|
DE LIBRO GENESIS.
In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I,
1). Si coelum in principio fecit, et terram, coelum autem
firmamentum est, sicut in subjectis apparet; non est verum, quia
prior lux facta est, et sic firmamentum: aliud enim coelum significare
non poterat, quia facturam mundi describit Deo operante perfectam.
Propterea enim quod diversis opinionibus homines fallebantur in causa
mundi. Moyses Deo se inspirante ostendit quae esset ratio mundi.
Quibusdam enim videbatur initium non habere; aliis initium quidem
habere, sed ab Angelis quibusdam fabricatus esse; nonnullis vero
factus similiter, sed a Sacla quodam, qui est et Deus potestatis
adversae: pauci autem de origine, veritatis traducem sequentes, Deum
opificem ejus asserebant. Horum ergo causa qui diversitatis falsa
opinione trahebantur, coactus est Moyses quae esset causa hujus vera
ostendere; ne filii Israel erepti de potestate Aegyptiorum, a falsa
tamen intelligentia eorum liberati non essent. Ipsi enim inter
caeteros magis erroris studium sequebantur: hi enim antiquitus prae
caeteris vanae philosophiae operam dabant. Denique Moyses per id,
quod a filia Pharaonis adoptatus videbatur, eruditus est omni
sapientia Aegyptiorum (Act. VII, 22). Quid est ergo quod
dicit, In principio fecit Deus coelum et terram? Si enim
firmamentum significat secundum quod supra ostendimus, videamus quid
dicat. Arbitramur, quia Moyses ut omnem errorem inferioris creaturae
auferret, et impensarum facti mundi; in principio substantias ipsas,
ex quibus mundus constat, factas esse significavit; quia si hoc
tacuisset, aeternae forte putarentur esse substantiae, Deo jugabiles
aestimatae: ut qui hujus rei testimonium recipit, ambigere non possit
factum esse mundum, quando substantias, quae ad impensas mundi
profecerunt, initio subjectas fatetur. Igitur In principio fecit
Deus coelum et terram, id est supernam et infernam substantiam.
Superna est, qua constat coelum; inferna autem concretio est quaedam
faeculenta, quae profecit in aridam quae dicitur terra, et tenebras.
Unde dicit in Isaia propheta, Ego Deus, qui feci lucem, et creavi
tenebras (Isai. XLV, 6, 7). His ergo creatis, fecit simul
substantiam; hoc est, aquam, tenebras, et terram ante tempora:
tempora enim sub firmamento sunt. Firmamentum enim, sicut quibusdam
videtur, glacies est aquarum. Et ideo firmamentum dicitur, quia
concretis divinitus aquis firmatum est, quod ab occulendo vel celando
appellatum est coelum. Itaque propterea quod aqua majus sit
elementum, prior est significata, quia pars ejus profecit in cameram
mundi. Terra autem pavimentum: quae quidem et David a Spiritu
sancto creata fatetur. Ait enim, Et aquae quae super coelos sunt,
laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse
mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 4, 5). Post
haec ergo elementa, ante compaginationem mundi, fecit Deus lucem, ut
opera ejus in lucem procederent, quae lux modo disposito, cursum diei
explevit. Facta est nox juxta diei modum, quae similiter impleto modo
spatii, illuminata est adventu luminis matutini: et sic impletus est
primus dies, cum coepit secundus; nox enim diei deputata est, ut
simul dicantur unus dies: propterea enim, quod subjectae sunt tenebrae
lumini, auctoritate carent, nec possunt numerum facere. Triginta
etenim dies una luna appellantur, cum secum habeant noctes. Itaque
lucis ministerium, quo spatium consumit sibi decretum, dies
nuncupatur. Tenebrarum autem substantia antequam illuminetur, nox
appellatur. Spatium autem illud, quod inter occasum et ortum est,
nox est. Non enim tenebrae faciunt noctem, sicut et lux diem; quia
tenebrae manent in sua natura. Lucis autem accessus facit diem, et
discessus noctem. Non immerito ergo subjecta est nox diei. Luce ergo
facta, et cursu duodecim horarum impleto, totidemque et noctis spatio
peracto, aequinoctium fuit in primo die: et exinde coepit dies
increscere super noctem tribus scilicet mensibus, qui sunt tempus
veris. Ex eo deinde augmento suo minuitur dies aliis mensibus tribus,
qui sunt tempus aestatis. Et iterum fit aequinoctium, ita ut ex eo
nox increscat supra diem aliis mensibus tribus, qui sunt tempus
autumni. Et incipit iterum nox de magnitudine sua, qua supergreditur
diem, minorari usque ad finem quarti temporis, quod est hiems. Et
fit aequinoctium primi temporis, quando Deus mundum creavit, qui dies
intelligitur esse undecimus calendas aprilis, quando primus dies
Paschae est, id est primus dies primi mensis. In Lege enim mandatum
est, ut decima die primi mensis vespere praepararent se ad Pascha
faciendum quarta decima mensis die, id est, ab undecimo. Jam enim
vesper decimi diei in undecimum lucet, ut ab undecimo calendas aprilis
initium esset primi mensis. In principio etenim facta luna fuit quarta
decima, quia omnia plena sunt facta: adde triduum a decimo vespere,
et hi sunt tres dies ante luminaria qui fuerunt, ut undecimo calendas
aprilis factus sit mundus; quia numerus lunae ab undecimo venit ad
quartum decimum, cui Paschae primus mensis integer est attributus, ut
in Pascha die solemni neque extra undecimum calendas aprilis sit,
neque extra lunam quartam decimam, quia undecima mundus factus est,
quarta decima autem luna majori lumine clarior factus est. Inter
principium ergo et claritatem qua illuminatus est mundus, Salvator
noster et passus est et resurrexit; quia quarta decima luna passus
est, et primo die resurrexit, qui ideo dominicus dicitur, quia ipsum
Dominus fecit, qui multiplicatos menses fecit, et tempora, et
annos. Ut autem uno atque eodem modo minime celebretur, cursus facit
lunae in decrementis et crementis. Terra autem erat invisibilis et
incomposita. Manifestum est, quia terra, postquam facta est,
invisibilis erat et incomposita: tegebatur enim aquis, ideo erat
invisibilis; incomposita autem ideo, quia cum esset fluxa, non erat
apta ad culturam. Et tenebrae erant super abyssum. Tenebras dicit
fuisse super abyssum, id est, super immensam ex omni parte aquam. Et
spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 2). Hanc
aquam quasi summitatem significat, super quam spiritus Dei quia
superferebatur, ostendit, ut tenebras super infinitam profunditatem
fuisse significet. Spiritum autem Dei super aquas, quia ubi spiritus
Dei erat, obscuritas non erat; quantum enim poterat, illuminabat
aquam. Abyssum autem, id est immensam profunditatem illuminare non
poterat: hoc est, superiores aquas illuminabat, et subter erant
tenebrae, et super abyssum. Idcirco autem hunc Dei spiritum dicit,
non quia sanctum hunc intelligi vult Spiritum, sed eum super creaturam
hylicam spiritualiter vult intelligi, totum autem Dei esse
significans, Dei hunc, qui super aquas ferebatur, spiritum vocat,
ut pravam asseverationem convellat, qua quidam utuntur, dicentes
aliquid esse quod non sit Dei. Nam nec ordinis, nec rationis est,
ut super aquas Spiritus sanctus fuisse dicatur, quia super omnem
creaturam est. Quod enim de Deo est, super omnes potestates et
principatus et similiter super omnes potentias spirituales est. Non
moveat autem mentem alicujus, quia Dei spiritus dicitur, cum constat
omnia Dei esse. Ait enim Deus inter caetera facturus diluvium, Non
permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro (Id.
VI, 3): et in Ezechiele inter alia, Haec dicit Dominus ossibus
istis, Extendam super vos cutem, et dabo spiritum meum in vos, et
vivetis (Ezech. XXXVII, 5). Numquid haec ad officium
Spiritus sancti pertinent, et non ad animam? Spiritus ergo hic Dei
est quidem, sicut caetera, hylicarum tamen moderator est
substantiarum; ipsius enim ordo est his praeesse. Luce ergo facta,
et cursu diei moderato, et peracto secundo die, fecit firmamentum, id
est, coelum, ut lux in terra firmamenti moderaretur diem, ut esset
quasi lucerna in domo. Hoc, inquam, firmamentum factum est ex
supradicta aquae substantia. Nunc enim compaginatur in specie mundus,
ut de confusione rerum discretis substantiis, singulae partes
aptarentur, quae ad membra mundi proficerent. Substantiae enim quas
primum factas esse diximus, impensae sunt mundi. Et ideo mundus
dicitur, quia res ab invicem separatae quae erant confusae, et in
speciem productae, mundum fecerunt vocari, cujus in fabricam
profecerunt. Firmamentum ergo, id est coelum, factum est in medio
aquarum, ut divideret inter aquam quae erat supra firmamentum, et
inter aquam quae erat sub firmamento; ut Dei virtute in medio aquarum
consisteret firmamentum, sub se, et intra se, et supra et circa se
habens aquam; ut esset concavum deforis, et intra munitum, ne aquae
sive interiores sive exteriores penetrarent concavum ejus, ut esset
quasi domus munita atque firmata, ut securi essent habitantes in ea.
Tertio die jussit congregari aquam quae erat sub coelo, hoc est,
intra capacitatem firmamenti, in congregationem quam, ut appareret
arida, quae est terra, et factum est sic. Exhausta enim latitudine
terrae, factum est velut alveum, in quo demergeretur omnis aqua, quae
erat intra firmamentum, et apparuit arida. Recedente enim aqua,
necesse erat appareret terra facta visibilis, quae prius erat
invisibilis. Tunc arida appellata est terra, et congregationes
aquarum maria. Et jussit producere terram herbam pabuli, et ligna
fructifera ad semen super terram. Quarto item die jussit Deus fieri
luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram; luminare
majus, in inchoationem diei; et luminare minus, in inchoationem
noctis, et stellas. Haec ad conceptum et nativitatem et ad nutrimenta
pertinent eorum, quae gignuntur in mundo, et ad signa temporum certis
curticulis necessaria, necnon et ad ornatum totius mundi. Sicut enim
ad ornamentum domus pertinet, si camera ejus habeat auro distincta
laquearia; ita et mundo ornatum praestant stellae diversa luce
fulgentes. Luci itaque, quae facta est prior, est additus splendor
solis, ita ut connexa sint haec et individua. Nocti autem, quae erat
tenebrosa, datum est luminare: et quia quarta decima fuit luna quando
facta est, sic ait, Luminare minus, in inchoationem noctis: facta
etenim, tota nocte luxit. A parte ergo ad totum dictum est, in
inchoationem noctis; quia non semper vespere lucet. Luminare autem
majus, quod solem dicimus, manet in initio diei, quia simul cum luce
priore concretus est. Tribus ergo diebus sine luminaribus his fuit
mundus; non enim erant adhuc quibus proficerent officia eorum. At ubi
autem produxit terra herbam pabuli, et ligna fructifera; necessaria
fuerunt quae enutrirent vel conservarent quae erant producta. Quia
ergo generatio omnis horum interventu perficitur, non oportuit prius
haec fieri, ne eorum effectu quae producta de terra sunt, orta
putarentur; sed illa ante facere, ut sic haec sine his facta esse non
ambigantur. Quinta deinde die, aquas jussit producere reptilia
animarum vivarum, et volatilia volantia super terram secundum
firmamentum coeli, et factum est sic. Et inter caetera, Et vidit,
inquit, Deus quia bona sunt, et dixit, Crescite et multiplicamini
(Gen. I, 21, 22). Ideo autem adjecit, Et vidit Deus quia
bona sunt, quia a quibusdam dicuntur mala esse, ut vel sic
erubescant. Quando enim Deo et conditori suo placent, nulli utique
debent displicere. Nam solent dicere stulti, Ideo, inquiunt,
vidit, et placuerunt ei, quia ante nesciebat. O hebetes, quomodo
nescivit? Quidquid voluit, productum est. An quis vult quod
nescit? et qui potest facere, potest dici quia nescit quod faciat?
Et quod amplius est, non ipse fecit, sed jussit ut fierent; et qui
jussit, non est hujus virtutis ut faceret? Sed quia huic omnia
possibilia sunt, jubente hoc quae non poterat, coepit posse, ut ad
hujus laudem proficeret. Duplex ergo virtus est, ut insensibilem
juberet sensibilia producere. Sexto vero die praecepit ut produceret
terra animam viventem, quadrupedia, et bestias terrae; et factum est
sic, et producta sunt. Et vidit Deus, quia bona sunt, et valde
bona, quia omnia necessaria sunt. Supra dicta ergo die dixit Deus:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat,
inquit, potestatem super omnia quae facta sunt super terram (Ibid.,
26). Primum quidem fecit Deus substantias ex quibus mundum
compaginaret, quo compacto, et omnibus ornatibus decorato, et
necessariis honestato, post hoc hominem fecit, qui frueretur eo, et
omnibus quae in illo sunt. Nam cum omnia super terram ex aquis et
terra produci jussisset, hominem tamen ut faceret, limum terrae
manibus apprehendisse describitur, ut multum differre hominem ab his
quae fecerat, edoceret. Ad honorem enim hominis pertinere vult,
quando eum Dei manibus factum describit, et factum ad imaginem et
similitudinem Dei, id est Patris et Filii. Quid sit autem ad
imaginem et similitudinem Dei, quamvis alibi dixerimus, hic tamen
locus et causa postulat ut iterum dicamus. Patris enim ad Filium
verba sunt dicentis, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram: quanquam in opere utriusque intelligatur persona, dicentis et
obaudientis. Haec ergo imago Dei est in homine, ut unus factus sit
quasi Dominus, ex quo caeteri orirentur, habens imperium Dei quasi
vicarius ejus; quia omnis rex Dei habet imaginem. Ideoque mulier non
est facta ad Dei imaginem. Sic etenim dicit, Et fecit Deus
hominem, ad imaginem Dei fecit eum. Hinc est unde Apostolus, Vir
quidem, ait, non debet velare caput suum, quia imago et gloria Dei
est; mulier autem ideo velat, quia non est gloria aut imago Dei (I
Cor. XI, 7). Similitudo autem Dei haec est in homine, ut
sicut ex Patre Filius, sic ex homine mulier. In hoc plane dispar,
quia haec facta, ille vero natus est. Quibusdam tamen videtur omnia
simul Deum fecisse. Si enim verbo, inquiunt, fecit, quare non
omnia simul fecisse dicatur? Nam hic hominum mos est, ut per partes
fecisse credatur. Ad potentiam ergo Dei magis facere videtur, si uno
die omnia ab eo facta dicantur. Porro autem magnam providentiam in hoc
opere et ordine contuemur. Nam potuit utique simul facere cuncta; sed
ratio multiformis prohibuit, et sepositis his omnibus, Scripturae
divinae fides adhibenda est, quae dicit, et saepe dicit, quia in
sex, inquit, diebus fecit Dominus Deus tuus coelum et terram, mare
et omnia quae in eis sunt (Exod. XX, 11). Primo enim in loco
sic debuerunt fieri, ut sentirent ac scirent quia facta sunt: quando
enim non se omnia simul viderunt, sed unum hodie, cras alterum;
cognoverunt initio se contineri, et nullo modo posse aeternitatem
suspicari, ubi se partibus invicem recognoscunt. Nam si omnia simul
exstitissent, non esset eis sensus infirmitatis, sed putarent se non
coepisse. Quae enim verbo Dei subito simul existunt, non se fieri
sentiunt, nisi aliud ante se, aliud post se videndo. Et ne forte
illud quod primum factum est putet se infectum, majora post se facta
cernendo, hoc credit de se quod vidit in altero potiore. Denique
lumen quod dies appellatur, ante se habet coelum et terram, id est,
aquam et aridam. Cum autem ipsa aqua et arida et tenebrae confusa
fuissent facta, aeternitatem sibi vindicare non poterant, quia nihil
horum statum et proprietatem sibi ausum est vindicare. Sol iterum et
luna cum sint clarissima, ante se habent multa. Ita ergo factum est,
ut potiora posteriora, anteriora autem inferiora cum se vident, nihil
horum sibi vindicet aeternitatem. Praetereaque sex diebus opus
consummatum, totius mundi aetatem in se continet, ut sex dierum
opera, sex millium annorum haberent figuram: quia quod unoquoque
saeculo futurum erat, sex dierum per ordinem operibus continetur;
utputa, quia prioribus saeculis tanta cognitio Dei in terris non erat
futura, sine splendore anteriores dies videntur: ut autem ante hominem
pecora fierent, quia veteres nostri inculti et agrestes pecorum more
victuri erant: sexto autem die homo fieret, haec res fecit, quia in
sexto millenario annorum adventus Christi hominem fecit, ne morti
esset obnoxius. Ut autem imago Dei esset homo, quia dono Dei
coimaginari haberet Filio Dei, dicente Joanne apostolo, Scimus
autem, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan.
III, 2). Et Vas electionis: coimaginati, ait, Filio Dei
(Rom. VIII, 29). Arbor autem vitae quae posita est in
paradiso, imago fuit futurae gratiae Dei, quae est corpus Domini,
quod qui edit, vivet in aeternum. Nam arbor scientiae boni et mali
significat quod Lex data est per Moysen, quae cum cognitum fecisset
peccatum quod prius latebat, dedit scientiam boni et mali. Ostendit
enim quid esset bonum, quidve malum. Illud vero, quod septimo die
requievit ab operibus suis, hoc significat, quia impleto sexto
millenario annorum, in septimo millenario requiescet, cessante jam
mundo ab omni opere saeculari. Haec diximus pauca de multis, ut viam
panderemus intelligendi secundum ea quae supra ostendimus.
|
|