QUAESTIO X

Utquid circumcisio et praecepta data sunt populo, quae prius non erant, neque nunc in auctoritate habentur?

Circumcisio signum est fidei Abrahae, ut cum in filiis ejus hoc signum videretur, scirentur ejus filii esse, qui Deo credens hoc signum acceperit (Gen. XVII, 10, 11). Praecepta autem sabbatorum, et praeteritorum testimonio data sunt, et futurorum quae haberent figuram (Exod. XX, 9-11). Futuri enim sabbati, quod in aeternis dabit requiem, figura est hoc sabbatum quod in hebdomadam impletam factum est. Escarum autem lex non in primordio Legis data est, sed cum duce perfidia, Dei verbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt praecepta non bona, sicut dicit propheta Jeremias (Ezech. XX, 25). Id enim actum est, ut cervix eorum premeretur, ad profectum illorum. Superbis enim hominibus et contumacibus, non debuit tota creatura subjici. Postea autem misericordia Dei veniente, reddita est libertas edendi. Unde dicit Petrus apostolus: Quid imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus (Act. XV, 10)?