ut et
verberibus subjiceretur et morti. Ne ergo velut impraescius haec pati
videretur, et a quo forte virtus recessisset, haec omnia sic
praedixit, ut non dubitaret de his, sed praescius contra haec se
pararet; et quia voluntate humiliatus est, non resistere acrius
inimicis juberet: in tantum seipsum esse qui fuerat ostendens, ut jam
detentus, aurem quae abscissa fuerat restitueret; ut quod gladio
operante deciderat, redderet: non quasi carnalis utique medicus, sed
quasi corporum conditor opus suum truncatum refinxit. Nec enim possunt
medici abscissa corporis membra reparare. Ut autem Dei virtus in illo
non diminuta, sed ita ut fuerat inesse videretur, et illud firmaret
quod dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem
habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18): hac ergo causa gladios
parari, non tamen occidi jussit. Nunc illud ostendere superest,
quare contuens factum apostoli Petri, eum qui gladio usus fuerit,
gladio dixit perire, cum non injuste percussisse videatur Nam sicut
significatur in Luca, ipso Domino permittente percussit, et sic
prohibitus haec audivit (Luc. XXII, 49, 50). Ideo etenim
permissum est, ut et vindicare se posse videretur, sed nolle; et ut
virtus ostenderetur in eo manere, in quo fuerat, ut in utroque
vindicare se posse non ambigeretur; inimici vero pro certo haberent
datam sibi ab eo potestatem, ut hoc facerent. Non enim victus
apparebat, sed tradens se voluntati eorum. Quare ergo sententia data
est, ut qui gladium accipit, gladio pereat; nisi quod nulli licet,
excepto judice, quemquam gladio occidere? Apostolo autem Petro usque
ad hoc permissum est, ut dolorem faceret, non quod occideret. Ob hoc
enim audivit, ne iterum percuteret. Didicit praeterea, quia
christianis jam factis occidere non licet. In misericordia enim
positis, lege juris mundo crediti uti non licet aspere. Illud autem
quod ante euntibus in via discipulis mandasse videtur, ut nihil
tollerent in via, pacis est causa, et gratia virtutum, et affabilitas
doctrinae. Quid enim opus erat tollere aliquid in via, quibus
signorum causa omnia offerenda erant? At ubi tempus, quo se pati
permisit, advenit, propter quod rixa magis quam bellum imminebat;
armatos jubet esse discipulos: non ut repugnaret qui pati volebat,
sed, ut dixi, ut praescium se hujus rei, et in potestate habere
passionem suam ostenderet; humiliaret autem se humanae salutis causa,
quod suo loco dicetur.
|
|