|
De Evangelio Lucae.
Quomodo Prophetia quadret cum Evangelio, de
obscuratione solis et quibusdam aliis.
Cum in primo adventu Domini praedictum sit, quia contenebraretur sol
in passione ejus, eadem hora qua factum probatur, id est, meridie.
Sic enim scriptum est in Amos propheta, Et erit in illa die, dicit
Dominus, occidet sol in meridie, et contenebrescet super terram dies
lucis (Amos VIII, 9). Illo ergo die a sexta hora
contenebratus est sol usque ad horam nonam, et ita completa est
prophetia supradicti prophetae. Imago hujus rei, quae futura est in
adventu Domini secundo, in passione Domini est ostensa; quia in
fine, cum coeperit Dominus advenire ut judicet mundum, solventur
luminaria ab officio suo, dicente Domino, In illis diebus sol
contenebrabitur, et luna non dabit lumen suum (Matth. XXIV,
29). Quod quidem et Joel propheta non praetermisit, ut cum a
multis significatur, sine dubio impleri credatur. Ita enim dixit:
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, priusquam veniat
dies Domini magnus et manifestus (Joel. II, 31). Hoc quantum
apparet, secundo adventui magis congruit; tunc enim omnibus aperte
manifestabitur, sic dicente Scriptura, Tunc videbit illum omnis
oculus, et plangent se super illum omnes tribus terrae, et qui illum
crucifixerunt (Apoc. I, 7). Itaque si in utroque adventu hoc
continetur, quia sol contenebrabitur illis diebus, qui dies ille est,
quo ampliari solem et lunam cecinit Scriptura? Ait enim inter caetera
Isaias dicens: Eritque super omnem montem excelsum, et in omni loco
excelso aqua perambulans in die illa, cum perierint multi, et cum
ceciderint turres. Et erit lumen lunae, ut lumen solis; et lux solis
erit septies tantum in die, cum sanabit contritionem populi sui
(Isai. XXX, 25, 26), et caetera. Qui dies potest
intelligi, quo promisit se Dominus sanare contritionem populi sui?
Hunc opinor esse diem, quem pater Joannis Zacharias ostendit
dicens: Benedictus Dominus Israel, quia visitavit et fecit
redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis in domo David
pueri sui. Sicut locutus est per os sanctorum Prophetarum suorum,
qui a saeculo sunt. Et liberabit nos de inimicis nostris, et de manu
omnium qui oderunt nos. Ad faciendam misericordiam cum patribus
nostris (Luc. I, 68-72). Et Simeon inter caetera, Hic
positus est, inquit, in ruinam, et in resurrectionem multorum in
Israel (Id. II, 34). Haec ruina est Scribarum et
Pharisaeorum et principum Judaeorum, quos propheta significavit per
turres. His ergo per incredulitatem ruentibus, alii surrexerunt
credendo qui prius videbantur infirmi, et aegri per negligentiam.
Unde Salvator, In judicio, ait, ego veni in hunc mundum, ut qui
non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX,
39): ut qui per Legis culturam et peritiam lumina videntur, per
incredulitatem caecarentur; caeci vero, id est, imperiti vel
publicani viderent, dum crederent. Quorum infirmitates propheta
Salvatorem portaturum praedixit (Isai. LIII, 11). Itaque
hoc tempore Salvatoris factum est, sicut legitur in Evangelio, quia
ipse infirmitates nostras accepit, et vulnera nostra curavit (Matth.
VIII, 17). Quae quidem omnia in passione Salvatoris
consummata et adimpleta sunt: sic enim salus humani generis, tam apud
superos quam apud inferos et redempta est et firmata, quia prophetia
Zachariae supradicti utrumque comprehendit. Et hic enim apud superos
liberati sunt a contritione inimicorum, interventu misericordiae; et
illic apud inferos, cum erepti sunt de tartaro. Cuncti enim qui
speraverunt in promissum Christum, exspectabant adventum ejus, ut
devicta morte liberarentur de inferno. Unde dixit, Aa faciendam
misericordiam cum patribus nostris. Si quis autem salutem hanc et in
secundo adventu contineri intelligat; in utroque tamen adventu, maxime
in secundo, sol convertetur in tenebras, et luna non dabit fulgorem
suum: quomodo ergo augeri solem et lunam die quo visitabit Dominus
populum suum, advertemus; quando utroque in tempore, quo coepta
liberatio populi et adimpleta est, solem et lunam non minui, sed
contenebrari legamus? nisi plane solem et lunam sanctis comparatos
intelligamus; sicut in alio loco legimus sanctos luminaribus
exaequatos, Paulo apostolo praedicante, quia inter hos homines sancti
in hunc mundo velut luminaria videantur. Et in Evangelio, Tunc
justi, inquit, fulgebunt sicut sol (Matth. XIII, 43).
Dominus enim opera justa lumen appellat: sic enim ait, Luceat lumen
vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent
Patrem vestrum, qui est in coelis (Id. V, 16). Hi ergo, qui
omnibus suis relictis, Dominum sequuntur, justitiae et sanctitatis
causa, soli et lunae comparantur septies honorati; sicut dicit
Dominus, Nemo est qui relinquat domum, aut uxorem, aut filios, aut
agros, qui non recipiet septies tantum in hoc saeculo (Luc.
XVIII, 29, 30). Qui ergo ad praesens septies honorantur,
potest inintelligi, quia etiam in futuro septem partibus clariores
caeteris futuri credantur; ut resurrectio eorum soli comparetur ac
lunae, caeterorum vero sicut stellae sint. Claritas ergo sanctorum,
quae hic septies honoratur, in resurrectione aliud septies
consequitur, ut qui hic claritatem lunae habet, in futuro solis
accipiat claritatem; et qui hic soli comparatur, septies tantum
futurus credatur accipere. Propheta ergo Isaias solis et lunae
comparatione sanctorum merita augeri praedixit, nec immerito. Si enim
ipse Dominus sol justitiae dictus est, sancti autem similes ei erunt,
Joanne apostolo dicente, Cum enim apparuerit, inquit, similes ei
erimus (I Joan. III, 2); convenienter sanctos in sole esse
significatos, septem tamen partibus majorem solem quam lunam propheta
supradictus ostendit. Quando enim lunam, sicut lumen solis, futuram
ostendit, solem autem septies tantum; ad modum utique solis septies
lunam augeri significat, ut talis sit tunc luna, qualis nunc est sol:
quamvis sanctorum ratio hic vertatur, sub hac tamen causa luminarium ex
parte prodidit quantitatem, ut post crementum solis ac lunae tantum
iterum major sit, quantum erat sol; et quantum in praesenti distat
sanctus a sancto, tantum distet in futuro post remunerationem.
|
|