QUAESTIO III

Si Adam factus a Deo et animatus, Spiritum sanctum accepit; quia scriptum est, Inspiravit Deus in faciem ejus spiritum vitae (Gen. II, 7).

Non erat ordinis ut acciperet Spiritum sanctum; quia hoc in posterum reservatum est a Deo, ut in novissimis diebus cum mysterium unius Dei manifestatum est, daretur credentibus. A principio quidem praedicata est Trinitas, sed quasi sub velamine erat intelligentia ejus. Dei enim Patris primum persona sine cunctatione et figura praedicata et manifestata est, quia ab ipso sunt omnia. Filii autem ejus, Domini nostri Jesu Christi et Spiritus sancti personae non tacebantur, sed neque manifestabantur. Denique de Domino fit a perfidis quaestio, et de Spiritu sancto. Quidam enim dementes Spiritum sanctum ipsum Patrem dicunt, sicut et Sabellius ipsum dicit Patrem quem et Filium. De Dei autem Patris persona nemo dubitat. Cum ergo Trinitatis fit manifestatio, tunc demum Spiritus sanctus datur credentibus, ut et persona ejus manifesta sit, et accipientes illum, signum habeant, quia filii sunt Dei, per id quod Spiritum Dei, qui de Deo utique est, habent in se. Perfectionis enim significatio haec est, cum scitur et Pater esse et Filius et Spiritus sanctus. Haec perfectio hoc tribuit donum. Adveniens enim Filius Dei, et haec adaperiens ac manifestans, plus aliquid debuit dare, et dignum fuit tribuere perfectionem hanc credentibus; quia nec in Filio, nec in Patre solo perfectio est vel salus, sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Unde dicit Joannes evangelista, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia: quia Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 16, 17). Apertum est, adveniente Salvatore plenitudinem factam veritatis. Quae enim latebant, et quod promissum est dum revelatur, et manifestatur, plenitudo fit veritatis: tunc credentes accepto Spiritu sancto fiunt filii Dei. Nam inspiratio quae dicitur facta a Deo in Adam, animae traditio est: Spiritus enim frequenter pro anima ponitur, dicente Evangelio inter caetera, Et reversus est, inquit, spiritus ejus ad illam (Luc. VIII, 55). Et in Psalmo: Spiritum, ait, contribulatum, et cor contritum Deus non spernit (Psal. L, 19). Frequenter tamen aliqui codices non sic habent, quia inspiravit Deus; sed, insufflavit Deus in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem. Non quia dixit, spiritum vitae, ideo Spiritum sanctum significavit. Nam et de animalibus ita ait: In quibus erat spiritus vitae (Gen. VII, 22). Spiritus vitae dicitur, quia animat corpora ad vitam.