|
Quid continet benedictio Jacob, quam dedit filiis suis
(Gen. XLVIII, XLIX).
Non solum ex praesentibus causis futura uniuscujusque tribus
praedixit, sed et de futuris futura, quorum adhuc umbra non erat, in
populo Judaico significavit. Quales enim futurae essent singulae
tribus moribus, fide, disciplina, luxuria, petulantia, contemptu
fidei, ut cum de uno erant, et tamen unum non servarent, ostendit.
Aliqui enim profecerunt in melius, alii deterioraverunt, alii
permanserunt: ut per hoc non sibi praerogativam generis vindicarent,
cum ab eo ipso praedictum esset, quosdam ex his, qui utique ex ejus
essent origine, reprobos futuros, imo multos perituros, ita ut alii
significarentur subintrare, qui ad eorum dedecus et damnationem
insererentur in naturam, ex qua illi exciderunt. Promiscuum ergo
populum in omnibus tribubus futurum declaravit: qua varietate tam boni
sed pauci, quam mali sed multi intelligerentur. Et quamvis sceptrum
dederit filio suo Joseph ad tempus, Judam tamen praefecit omnibus.
Non quod omnes ex Juda idonei essent futuri, sed quia Salvator, qui
vere rex est, ex ea tribu oriundus erat secundum carnem.
|
|