|
Multis, quos saecularis ista caligo
caecavit, plurimum displicemus, si solliciti Dei praecepta servemus,
si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio
implere conemur, si illecebrarum, vitiorumque blandimenta seductoria
negligamus, si nulla nos saeculari dulcedine capi patiamur, si sponte
pro Dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam virtute
spiritus contemnamus. Illis nimirum quibus omne quod geritur, sensus
iste mortalis nec laude nec vituperatione dignum esse persuasit.
Nolunt enim ad Deum horum aliquid pertinere. Nonnulli adeo scelera
sua criminaque defendere cupientes, Nihil, inquiunt, prodest, bene
an male vivas. Neque enim ista nunc Deo cura est, ut te diversa pro
instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere, et
foedis aliquando tuis actibus oculos permiscere. Vana sunt omnia,
quae ut libitum fuerit celebrantur: is qui ad Deum pertinet, secretus
est et remotus ab istis rebus humanis, et ideo nec irascitur, nec
movetur; nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est
contemplatio; totus rotati saeculi cursus, et quaedam mundani orbis
inexplicabilis volutatio, ita correptum rapit et projicit, ut stultus
credatur quisquis se ad curam Dei revocare posse putaret. Nec
martyrum quidem probandus est animus, qui Deum suum, quem
misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis aestimant
delectari. Nihil illi charum in nobis, nihil est odiosum; nulla
mortis nostrae conditione, nulla sanitatis integritate laetatur; nec
quid ubi geratur scire desiderat: non quod impossibile sit majestati
divinae omnium fere quae gesta sunt vel geruntur habere notitiam, sed
quod scire nolit miserias hominum vanitatesque mundanas, Sic denique
scriptum est: Vanitas vanitantium, universa vanitas (Eccle. I,
2). Quorum sententia desperatione firmata, ut divini sensus
auctoritate dissolvitur, sic ipsorum sacro sermone vulgari, qui
maximus habetur in usu, convincitur expugnata. Nam cum inter negotia
diversorumque contractus fides perfidiaque contendunt, ut testis
divinitas adhibetur, quae aliquando quid agamus scire negatur. Testis
est, inquiunt, Deus: Deus videat, Deus judicet, Deus faciat,
Deus reddat. Et cum ad necessitatem jurisjurandi venitur, et
jurantis animus metuit ne sibi aliquid obveniat pejeranti; et
jusjurandum exigit, et reddi ei posse confidit, qui sibi male
juravit. Et cum sanitas exoptata et bona valetudo fuerit consecuta,
divinitati gratiae referuntur. Et cum aliqua decidente materia casus
proximus illaesus evaserit, Deus bonus dicitur praestitisse. Et cum
adverso ventorum flatu commoti aequoris fluctus insurgunt, et navis
undique caesa quassatur, navigantium turbae ad coelum manus extendunt,
Deum voce supplici deprecantur, et exaudiri se et liberari posse
confidunt. Unde haec si Deo nulla nostri est cura, si quid agamus
ignorat? Inanis est igitur ista persuasio. Omnia Deo sunt cognita.
Nullus sibi de impunitate commissorum scelerum blandiatur. Bonae
vitae maximus fructus est, malae perpetua poena et aeterni cruciatus.
Igitur nobis qui Deum omnia nosse credimus, qui devote ad martyrium
festinamus, inaestimabilis fructus, perpetua vita praestabitur:
impiis vero, qui Deum scelera sua, criminumque nescire docuerunt
arcana, ignis flamma consumens, incendiumque semper indeficiens
ministrabitur.
|
|