IN QUAESTIONES VETERIS ET NOVI TESTAMENTI POST VULGATAS ADMONITIO.


CAPUT UNICUM

Habes praefixum superiori libro elenchum duplicem: unum quo illa praecedentium centum viginti septem Quaestionum exhibetur collectio, quae ab Augustino Ratisponensi, ab Joanne Amerbachio et a Desiderio Erasmo fuit primum vulgata; alterum, qui collectionem non tantum disparem Quaestionum ordine, sed etiam earum numero auctiorem longe repraesentat. Hujus porro alterius collectionis exemplar cum e Victorina Bibliotheca adeptus fuisset Jacobus Haemer, curavit ut subsequentes hic Quaestiones, quas videlicet aut nondum vulgatas, aut certe aliis verbis tractatas esse animadvertebat, prodirent in lucem. Fecit vero ipse tres earum classes, quarum prima in editis inscribitur, Quaestionum ex Veteri Testamento pars secunda; aliae similiter, Quaestionum sive ex Novo Testamento, sive ex utroque mixtim, pars secunda dici solent: cum tamen Victorinus codex aliique inspecti a nobis Mss., in una et altera classe Quaestiones omnes, nec alia quam in excuso superius elencho cernitur, ratione et ordine digestas complectantur. Nihil nos in constituta per Haemereum, perque posteriores editiones jam confirmata distributione mutandum duximus: nisi quod aliquod inde Quaestiones transferre visum est in superiorem librum collectionis primo vulgatae; ut quae de eodem argumento agunt, juxta se collocatis, quid inter illas intercedat varietatis primo conspectu deprehendas; tum etiam utra collectio in Mss. antiquior et sincerior sit, vel potius an utraque interpolatoris inepti manum referat, dijudicare possis. Caeterum de subsequenti opere idem quod de priore sentiri volunt Lovanienses Theologi: quod varia, inquiunt, contineat et Augustino indigna, et a veritate aliena.