|
Cur in Lege etiam ipsi Aaron dictum est, ut pro
peccatis suis holocausta offerret, cum dicat David, Pro delictis
holocaustum non postulasti (Psal. XXXIX, 7); et in
subjectis, Holocaustis non delectaberis (Psal. L, 18)?
Quomodo offerri praecepit, quo non delectatur?
Manifestum est holocaustis Deum non delectari, sed pro satisfactione
peccati gemitu et dolore cordis veniam posse mereri. Sacrificium autem
testimonium peccati voluit esse, ut se peccator per oblationem
sacrificii confiteretur peccasse. Remissio autem quomodo obtineretur,
ipse alio loco ostendit, dicens, Frange esurienti panem tuum: si
videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despicias (Isai.
LVIII, 7) aut certe, Cor contritum et humiliatum Deus non
spernit (Psal. L, 19). Primum ergo confitendum delictum
monuit; deinde quomodo ignosci possit, ostendit. Nam nunquam pro
manifesto delicto sacrificium mandavit, sed pro ignoratis; quia etiam
cum nescit homo peccat, et cum se putat recte agere, intentione quadam
delinquit. Tale peccatum dixit per sacrificium posse purgari.
|
|