|
In sole, inquit, posuit tabernaculum suum (Psal.
XVIII, 6), id est corpus suum in quo habitavit Christus, qui
a Pilato flagellis caesus est: quomodo ergo dicitur in Psalmo de
Christo, Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal.
XC, 10)? quippe cum templum corpus suum dixerit.
Et filii hominis, et Dei Filii corpus templum esse intelligitur.
Deus tamen, id est, Dei Filius, quamvis in carne venerit, in
anima tamen habitavit. Ergo tam anima quam corpus tabernaculum est
Filii Dei, licet unus sit Deus et homo, Filius Dei, et filius
hominis. Ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur
tabernaculo ejus; id est, anima ejus, in qua habitat divinitas ejus,
immunis fuit a poena inferni vel principum ejus. Ne quia hic quasi
peccator, cum sit innocens, crucifixus est, et passa est caro,
aliquid moestitiae apud inferos anima ejus passa putaretur, ostendit
Scriptura non potuisse animam ejus turbari apud inferos, quia ad hoc
descendit, hoc est pati se permisit, ut confunderet tenebras, et
principes earum remitteret hebetes. Unde et ipse Dominus ait:
Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38).
Permissa est enim, quod naturae suae erat, ut tristaretur, tropaeum
protinus referens, et spolia eorum a quibus contristata fuerat usque ad
mortem, post mortem jam in aeterno gaudio constituta. Potest et de
toto homine intelligi; quia qui peccatum nesciit, a lege flagellari
non potuit.
|
|