QUAESTIO XI

Si propter diffidentiam et detractiones dura acceperant Judaei mandata; quid peccaverant filii eorum, ut etiam ipsi his mandatis astringerentur?

Patribus data lex est, quae filiis similibus oneri esset. Nam postea non minus, sed forte amplius in Deum peccaverunt quam patres illorum. Praescius enim Deus, filiis magis hanc legem dedit; quia illi omnes in eremo obierunt.