QUAESTIO XVIII |
Cur Salomon spiritum sapientiae habuit (III Reg. III), cum vitam mundam non habuit? valde enim mulieribus delectabatur, ac per hoc peccabat (Id. XI).Primum merito suo accepit spiritum prudentiae: postea vero quam mulieribus nimium coepit uti, et per hoc peccare, si habuit spiritum sapientiae, regni merito habuit; sicut et Nabuchodonosor regni merito in camino Christum vidit. |