QUAESTIO V

Cur Deus dicat, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro: anni illorum centum viginti, etc. (Gen. VI, 3).

Cum gigantes essent illis diebus super terram, pestiferi et superbi, a magnitudinis statura elati, post desideria carnis euntes, nati apostatae; tunc cum displiceret Deo, promisit genus humanum diluvio deleturum, et tempus statuit; ut si quis forte ira Dei audita et indignatione, super hoc vellet se corrigere, haberet spatium emendandi se. Denique centum annis arca hac ratione videtur fabricata. Ante arcae autem inchoationem viginti anni fuisse perhibentur. Sed narratio istud quod postquam de numero annorum Noe dixit, subjecit, obscurare videtur. Nam haec sententia antequam quingentorum annorum esset Noe, dignoscitur lata. Quid enim dicit? Non permanebit spiritus meus in hominibus istis: propterea et subjecit, Quia malitia increvit super terram, delebo hominem a facie terrae usque ad pecus; quod utique diluvio facto impletum est. Nam et post diluvium multis annis homines vixisse meminimus: et Aaron frater Moysi centum viginti tres annos vixisse memoratur (Num. XXXIII, 38, 39). Ipse autem Moyses ut centum et viginti annos transire non posset, fecit quod Deum in contradictione aquae non clarificavit. Nam intraturus erat in terram promissionis, si non obstetisset peccatum (Deut. XXXIV, 7, et XXXII, 48-52). Videtur enim hoc quibusdam dictum ad tempus Moysi pertinere, cum inveniatur Joiada sacerdos centum triginta annos vixisse (II Paral. XXIV, 15).