|
Non fuit aliud signum quod fieret a Moyse palam
Pharaoni, nisi serpens (Exod. VII, 10)?
Qui hoc reprehensibile putat, dicat quid aliud fieri debuit. Nam
utique serpentem fecit, qui et terrorem incuteret, non tamen obesset,
per id quod stupore quodam ad nocendum tardior est. Si enim leonem
fecisset, aut ursum, aut aliud tale, quomodo evaderent qui aderant?
Nec enim occidere voluit quemquam, sed solum timorem ponere, et
ostendere virtutem; ut quia prima praevaricatio per serpentem coepit,
similiter et recordatio cognitionis Dei et morum emendatio serpentis
signo proveniret, ut quomodo peccatum est, sic et emendaretur: sicut
et per mulierem peccatum factum, per mulierem sublatum est, Mariam
matrem scilicet Domini, ex qua Christus natus damnavit peccatum.
Eva virgo adhuc praevaricavit, sicut et Maria virgo erat. Hoc ergo
modo ad statum pristinum revocata sunt, quae perierant: quia et regnum
per ligni gustum amissum erat, et iterum per lignum quaesitum est.
Dominus enim, ait, regnavit a ligno (Psal. XCV, 10).
Simili modo et mundus in quo factus est, in eo et reformandus est, id
est in principio mensis primi, quod est Pascha. Nulla ergo mala erit
natura nisi sola praevaricatio; quando peccatum per id emendatum est,
per quod et admissum est.
|
|