|
In Sapientia, Qui creavit, inquit, orbem ex materia
invisa: et contra, quia ex nihilo facti sumus (Sap. XI, 18,
et II, 2).
Deum simul confusas substantias creasse, Scripturarum sensus
declarat, permixtis utique tenebris. Hanc confusionem rerum, id
est, aera, ignem, aquam, terram, tenebras, materiam dixit
invisam, sicut in Genesi legitur: Terra autem erat, inquit,
invisibilis et incomposita (Gen. I, 2). Ex hac ergo confusione
creavit orbem instituto firmamento, ut intra ipsum aquis congregatis in
unum habitatio fieret generi humano. Distinctis enim et discretis
substantiis, in concavo domum habitabilem fecit.
|
|